Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 19 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

HISTORIA

SEXTI AFRANII BURRI MEMORIALIS LIBELLUS

1

Res humanae fluxae et incertae sunt, divitiarum et honorum gloria inanis et vana, hominum vita fragilis et caduca; sed, quasi ipsa non sit doloribus satis referta, homo quoque homini saepe infensus est : frater invidet fratri , filius patrem odit, hospes ab hospite tutus non est.

Nunc in civitate nostra videtur mihi nihil prisci et incorrupti moris usquam superesse. Fraudes, proditiones, veneficia, caedes et omnis generis scelera ita foedant Urbem, ut in odio venisse Superis humana progenies videatur. Quis integer et probus, quis innoxius iure dici potest?

Utrum facta mortalium accidant fato et numine deorum an casu et fortuito, mihi profecto scire non licet.

Fortasse vitalis quaedam mens molem mundi agitat atque gubernat, hominum facinora diiudicat, dat bonis praemia, poena post mortem afficit improbos, qui hac in vita nefaria maleficia patraverint.

Etenim pro certo habeo unicuique hominum in sese recipiendam esse aut laudem bene facti aut scelerum obiurgationem.

Iam dudum in animum meum ipse induxi nonnulla verba exarare, non ut mihi honori ea quae perfecerim, sed ne dedecori , quae vitare nequiverim, tribuantur: nihil acerbius quam immerito damnari vel infamia apud posteros aspergi!

Compos mei omnino sum. Dubitat calamus, cum trunca sit mihi dextera manus, viget vero memoria rerum hominumque, quorum nomina non praetermittenda arbitror.

Libellus hic, die quodam futuro fidissimis amicis traditus, in vulgus non efferetur nisi meam post mortem. Quae utinam provecta iam senectute adpropinquet mihi, nisi gravi morbo diu laborandum sit .

***

Sexagesimum primum annum ago, bona valetudine utor (tamen fauces meae duo iam menses, qua de causa nescio, exasperatae tumidaeque sunt).

Decem iam praeterierunt anni ex quo, Ti. Claudio et Servio Cornelio consulibus, divus Claudius me, equitum tribunum antea et procuratorem , novem cohortibus praetoriis sine collega praeposuit, hortante uxore Agrippina, Germanici filia, eo consilio ut disciplinam artemque militarem L. Domitio Enobarbo, adulescenti filio e priore coniugio nato, praeciperem atque eum militiae imperitum fulcirem. Eodem anno Domitio nondum XIV annos nato virilem togam senatus decrevit, eumque principem iuventutis consalutavit, qui sibi nomen suscepit Neronem Claudium Caesarem.

Iam pridem ab aerumnoso in insula Corsica octo annorum exilio revocatus erat L. Annaeus Seneca, quem Agrippina dederat filio eloquentiae praeceptorem atque philosophiae magistrum; cuius opera vero ipsa quoque uteretur.

Hoc statim contendere velim: me numquam provectae mihi dignitatis beneficium aequitati atque probitati praetulisse. Numquam fidem fregisse vel exuisse sacramentum , quod ipse dedi cum militibus meis.

Tertium post annum Claudius Caesar decessit, postquam Neronem, praelatum legitimo et naturali filio Britannico fallacibus uxoris consiliis, sibi filium adoptaverat eumque imperii heredem designaverat. Omnium tunc opinio fuit Claudium, qui febri saepe diuque laboraverat, fato occubuisse; mors eius vero in meam suspicionem veneficii ceciderat, cum Agrippinae machinationum omnino ignarus non essem. Agrippina mihi enim videbatur saepius dictitare, scilicet ut crimen a se removeret, maritum valde fungorum edacem esse boletosque omnis generis crebrius avidiusque comedere.

Quid tamen praefectus praetorio agerem? Mihi neque mensa principis neque nuptiale cubiculum in custodia erant.

Id unum, quod iam oportebat, peregi. Ante d.III Idus Octobres, meridiem circiter, cum Claudii mors publice nuntiata esset, apertis Palatii portis, Neronem comitatus sum ante cohortem militum prope excubantium qui, ad nutum meum, novo principi plauserunt, deinde lecticae impositum ad castra praetoria transtulerunt. Ibi omnes milites eum laete hilariterque imperatorem acclamaverunt.

Patratum a se veneficium aliquot post annos coram filio, materni beneficii immemori,ipsa Agrippina patefecit.

***

Quis infitietur prius regni quinquennium felix exstitisse? Seneca duce et magistro, novus princeps bonas artes coluit. Nam L. Annaeus, elatus a summa aegritudine exilii ad auctoritatis fastigium, Neronem non modo eloquentiam et honestam comitatem, sed etiam clementiam, temperantiam probamque regni administrationem ita docuit, ut praeberetur quasi pristinae reipublicae imago: Licuit patribus conscriptis antiquo suo munere fungi, licuit consulibus in Italia et in publicis

2

provinciis ius dicere; plebs quoque et ordo qui medius est liberalibus subsidiis usi sunt.

Nero Caesar ab omnibus fere colebatur, maxime a poetis et artium cultoribus, quibus potissimum favebat quibuscumque ipse egregie certabat. Nam optime didicerat versus facere et pronuntiare, fidibus ac tibia canere, denique corpus ad numerum movere, tabulas pingere caelataque opera affabre perficere.

Non mihi invenusti, exempli gratia, videntur versus quos olim legendos dedit .In iis volucres sacras tribus deabus pingit, quae in iudicium de pulchritudine ante oculos Paridis comparuerunt


Colla Cytheriacae splendent agitata columbae

sub radiis terram lustrantibus. Enitet ultro

Iunonis vario distinctus pavo colore

sidera qui caeli cauda pulcherrima praebet.

At cantum serum solet edere Palladis ales

nigrantesque inter tenebras super arva vagari (1)


In annos tamen ingenii ostentatio nimia facta est maiorque quam principem deceret. Semel iterumque igitur eum Seneca hortatus est ne ludibrio patribus populoque esse vellet.

Princeps vero tunc liberalis, clemens munificus omnibus praebebatur.

Nunc mihi videntur detractores quidam seduli statim in crimen vocare:

--At veneficium insontis Britannici mox infamia principem aspersit et eius rectores maculavit: te, Afrani, atque Senecam ipsum!-

Caveant omnes ista stulta garriant! Secus accidit ac opinantur. Si L. Annaeus illud veneficium animo perspexisset, haud dubie exprobrasset et quacumque ratione devitare conatus esset. Ipse vero serius certior factus sum Caesarem malis suasoribus aures praebuisse. Supplex eum oravi ut innocentis vitae parceret, obsecravi ne bonam famam pii et iusti principis apud populum macularet: mox scelus detegi posse eiusque auctorem patefieri atque illius caedis conscientiam perpetuo excruciaturam!

Verbis meis princeps vehementer perturbatus est, sed, sceleris machinatione iam incepta, mandatum revocare non poterat sine magno discrimine suae ipsius vitae.

Attamen causa prima huius necis Agrippina mater fuit et immodica eius ambitio summam imperii pro filio obtinendi gerendique. Nero territus erat maternis minis. Agrippina enim irata erat quod filius, quasi auctoritatem matris contemnens, sperneret nobilem et probam Claudiam Octaviam, quam antea uxorem duxerat atque, vesana libidine incensus, delapsus esset in amorem Actis libertae. Simultas vero maxima facta est cum libertum Pallantem, Agrippinae moechum, de cura aerarii Nero dimovit, nec immerito, ut mihi videtur. Agrippina, magna ira incensa, exprobrans scilicet ingratum filii animum, nunc dictitabat illum contra ius regno potitum: esse Britannicum, Claudii filium,heredem regni legitimum.

Quis haec proposita adimendi regnum filio tantum simulata diceret? Auctoritas matris magni tunc habebatur. Nero igitur sibi videbatur quasi dimidiatus princeps ; nulla requies ei erat, donec Britannicus viveret.

Nulla vero fortasse erit, sic reor, donec ipse vivet! Ego autem excrucior quod adulescentis ionsontis vitam servare nequivi.

***

Vasio, urbs in Gallia Narbonensi sita, genuit me, equestri loco natum. Romam me nondum decimum annum aetatis ingressum pater abducit.Iuvenilibus annis magis militiae quam litteris operam dedi. Adulescens didici nare, equitare atque armorum usus praecipuasque pugnandi rationes . Nihilo minus pater, ratus quantum adiumenti ad rerum militarium peritiam liberales doctrinae afferre possent, me idoneis magistris quoque commisit. Enimvero valde errare putabat eos, qui adfirmarent litterarum studia quandam animi mollitiem in homine ingenerare: non molles vel delicatos existimabat eruditos homines, sed maioribus virtutibus praeditos.

----------------------

(1)Primum tantum versum a Nerone exaratum esse constat ( Cfr. Sen.Nat. Quaest. I , 5 ). Ceteri vero ab Afranio Burro adpositi sunt.

3

Etenim multa exempla huic sententiae fidem addunt. Ut cetera omittam, laudabo tantum ipsum L. C. Germanicum, praeclarae famae poetam ac summum ducem qui, nisi et ipse turpi veneficio oppressus esset, maiora etiam virtutis documenta praebuisset.

Magistri me docuerunt grammaticam dicendique artem.

Rerum scriptorum opera atque Vergilii Aeneida pluries perlegi permultosque versus memoriae mandavi. At ceterorum quoque poetarum carmina me valde delectaverunt, quos, brevibus otiis usus, perlegere numquam intermisi . Horatius poeta assidue monet brevem esse homini lucem vitae; omnibus bonis ut fruamur, dum licet, edocet . Ovidius vero (procul a suis misere obiit) inter alia aetatem nostram bene effingere videtur:

Imminet exitio vir coniugis, illa mariti,

lurida terribiles miscent aconita novercae;

filius ante diem patrios inquirit annos.

Victa iacet pietas..


In studium rhetoricae et philosophiae aliquamdiu incubui: minime tamen vir facundus vel disertus videor, immo vero, ob nimiam fortasse prudentiam, breviloquentis nomen consecutus sum.

Cupidus gloriae semper fui; procedentibus annis vero intellegi gloriam tantum ex animi virtute oriri. Magnae utilitati fuit mihi amicitia Senecae, quocum semper consensi in omnibus negotiis gerendis. Numquam virum vel prudentiorem vel facundiorem inveni.

Praefectus praetorio, pro meis viribus curavi ut utilitati publicae prodessem. Dummodo communi bono faveatur, nempe multa reticenda, multa etiam dissimulanda. Saepe ex malis minima eligere cogimur.


***

Nemo putet me odium in Agrippinam Augustam habuisse vel in aliis aluisse.

Praestans illa fuit et forma corporis et alacritate ingenii . A pueritia omnia incommoda vitae fortiter adierat; calamitates magnas, exilium et propinquorum caedem, sub Tiberio Caesare strenue ferre adsueverat. Numquam eius animus abiectus, numquam fractus; quin etiam sensim coepit attolli magnamque concipere spem.

Ingens erat ambitio atque cupiditas honorum et regni indomitae illi mulieri . Auxilio liberti Pallantis,

quem princeps magni ducebat, Claudio Caesari, patruo suo, nupserat, ut mox filius rerum potiretur.

Cum alacriter laborans hoc obtinuisset, verba suaque consilia a Nerone tunc neglegi molestissime ferebat.

Post Britannici mortem non eadem fuit in filium, filius autem matrem formidare coepit.

Nemo putet me Agippinam odisse, quin etiam olim a certa morte eripui. Nam, paulo post, cum Nero suspicaretur-- propter malas artes Iuniae Silanae et clientium eius, Iturii et Calvisi, necnon scelesti Atimeti liberti-- Agrippinam nupturam esse Rubellio Plauto, cuius mater divi Augusti progenies erat, ut eum ad summam rerum in loco filii extolleret, extemplo Nero utrumque necare statuit ac sine dubio hoc facinus patravisset, nisi ipse firmiter obstitissem, haec adfirmans: “ Haud praebendae sunt aures, domine, iis qui linguam habent malam. Certa indicia ac testimonia sceleris ante invenienda. Cuicumque, nedum matri, ius defensionis concedendum !”

Iussu Neronis Agrippinam ipse acerbe interrogavi, coniurationem in filium obiectans.

Crimen tam superbe respuit, mala consilia tam bene detegit, ut intelligerem eam nihil in filium moliri: capitis absoluta est multatique sunt autem vel vinclis vel exilio, qui eam falso proditionis crimine apud principem insimulaverant.

Hoc loco ecce denuo vox me in iudicium vocantium:

-Tres post annos tamen, Afrani, passus es hoc immane scelus patrari ac pervulgari sub specie voluntariae mortis, quasi ipsa sese puniret quod non esset assecuta propositum filii necandi .

Huius necis memoria me vehementer perturbat. Quamvis mulier illa nimiam auctoritatem sibi tribueret atque infenso animo assidue instaret, eius mors omnino vitanda erat. Ubinam gentium filius mentis bene sanae matri mortem conscivit? Immanitatem sceleris, licet in annos pavidior idemque crudelior fieret, et ipse certe intellexit.

Patratae morti nullum remedium tunc iam inveniri poterat. Nero autem valde periclitabatur, si nex

matris innotesceret. Omni igitur ope ,ne Caesar pessum isset una cum domo sua, nisus sum.

Meo officio fungens ,quid aliud agerem?

4

Viginti et duo fere annos natus erat princeps. Rerum scriptores narrent eum iam non fuisse in A. Burri tutela, immo vero in Poppeae Sabinae potestate, cuius insano amore flagraret.

Hoc quoque referat historia: Afranium Burrum omnesque eius milites iussa necandi Germanici filiam firmiter reiecisse!

***

Adhuc dolent mihi fauces, glutiendi quadam difficultate laboro nec remedia prodesse videntur: at dolor, ut saepius ait Seneca, fortiter nobis ferendus .“ Afrani, hortatur interdum, animo magno fortique sis! Aderit calor aestivus: aberit cito dolor tibi!”

Hoc in homine isto maxime admirandum puto, quod haud magistrum vitae semetipsum proponit, sed valde emendandum existimat. Quamvis ditissimus sit principis largitionibus aliisque negotiis feliciter susceptis, bene novit magnas divitias philosopho necessarias non esse, aliquando etiam nocere. Domus eius splendida, sed ille frugi est, liberalis in egentes; ludos circenses cruentos odit ac vituperat, humaniter servos tractari exoptat; vitae tempore bene uti docet paratosque mortem obire.

Quattuor abhinc annos P. Suillius , cum se laesum putaret a lege Cincia de muneribus (qua statuebatur ne quis, ob causam orandam, pecuniam donumve acciperet), quae, Seneca favente, per senatusconsultum iterum valere coepit, conatus est perfidis criminationibus dignitatem minuere nomenque Senacae foedare.

Frustra, quia omnia eius crimina ad irritum ceciderunt idemque Suillius, qui antea infamis delator sub Claudio fuerat ac proconsulatum in Asia sordide gesserat , repetundarum et peculii condemnatus , in exilium ad Baleares insulas eiectus est, dimidia parte eius rei familiaris adempta.


***

De recentioribus casibus nunc dicam. Principatus et senatus, quod valde dolendum est, magis in dies dissident. Princeps iam nullum frenum libidinibus suis accipit. Rei publicae administratio parum sibi curae esse videtur. Histrio vel citharoedus vel etiam auriga clamores turbae efficere mavult. Opportune contingit ut iuxta eum interdum Petronius versetur, quem princeps magni facit ac libenter elegantiae accipit arbitrum . Pulchritudinis enim cultorem, verbis et exemplis , eum dixeris. Antea proconsul in Bitinia muneribus suis functus erat omniaque bene gesserat.

Vir singularis et subtilis ingenii habetur atque non contemnendus poeta. Intemperantiam principis, non morose sed facete aliquando cohibet. Maiore quam Seneca, cuius habitus vitae dissimillimus, apud principem auctoritate valet.

Sed Caesar maxime iam subiectus videtur imperio Poppeae, procacis venustatis mulier, quam perdite amat.

Timeo igitur ne misellae Claudiae Octaviae non parcat. Sterilitatis causam interponens, eam e matrimonio dimittere statuit, scilicet ut Poppaeam uxorem ducere possit.

Magno afficior maerore mecum ipse cogitans C. Octaviae casus adversos . Nondum vicesimum secundum annum explevit. Virgo tenella connsobrino nubere coacta est, nomini familiae tantum inserviens.

Maritus autem vitiis indulgens tot per annos eam abhorruit, turpibus amoribus devinctus.

Aequo animo in sua sorte quiescit mitis et patiens, umbratilem vitam agens, caritate carens, laetitiae expers matris pupulum suum alentis.

Olim ad me conversa :“Suntne, Afrani, tibi liberi?” Mihi respondenti:” Non sunt, domina”, parumper meditata: ”At filius, inquit quasi sibi loquens, amplexu...dulcedine amoris fovendus, et osculis et blanditiis matris...”

Visa est mihi aeque memor ac immemor.

***

Quamquam Caesar semet facilem et benignum nobis ostendat, cum mea tum Senecae consilia aegre iam ferre videtur. "In quo peccavimus?”- ex Seneca quaesivi. Maeste oculos in me coniecit, nihil mihi tunc interroganti respondit. Postridie tamen pressa voce : ” Iam nobismet ipsis, Afrani, cavendum!”

Repperi discidium nuper ortum esse inter Caesarem et Lucanum, cuius pater M.A.Mela frater Senecae est. Adulescens ingenii praecocis ac vehementis, iamque omnibus clarus poeta, cohorti

5

amicorum a Nerone additus erat, qui eum etiam quaestura honoravit.

Invidiane Caesar movetur ? Laesumne sese habet quibusdam dictis vel versibus? An Lucanus ipse quamdam iniuriam sibi factam a principe putat?

Nondum legi recentiora eius carmina nec Bellum civile, cuius tres libri iam editi sunt.

Abhinc unum mensem eum in foro inveni . “ Ave, Afrani, macte virtute esto!” inquit et mihi facete resalutanti : “Ave, alter Vergili!” respondit “ Musa Vergilii a musa Lucani valde dissidet. Ille nasciturum Romae imperium cecinit, ego vero, Afrani, periturum .” Haec Senecae rettuli, qui sic mihi prompte explanavit:” Cerebrosus ille pompeianus in malam crucem abire periclitatur!”. Verba utriusque mihi non satis perspicua visa sunt, tamen tunc nolui rem penitus investigare.

Utinam hanc litem Seneca componere valeat.

Tributis mercibus adventiciis nuper deminutis, optimates magnum detrimentum accipere aestimaverunt. Senatus, suae ipsius utilitati tantum consulens, superbus et insolens factus est. Multi a principe, plures a patribus damnati sunt. Superioris anni clades immanis servorum digna est quae memoria posteritatis custodiatur: cum Pedanium Secundum, praefectum urbis, domi suae servus interfecisset, quadringenti servi ad supplicium tracti sunt . O facinus turpe et indignum! Nulla misericordia erga insontes, nulla erga pueros et mulieres. Maior senatum miseratio movisset, si animalia mactanda fuissent!

***

Illud etiam vereor ne saeviatur in sectam eorum qui Christiani appellantur, quique vulgo necnon quibusdam magistratibus invisi sunt, quod eorum religio seditiosa et quasi exitiabilis superstitio iudicetur. Ii tamen nihil nocere mihi videntur. Nam compertum habeo illos, qui pauperes plerumque sunt, tranquille placideque ante ortum solis die statuta in quadam domo congregari. Ibi, quasi fraterna caritate sociati, dividunt panem et dapes, orant, laudem Christi, quem Dei filium ducunt, submissa voce canunt. Sese autem hoc sacramento invicem obstringunt: ne latrocinia vel furta vel adulteria vel alia peccata committant. Deinde tacite domos revertunt.

Romae adhuc omnium deorum cultus benigne acceptus est. Curnam alio modo erga illos agendum est?

Ceterum ipse, iussu Caesaris, iudex exstiti cuiusdam Iudaei, Tarsi in Cilicia nati, cui nomen Saul vel Paulus, qui istius religionis sectator et vulgator esse cupit non modo Iudaeis sed, sicut ipse asseverat, omnibus gentibus. Is, parvae staturae sed vividi ingenii vir, cum Ierusalem in vincula coniectus esset, quod eius dicta et acta Synedrio impia visa essent, cumque in magno vitae discrimine versaretur, Caesaris tribunal appellavit adfirmans se civem Romanum esse.

Praelongo igitur cursu ac periculorum pleno Romam deductus est per Iulium, Augustae legionis centurionem.

Causa criminis cognita, ex eo quaesivi: "Cur flagitasti huc adduci?" " Gratia et pax tibi, frater" respondit. "Deus summam potestatem in homines tantum Caesari tribuit". "Caesaremne ergo vereris atque Romae leges servas?" "Ita plane: Caesarem eiusque magistratus verendos et colendos esse censeo. Sive voce sive scriptis, ne quid contra leges Romae committant, omnes fratres in Christo hortor". "Abi" inquam. "Dabo militem qui custodiet te domi commorantem. Ibi libere tibi agere licebit".

Mihi relatum est illum hospitio suo multitudinem hominum excipere, quibus regnum Dei praedicat sine ulla prohibitione.

***

Heri in lectulo iacentem me visit Seneca nuntiavitque Caesarem certiorem factum esse me aegrotare et medicos peritos missurum, ut ex morbo recreari possim. Mihi bonam valetudinem optavit addiditque se iam senem esse nec quicquam posse sine me.

Hodie mane ad me venerunt medici qui medicamen palato illeverunt. Caesarem ipsum cito ad me venturum esse nuntiaverunt.

Non remittuntur tamen dolores, immo vero toto corpore eos serpere sentio. Vires me deficiunt.

Nunc vel scribere multi laboris est. Mihi videtur....

----------------------------------------------

Civitati grande desiderium eius mansit

per memoriam virtutis. (Tac. Ann. XIV 51,2)

Libellum hoc invenit Gratianus Dall'Ava

Scripsit Gratianus Dall'Ava



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: