|
|||||||||||
|
NUNTII MEDIATLANTICAE ZONAE USA
Hic praebet Gregorius Gichan Novacaesariensis lectoribus nuntios vel opiniones quae oriuntur e Civitatibus Civitatum Foederatarum Unitarum collective appellatis "Medii Atlantici Civitates". Adversitas Praefecto Novae Caesareae et Syndicatui Docentium Crescit in dies adversitas inter Syndicatum Eruditionis Novae Caesareae (NJEA, New Jersey Education Association) et Praefectum Christie post nuntium novae rationis pecuniae Civitatis medio mense Martio. Decimo sexto die mensis superioris, Praefectus Christie nuntiavit et municipia et regiones scholares minus $1.2 billionibus auxilii pecuniarii a Civitate accepturas esse. Poposcit conductos publicos, praecipue docentes, partire sacrificia publica necessaria ad impensas Civitatis reducendas et ad rationem pecuniae eius aequandam. Hortatus est docentes tum in pactis currentibus cum in eis exspirantibus accipere moram incrementi salariorum eorum annuorum. Quamvis multi etiam hoc acceperunt, non satis fecit Praefecto. Nunc impetum verborum malorum ad Syndicatum iactat.
Secundum Praefectum, domini Syndicatus Eruditionis Novae Caesareae nullo modo meliores sunt quam isti veteres ipsimi syndicatuum fabricatorum rudes. Est grex grassatorum maximae corruptionis. Apud congressum interrogatorium diurnariorum, monstravit salarium annuum unius ducis Syndicatus, Vincent Giordanus, ad $500,000 esse. Praeses ipsa Syndicatus, Barbara Keshishian, accipit plus $200,000 per annum. Praeterea sunt plus ducentis milibus sodalium Syndicatus, docentium emeritorum activorumve, his ultimis utrisque solventibus Syndicatui $731 per annum. Superat quaestus Syndicatus annuus centum milionibus dollarorum. Non curant autem duces benificio liberorum, sed potius tutela munerum suorum. Usurpant quaestum ad viros in rebus publicis versatos perterrendos. Habent consilium agitationis politicae. Solvunt quotannis pecuniam factionibus quae praescriptis suis favent – anno praeterito factioni Reipublicanae, milionem dollarorum, Democraticae, quinque miliones dollarorum. Favent scilicet factioni Democraticae. Sed is, Praefectus Christie, factionis Reipublicanae, hanc adversitatem non tolerabit. Syndicatus est “Iste Scordalus Viae Civitatis” – locus ubi sunt aedes syndicatus Trentoniae – et studium eius est “flagitosum et obscenum.” Dixit Praefectus. Sua parte respondet Syndicatus Praefectum ipsum gerere ceu Tyrannum qui omnes vires contra voluntatem eius frangere velit. De salario ducis Giordani, summam e contextu extraxit deligens numeros ex annis prioribus aggregatos. Praeses syndicatus, Barbara Keshishian (quam in imagine aspicis) accipit fere idem ut accipiunt praesides similium syndicatuum e Civitatibus finitimis. Vult Praefectus distractionem a re facere. Scholae Novae Caesareae sunt inter optimas Civitatum Foederatarum Americae. Annona porro Novae Caesareae etiam est inter maximam Civitatum Foederatarum. Praefectus opinatus est aliquid esse mali solvere magistris, vel conductis publicis vero, salaria quae tenent velocitatem incrementi annonae, vel fundere pecuniam in annuum, vel dare beneficia salutati curandae. Ceterum, munus et ius est huic Syndicatui agere studio docentium. Malis verbis iactandis ad Syndicatum, divertionem a re fecit Praefectus. Vult pandere scholas privatas sine syndicatibus pecuniis publicis utens. Itaque, in manus privatas vult ponere pecuniam publicam. Quis est grex grassatorum? Deinde, poscit partitionem sacrificii e conductis publicis, multi e quibus iam consenserunt se anno proximo id ipsum – deponere incrementum salarii – facturos esse. Recusat autem Praefectus extendere vectigal altioris gradus in eis Novocaesariensibus privatis qui quaestum proprium plus $400 milibus dollarorum per annum capiunt. Agitat sacrificiis partitis, at favet divitibus. Secundum Stephanum Wollmer, nuntium Syndicatus NJEA, Chris Christie res in modo adversario videt. Oportet eum discere artem gubernandi. Sodales nostri ad finem sunt. Non erimus ei follis pugilatorius.
Ambabus partibus, antagonismus pretium suum exegit. Auxit Syndicatus impensas suas agitationi varios per modos – emissionibus televisificis radiophonicisque, tabulis praeconiis, litteris directis, appellationibus telphonicis vel coitibus seorsum in vestibulis cum viris politicis, congressibus nocturnis cum legatis regionum scholarium – omnia quae constant. Perdidit Praefectus aliquot favorem publicum. Initio mensis Martii, ante nuntium rationis pecuniae, stetit in demoscopiis ad 52 centesimas pro eo, contra 21 centesimas. Fine mensis, stetit ad 43 centesimas pro, 32 contra. Praefectus autem videtur esse paratus ad provocationem. Quod gradus approbationis eius declinavit non est mirandum - dixit Petrus J. Woolley, professor scientiae politicae qui demoscopium administravit. Quod non declinavit velocius, hoc est mirandum - addidit. Plus est quam argumentum loci in hac adversitate. Quia defecta est administratio Civitatis Novae Caesareae temporibus angustis, Republicani omnibus regionibus Civitatum Foederatarum spectabunt quomodo Republicani possint gubernare sine semper non dicendo. Ex adversitate loci magnam vim fortasse extrahet Praefectus Christie. - 09/04/2010 10h38 Stadium Rubrorum Taurorum Harrisoniae Dedicatum
Unum tantum est ex quinque stadiis in America Septentrionali iam solum ad pedifollium dedicatum, sed etiam sanctificatum est “optimum” post diem dedicationis. Novum stadium turmae pedifollii Taurorum Rubrorum (Red Bulls) portas suas fautoribus die primo veris Saturni aperuit. Ante 25,000 fautores certatus est lusus exhibitionis inter turmam Brazilianam Santos FC et Tauros Rubros, qui vicerunt 3:1 – etiam si Santos solum misit turmam reservatam. Est aliud novum capitulum in nixu nunc longo pedifollii condendi in America Septentrionali. Ab initio Sodalii Maioris Pedifollii (Major League Soccer) post Poculum Mundanum 1994 semper vota sunt a rectoribus Sodalii stadia solum dedicata ad pedifollium. Votum scilicet erat turmae quae antecessit Tauris Rubris illa Astra Metropolitana (Metro Stars). Sed numquam accedit. Haud bene successit Sodalium. Numerus fautorum omnibus turmis gradatim in annos decrevit.Lusus certati sunt in stadiis designatis sexaginta septuagintave milibus fautorum, sic ut in Stadio Gigantium ubi olim Franz Beckenbaur et Pele in turma “Cosmos” luserunt, quod effecit ut lusus illic certati parvi momenti visi essent. Vendita est anno 2006 centum millionibus dollarorum magna pars turmae Astrorum Metropolitanorum societati negotiali Austriacae nomine “Taurus Ruber,” quae potum mite producit et adhuc est proprietor turmae Salisburgi. Mutatum est nomen Metropolitanorum ad nomen negotii. Descriptio stadii tunc coepit fieri vera anno 2006, sed quia ab intio erant duo proprietores – ille Ruber Taurus et societas Americana appellata AEG (Anschutz Entertainment Group) – magna rixa erat de forma ultima stadii. Ruber Taurus Austriacus voluit verum stadium pedifollio. AEG voluit stadium usus mixti quo ad unam terminationem stadii esset scaena aliis eventibus. Tandem Austriacus omnes partes turmae emit et voluntatem suam stadii unius propositi cepit. Id praecipue notandum de novo stadii est tectum molle e materia translucida exstructum. Hoc tectum cingit totum stadium et contra caelum molestum omnes fautores, qui possunt numerare ad 25.189, protegit. Porro sunt triginta cubicula luxuria, viginti in gradu inferiore, 10 superiore, plus 1.116 sellae reservatae, et etiam paucae sellae quae stant minus quam viginti et unum pedes e campo lusorio. Aequat, secundum proprietores, optimis stadiis Europaeis. Sunt quadraginta anni e tempore Cosmos, et plus quindecim ab initio novi Sodalii, sed tandem videtur voto dato novo stadio aedificato ludum pedifollii tandem in America Septentrionali conditum esse. 28/03/10 e Nova Caesarea scripta - 29/03/2010 12h57
|
![]()
BREVES
IN ORBE
INSOLITA
POLITICA
SCIENTIAE
SOCIALIA
|
||||||||||