Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Martis die 21 mensis Octobris 2014
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

EXEMPLA
Exempla Latinitatis variorum saeculorum.
Stylus cancellariae pontificalis saeculi XV.

Stylus cancellariae pontificalis saeculi XV.

(Supplicationes e registris cancellariae Egenii IV. papae)

Sigismundus Luxemburgensis rex Germaniae, Hungariae, Bohemiae, etc. anno MXDXXXIII. Romam advenit, ubi pridie Kalendas Iunii Eugenius IV. pontifex maximus eum imperatorem Romanum coronavit. E comitatu regis numerosi fuerunt (conditione proceres, barones, milites, clerici, famuli, immo ipse imperator novus, natione Hungari, Germani, Bohemi, Moravi, etc.) qui usurpantes occasione porrexerunt ad patrem beatissimum supplicationes suas de indulgentiis, de deportatione reliquiarum sanctorum, de remissione peccatorum et de aliis similibus. Scriptores cancellariae supplicationes has originales et a papa probatas transformaverunt in formam in curia apostolica usitatam et postea inscripserunt in volumina „Registrorum Supplicationum”; transformatio haec, quae labores scriptorum bullarum breviumque adiuvabat, bene demonstrat nobis stylum formularem cancellariae pontificalis. Supplicationes autem ostendunt vitam animumque hominum eius temporis.

 

1.

Beatissime Pater! Supplicat sanctitati vestrae Stephanus Laurentii Kalamar de Zalachy Waradiensis diocesis, ut vestra sanctitas ecclesiis Beatae Mariae virginis et Beati Georgii martiris in eadem Zalachy habitis certas indulgentias largire dignetur imperpetuum duraturas.

Item supplicat sanctitati vestrae alter Stephanus Olah filius Stanchonis de Radetest Chanadiensis diocesis, ut vestra sanctitas dignetur largire certas indulgentias ecclesiae Beatae Mariae Virginis in eadem possessione Radetest habitae et fundatae imperpetuum duraturas. Concessum, ut petitur pro utroque. In forma. In praesentia domini nostri papae Blasius Gradensis. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, tertio Idus Iulii, anno tertio.

2.

Beatissime pater! Supplicat vestrae sanctitati nobilis et egregius Sebastianus Ladislai de Solyag Quinqueecclesiensis diocesis, magister ianitorum gloriosissimi filii vestri carissimi, quatenus vestra sanctitas dignetur concedere suarum possessionum ecclesiis indulgentias, videlicet ecclesiae Beati Georgii Martiris de eadem Solyag, quam ipse de novo fecit construere et coperire, ac ecclesiae Omnium Sanctorum de Gyula, necnon ecclesiae Sanctae Margarethae de Taba et ecclesiae Beati Andreae de Chege, ad quamlibet ecclesiam indulgentiam trium annorum perpetuo duraturam, quia maxime indigent indulgentiis.

Item supplicat vestrae sanctitatis devotus, quatenus sibi ac nobili dominae Ursulae consorti suae liceat eligere unum ydoneum confessorem, cui semel in vita et secundarie in agone mortis possit confiteri et ab eodem vestrae sanctitatis auctoritate ab omnibus peccatis eorum absolvi.

Item supplicat idem sanctitati vestrae, ut vestra sanctitas dignetur sibi dare auctoritatem petendi reliquias ac dandi et ad partes suas deferendi, praeterea vestra sanctitas dignetur largere certas indulgentias de eisdem reliquiis, quando populo ipsae reliquiae ostenduntur et demonstrantur.

Item supplicat idem sanctitati vestrae, ut possint coram eo et uxore sua tempore necessitatis celebrare missam in domo vel extra domum, in bono loco aut in campo in viatico. Concessum de omnibus et de indulgentiis, ut petitur. In forma. In praesentia domini nostri papae papae Blasius Gradensis. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, tertio Idus Iulii, anno tertio.

3.

Supplicat sanctitati vestrae devotus vester orator Petrus filii Blasii de Orostya miles serenissimi domini imperatoris, qui pridem erat in fide Graecorum et in festo Sanctae Trinitatis in ecclesia Beati Petri ad fidem Christianam per eundem dominum imperatorem sit baptizatus, quatenus ei, qui pro fidei catholicae et Christianorum defensione contra perfidissimos et infideles Turcos et Hussitas hereticos pugnare habet et bellare, sitque de ipsius more laudabili, ut tenetur confessionis et Eucaristiae sacramenta ante huiusmodi belli ingressum percipere ac missas et alia divina officia per ydoneum sacerdotem in sua et suorum familiarium ac sibi adherentium praesentia etiam aliquando ante lucem diurnam inimicorum invasorum necessitate urgente celebrari facere, ut confessor, quem vel quos ipse cum sua familia et sibi adherentibus duxit eligendos, ipsum et familiam ac sibi adherentes ab omnibus eorum peccatis, etiam si talia essent, propter quae sedes apostolica merito esset consulenda, ante huiusmodi belli ingressum quotiens fuit oportunum, absolvere et eis ac eorum cuilibet poenitentiam salutarem iniungere, quodque idem orator altare portatile habere, super quo missas et alia divina officia in locis congruis et honestis etiam ecclesiastico interdicto subpositis et ante diem in gallicantu et post per proprium et alium sacerdotem ydoneum in sua ac suorum familiarium praesentia celebrari facere possit et valeat, licentiam et auctoritatem elargiri nunc dignemini de gratia speciali, incontrarium facientibus non obstantibus quibuscunque et cum clausulis oportunis.

Supplicat sanctitati vestrae idem orator vester devotus, quatenus omnibus et singulis Christi fidelibus contritis et confessis parrochialem Sancti Demetrii Martiris de Halmas diocesis Chanadiensis in dicto sancto et aliis cancellariae sanctitatis vestrae festis devote visitantibus et pro ipsius reparatione et fabrica manus porrigentibus adiutrices tres annos et totidem quadragenas de vera indulgentia perpetuis temporibus duraturis per signaturam concessis, ut petitur, nunc concedere et elargiri dignemini de vestra gratia speciali, constitutionibus apostolicis et aliis incontrarium facientibus non obstantibus quibuscunque, et cum clausulis oportunis.

Supplicat idem sanctitati vestrae, quatenus ei ut sanctorum reliquias ab hac alma urbe recipiendi et illis, quorum interest, sibi dandi causa devotionis ad partes suas deferendi et portandi licentiam nunc concedere dignemini, incontrarium facientibus non obstantibus quibuscunque et cum clausulis oportunis. Concessum, ut petitur de omnibus et in forma de indulgentiis. In praesentia domini nostri papae Blasius Gradensis. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, tertio Idus Iulii, anno tertio.

4.

Beatissime pater! Cum ad parrochialem ecclesiam Sancti Bartholomei in opido Plzna solemni Pragensis diocesis, quae unica parrochialis ecclesia existat in eodem, Sabbatis diebus de sero, dum „Salve, Regina” ibidem decantatur, maxima populi Christiani multitudo confluat ad eandem causa devotionis. Supplicat igitur sanctitati vestrae devotus vester Johannes domini Romanorum imperatoris ciroicus, quatenus omnibus Christi fidelibus vere poenitentibus et confessis, qui dum „Salve, Regina” in dicta ecclesia decantatur, devote ecclesiam ipsam visitaverint, annuatim quotienscunque ipsam visitaverint in huiusmodi „Salve, Regina” decantatione, quatuor annos et totidem quadragenas indulgentiarum perpetuis temporibus duraturis dignemini nunc elargiri de sanctitatis vestrae gratia speciali. Concessum, ut petitur. In forma. In praesentia domini nostri papae Blasius Gradensis. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, tertio Idus Iulii, anno tertio.

5.

Beatissime pater! Cum devotus vester Martinus de Baworow miles Olomucensis diocesis et domini Romanorum imperatoris familiaris volens transitoriam in aeterna felici commercio commutare, de bonis sibi a Deo collatis pro suae et suorum animarum salute recogitans capellam in honore Beatae Mariae Annuntiationis sitam extra muros opidi Troppaw dictae diocesis de consensu ordinarii construxit et erexit, quamque pro uno cappellano presbitero seculari ydoneo ibidem Domino perpetuo servituro dotare proponat. Supplicat igitur sanctitati vestrae dictus Martinus, quatenus postquam capellam sufficienter dotavit, ut praefertur, easdem constructionem, erectionem et dotationem auctoritate apostolica confirmare et quod ad capellam ipsam ipse Martinus presbiterem ydoneum secularem praesentare per se, suosque heredes possit et valeat, alicuius licentia desuper munire requisita licentiam concedere dignemini de gratia speciali, in contraria facientibus non obstantibus quibuscunque. Concessum, ut petitur. Blasius Gradensis.

Item supplicat sanctitati vestrae dictus Martinus miles, quatenus omnibus Christi fidelibus vere poenitentibus et confessis, qui dictam capellam in festis cancellariae apostolicae devote visitaverint annuatim, quatuor annos et totidem quadragenas indulgentiarum perpetuis temporibus durataris dignemini nunc elargiri de gratia speciali. Concessum, ut petitur. In forma. In praesentia domini nostri papae Blasius Gradensis. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, tertio Idus Iulii, anno tertio.

6.

Supplicat sanctitati vestrae devotus vester orator nobilis Franciscus Philisteus de Ladan Agriensis diocesis, quatenus sanctitas vestra omnibus et singulis Christi fidelibus contritis et confessis infrascriptam parrochialem ecclesiam in honore Beatae Mariae Virginis, in dicta Ladan certas indulgentias largire dignetur. Et si sanctitas vestra vult, quinque annis et totidem quadragenis.

Item idem supplicat sanctitati vestrae, ut sibi et Ladislao de Madaras ac consorti suae Margarethae liceat eligere unum ydoneum presbiterum, ut confessis ipsorum peccatis possint absolvi ab omnibus ipsis auctoritate apostolica.

Item quocunque ipse Franciscus ad paganos cum excercitu transiret et dum confiteretur, possit absolvi a poena et culpa.

Item cuidam capellae Hemesigas vocatae extra ipsum oppidum Ladan certas indulgentias largire dignetur. Concessum de omnibus et ut petitur indulgentiis. In forma. In praesentia domini nostri papae Blasius Gradensis. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, tertio Idus Iulii, anno tertio.

7.

Beatissime pater! Supplicat sanctitati vestrae devotus vester Ladislaus Andreae de Schetickuch armiger de militari genere procreatus Strigoniensis diocesis, quatenus eadem sanctitas vestra omnibus Christi fidelibus vere poenitentibus et confessis, qui ecclesiam Beatae Mariae in Lilee dictae diocesis in festis cancellariae vestrae sanctitatis devote visitaverint annuatim, duos annos et totidem quadragenas indulgentiarum perpetuis temporibus duraturis dignetur nunc elargiri de gratia speciali.

Item supplicat sanctitati vestrae dictus Ladislaus, quatenus devotum vestrum Ladislaum Johannis de Capella armigerem de militari genere procreatum Strigoniensis diocesis, a reatu homicidii per familiares suos de mandato suo perpetrati et peccatis suis aliis absolvi mandare, ut in forma.

Item supplicat sanctitati vestrae dictus Ladislaus Andreae, quatenus sibi unacum patre, fratribus et sororibus plenam omnium suorum peccatorum remissionem semel in vita et semel in mortis articulo concedere de gratia speciali, ut in forma.

Item supplicat sanctitati vestrae dictus Ladislaus Andreae, quatenus rectori dictae parrochialis ecclesiae Beatae Mariae in Lilee quod utriusque sexus homines parrochianos semel in quadragesima ab omnibus eorum peccatis absolvere possit, auctoritatem papalem concedere dignemini perpetuis temporibus duraturis de gratia speciali.

Item supplicat sanctitati vestrae dictus Ladislaus Andreae, quatenus sibi quod missam in campo et alibi, si ipsum contra inimicos quoscunque ire contigerit, facere celebrari coram se et sua familia, et quod confessor per ipsum eligendus ipsum unacum familia ab omnibus eorum peccatis absolvere possit, licentiam et auctoritatem papalem concedere dignemini de gratia speciali.

Item supplicat sanctitati vestrae dictus Ladislaus Andreae, quatenus sanctitas vestra mandare dignetur illis, quorum interest, quod sibi reliquias sanctorum pro dicta ecclesia Beatae Mariae dent de gratia speciali.

Beatissime pater! Cum ecclesia parrochialis Sancti Martini in Semicz Strigoniensis diocesis per nephandos Wickleffistas et Hussitas hereticos in partibus illis degentibus libris, calicibus, paramentis et omnibus aliis clenodiis spoliata existat, dignetur igitur sanctitas vestra omnibus Christi fidelibus vere poenitentibus et confessis, qui ecclesiam ipsam devote visitaverint annuatim et pro recuperatione librorum, calicum, paramentorum et clenodiorum huiusmodi ac fabrica manus porrexerint adiutrices, duos annos et totidem quadragenas indulgentiarum ad viginti annos duraturarum in festis cancellarie solitatis nunc elargiri de eiusdem sanctitatis vestrae gratia speciali.

Item dignetur sanctitas vestra devoto vestro Nycolao Hluboczsky de Hluboka de militari genere procreato armigero et eius matri, fratribus et sororibus Strigoniensis diocesis, domini imperatoris familiari semel in vita et semel in mortis articulo plenam omnium suorum peccatorum remissionem concedere de eiusdem sanctitatis vestrae gratia speciali, ut in forma.

Item dignetur sanctitas vestra dicto Nycolao cum eius fratribus, quod divina officia coram eis et familia eorum in altari portatili in domibus eorum per presbiteros ydoneos possint facere peragi, licentiam concedere de gratia speciali. Concessum de omnibus et ut petitur de indulgentiis. In forma. In praesentia domini nostro papae B. Gradensis. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, tertio Idus Iulii, anno tertio.

8.

Supplicat sanctitati vestrae devotus vester orator nobilis Mychael Philisteus de Wysaz Baciensis diocesis, quatenus sanctitas vestra omnibus et singulis Christi fidelibus contritis et confessis infrascriptas parrochiales ecclesias, quarum idem orator patronus existit, videlicet Beatae Mariae Virginis de Wysaz et Sancti Georgii de Zarbas dictae diocesis in dictorum sanctorum et aliis cancellariae sanctitatis vestrae festis devote visitantibus et pro ipsarum reparatione et fabrica manus porrigentibus adiutrices tres annos et totidem quadragenas de iniunctis poenitentiis nunc relaxare dignetur, incontrarium facientibus non obstantibus quibuscumque et cum clausulis oportunis. Et cum hoc unam literam confessionalem praefato Michaeli Philisteo unacum uxore sua dictae Annae perpetue penitus eximere dignetur gratiose. Concessum de omnibus et ut petitur de indulgentiis. In forma. In praesentia domini nostri papae Blasius Gradensis. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, tertio Idus Iulii, anno tertio.

Proposuit Petrus Toth



Catherine Gauchon
Artiste peintre

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: