Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 20 mensis Julii 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

ATHLETICA
De poculo tribuendo

De poculo mundano pedifollico tributo

Contentiones quibus ordo optimorum definitur in Certamine mundano pedifollico diebus XII et XIII mensis Julii habentur.

Brasilia - Batavia 0 - 3

Germania - Argentina 1 - 0

Duae cohortes in semifinalibus certaminibus devictae de tertio loco pugnaverunt: sed breve fuit dubium, utri victoria minor tribuenda esset. Nam Brasiliani, nondum resurrecti ex ruina qua Germani eos foderant, incompte ab initio luserunt, adverso etiam arbitro laborantes, et tria puncta a securis adversariis passi sunt.

Poculum aureum a.d. III Idus Julias obtinuerunt Germani: greges alternis vicibus campum adversum occupaverunt saepe ad victoriam appropinquantes, etsi defensorum oppositio retia intacta usque ad centesimum et duodecimum minutum servavit. In medio secundi temporis superadditi Marius Götze punctum desideratum obtinuit, spectatoribus parcens calces poenarios finales.

Scripsit Herimannus Novocomensis




BREVES Apud caput Graecum hodie terrae motus: ratione Richteriana in incolas quintam uim perfundit. Nullus periit ciuis, qui magna frequentia domum suam effugit. Multa uastantur.
Gubernatio Itala in gravi discrimine versatur ob flagitium pecuniae quae reputatur factioni “Societati” a Russia data esse. Periculum est ne nova comitia brevi edicantur.
Administer Francogallus Franciscus De Rugy praepositus Transitioni Oecologicae munus deposuit cum valde reprehensus esset de sumptuosis cenis Lucullianis cum ostreis, locustis et vino Campaniae Gallicae.
California. Vehementissimus terrae motus hodie territoria Occidentis peruasit: ratione Richteriana septimam uim contigit, qua de causa multa quassauit ac deleuit. Multi locum effugerunt atque sorte fauente nemo periit, quamuis quidam gasiis exhalatis offensus sit.
Lybia. Minister Internorum Lybicus consilium Administrationis nouum palam nuntiauit: "Lybici fines scilicet non tuti incolis sunt: omnes ciues, qui Nationem nostram relinquere uelint, terram nouam appetere concedebimus. Consilium attamen omnino non captum: de re protine consulemus." Ecquid enim Ministro Internorum Italico?


POLITICA
SCIENTIAE
INSOLITA
INSOLITA
IN ORBE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: