Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 19 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

HISTORIA
De pugna Isbuscensciana

De pugna Isbuscensciana

Abhinc septuaginta quattuor annos, i. e. die 24 Aug. 1942 anni, prope oppidulum 'Isbuscenskij', quod a Tanai fluvio parum distat, Russos milites inter et Italos equites pugnatum est.

Quod quidem proelium memoratu dignum est maxime quia Russorum militum numerus (circiter duo milia) triplus erat Italorum et quia hi equites in hostes melius armatos incursum fecerunt adeo praecipitem audacioremque, ut de ipso diu mentio in actis diurnis Italicis legi potuerit.

Accedit quod nonnulli Itali milites, qui in Russiam missi erant ut cum Germanis et aliis sociis contra Russos pugnarent, audita illius proelii narratione asuperstitibus relata, eandem saepe in Italia divulgarunt; itaque anno 1952 taeniola cinematographica, incursui supra memorato dicata, impressa est, quae spectatoribus admodum placuit, quoniam Itali, qui multas clades bellicas passi erant, imaginibus et dialogis alliciebantur monstrantibus Italos milites non semper victos e proeliis evasisse. Utique de incursu illo (Anglice: 'charge'; Italice: 'carica') nec false nec rhetorice (quantum legerim) pagina refert haec numeris instructa utilioribus: http://tinyurl.com/hkgzcny.

Paucissimi illius proelii sunt superstites Itali; quos inter est Ianus Carolus Cioffi, nonaginta quinque annos natus,"unus ex ultimis equitibus cohortis 'Sabaudia' vocitatae", sicut legitur in hoc recentissimo colloquio percontativo (Italice: 'intervista'; Anglice: 'interview): http://tinyurl.com/jdopcom.

Scripsit Victorius Ciarrocchi, Italus Pisaurensis



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: