Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 25 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SUPERBIA & ODIUM

A Ioannae Austen 'Pride & prejudice'.
Versio Latina a Thomaso Cotton
imaginibus originalibus Caroli E. Brock ornata


VOLUMEN PRIMUM

albinus 9.dtp (1/1)

Caput IX

 

Elizabetha in cubiculo sororis plerumque pernoctavit, atque mane libuit ei ad postulationes ab ancilla Bingleii maturissime, et a duabus feminis elegantibus, quae huius sorores prosequebantur, aliquantulum tardissime allatas, toleranter respondere. Invito tamen hac melioratione, petivit ut nuncius ad Longabornam mitteretur, qui matrem rogaret ipsam venire ad Ioannam salutandam statumque censendum. Statim missus est nuncius, et similiter quae continerentur parerentur. Cum familia ientavisset, matrona Bennet, comitata ut erat duabus natu minimis filiabus, mox ad Villam Infrapratensem venit.

Si Ionnam in statum periculosum aspexisset, miserrima esset matrona Bennet; sed illa visa et morbo non terrere censo, filiam citius convalescere nolebat, quod haec denuo valens Villam Infrapratensem linquere fortasse deberet. Noluit igitur audire cum filia domum vehi proponeret; neque medicamentarius, qui paene simul advenerat, consentire voluit. Brevi tempore coram Ioanna lapsa, intravit vocante era Bingleia, quam mater cum tribus filiabus in cellam ad ientandum reservatam comitatae sunt. Bingleius salutabundus speravit ne matrona Bennet eram Bennet plus aegrotare quam exspectavisset non invenisset.

‘Per contrarium, o bone vir,’ respondit illa. ‘Nimis aegrotat quominus moveretur. Ionesus monet ne eam moveremus. Aliquantulum plus benevolentiam tuam occupare debemus.’

Bingleius ‘Eam movere!’ inquit. ‘Cogitandum non est. Pro certo, soror mea haud tolerabit.’

Era Bingleia urbana ‘Crede, o matrona,’ gelide inquit, ‘eram Bennet, dum apud nos manet, curationem optissimam recepturam esse.’

Matrona Bennet gratias egit profusas.

‘Pro certo habeo,’ addidit, ‘nisi haberet amicos tam benevolentes, nescio quid eveniret, nam peraegrotat, et permultum dolet, etsi maxima cum patientia, quo semper in modo se gerit, nullo enim excepto ardua omnia egregie ac optime natura sua propria tolerat. Ceteras filias certiores saepe facio ut huius mori haud adaequarent. Hic, o bone Binglei, cellam amoenam habes, et ultra semitam glareosam agros prospectus delectationem affert. Ut censeo, omni in comitatu deest domus Villae Infrapratensi adaequans. Etsi locationem contractam habes, spero te non properantius relinquere.’

‘Quodcunque ago,’ respondit, ‘ago propinanter; ergo si Villam Infrapratensem relinquere statuero, fortasse quinque minutis egrediar. Nunc tamen me hic defixum credo.’

Elizabetha ‘Ita exquisite,’ dixit, ‘de te opinerer.’

Ille ad illam se vertens ‘Nonne me intelligere coepisti?’ rogavit.

‘Sic vero — te comprehendo perfecte.’

‘His in verbis blandimentum cernere velim; sed facillime me novisti, quod miseret me.’

‘Ita accidit. Non sequitur ut partes altae ac multiplices sint aut plus aut minus aestimabiles tuis.’

Mater ‘Lisula mea,’ interpellavit, ‘memento ubi es, nolique dementer garrire, sicut domo tibi licet.’

Bingleius statim ‘Ante non scivi,’ produxit, ‘te partes scrutari. Nonne studium delectat?’

‘Ita vero, sed multiplices partes maxime delectant. Taliter perutiles sunt saltem.’

Darceius ‘Rus materias ad rem,’ inquit, ‘raras tantum ostendit. In rustica vicinitate est societas circumscriptissima ac rata.’

‘Sed ipsi homines tantum mutantur, ut apud eos semper sit aliquid novi observandum.’

Matrona Bennet ‘Ita vero’ inquit, mentione rusticae vicinitatis inculto irritata. ‘Affirmo pro certo, quantum more Londinii, tantum rure accidit.’

Attoniti sunt omnes, et Darceius eam breve intuitus se avertit infans. Matrona Bennet, quae haud dubitavit quin certa victrix esset, exsultare perrexit.

‘Ipsa censeo Londinium, nisi tabernis et aedificiis publicis, nullatenus rus praestare. Nonne, o bone Binglei, rus permultum amoenius est?’

Ille ‘Rus, dum me habet,’ respondit, ‘linquere nunquam volo; atque Londinii isdem mihi est mos. Utrumque usui est, ut beate in utroque vivere possim.’

‘Vero semper — quod indoles tua convenit. Sed iste honestior,’ Darceium intuens, ‘ut videtur, non nauci rus habet.’

Elizabetha ‘Mamma,’ inquit, ‘falso etiam censes,’ de matre subrubescens. ‘Honestum Darceium male intellexisti. Rus minorem hominum diversitatem continere quam urbem, cuius sententiae veritatem agnoscere debeamus, tantum significabat.’

‘Certo, o carissima mea, nemo est quin disputare nollet; quod tamen attinet ad homines in hac vicinitate congrediendos, sunt, ut credo, nonnullae modo copiosius ornatae vicinates. Nos scio apud quattuor et viginti familias cenare.’

Nihil impedit Bingleium nisi sollicitudo pro Elizabetha, quo facilius vultum non mutaret. Soror tamen illius minus decens erat quae ad Darceium oculis suis versis significanter subrideret. Iam Elizabetha, ut aliquid ad animum matris abducendum diceret, hanc rogavit si absenti ipsa Carlotta Lucas ad Longabornam venisset.

‘Sic vero, heri cum patre nos salutavit. O bone Binglei, nonne sicut me Seniorem Guglielmum suavissimum esse censes? Tantum est homo morum gratorum! Tantum urbanus ac facilis! Semper cum omnibus colloquitur. Hoc modo, ut opinor, ostenditur generositas; et decipitur quisquis antecellere se credit, sed  nunquam loquitur.’

‘An Carlotta vobiscum cenavit?’

‘Minime, domum redire debebat. Fingo eam de crustis minutalibus curandis desideratam esse. Mihi semper est, o bone Binglei, capaces ministros conducere sane; aliter filiae meae educo. Sed iudicet pro se quisque, atque dicam moribus artibusque puellas Lucasanas praestare. Miseret earum non pulchrarum! Carlottam minus invetustam habeo — ea tamen nobis est amicissima.’

Bingleius ‘Ut mihi videtur,’ dixit, ‘puella est dulcissima.’

‘Proh! ita est; sed eam invenustam censere oportet. Ipsa domina Lucas saepe dixit, dum pulchritudinem Ioannae meae oculos adiicit. De puella mea propria gloriari nolim, sed dubitandum non est — apud Ioannam, rarissime ante oculos venit aliquis vetustior. Ita fertur ubique. Studio meo non fido. Dum quindecim annos nata est, vir Londinii apud fratrem meum Gardiner tantum adamabat ut fratria pro certo eum habebat matrimonium oblaturum esse ante abitum nostrum. Non tamen obtulit. Forsitan eam iuniorem credebat. Nonnullis tamen de ea versiculos composuit, ac venustulos fuerunt.’

Elizabetha impatiens ‘Itaque finivit affectus,’ dixit. ‘Ut videtur, fuerunt plurimes similiter afflicti.  Me rogo, qui primum efficitatem versiculorum invenit ad amorem depellendam!’

Darceius ‘Meus est mos,’ inquit, ‘poeticam amoris ponere pro nutrimine.’

‘Sic vero, si habeas in animo amorem decoram robustam. Facillime alitur quodcumque iam forte est. Sed ut suasa sum, si studium sit tenue leve, scriptum unum modo bonum canticulum, fame conficietur.’

Darceius subrisit modo; at omnibus haesitantibus Elizabetha tremuit, ne mater denuo se exponeret. Etsi loqui voluit, nihil dicendum excogitare potuit; et lapso brevi silentio matrona Bennet gratias Bingleio de benevolentia pro Ioanna iterare coepit, cum apologia quoque de sarcina per Lisulam addita. Honestus Bingleius urbaniter et simpliciter respondit, quo plus sororem natu minorem comiter agere oporteret, quae verbis ad occasionem idoneis loqueretur. Haec quidem partes indecore egit, sed matrona Bennet erat pacata et rhaedam suam mox arcessivit. Dato hoc signo, filia minima natu progressa est. Duae puellae per totam salutationem inter se susurraverant, ut iunior iam honestum Bingleium rogaret de saltatione, quam ille nuper in vicinitatem adventus ad Villam Infrapratensem se daturum pollicitus esset.

Lydia puella quindecim annos nata erat robusta et procerae staturae, oris habitu bello et amoeno; deliciae matris, quo maturius huius amor coram publico ostendisset. Magnum ardorem mentis habuit, fiduciam quoque innatam, quae a subpraefectis, quibus avunculi cenae et comitas sua propria commendaverant, in maiorem fidentiam aucta erat. Nullum igitur dubium erat quin honesto Bingleio saltationis de causa loqui posset et promissum in memoriam redigeret; et is autem censendus fore improbissimus homo mundi, nisi fidem praestaret. Ita repente oppugnatus, aurem matris delectavit respondens:

‘Ex voluntate, et habeas pro certo, promissum servabo; et valetudine sororis tuae recollecta, ipsum diem salutationis, si placet, tute deligas. Sed ea aegrotante saltare nolis.’

Concordavit Lydia contenta. ‘Oh! Ita vero — melius se haberet, donec Ioanna convaleverit., et credo Antepraefectum Cartrum fortasse denuo Merytonae tunc adfore. Atque saltatione tua data,’ produxit, ‘urgebo ut apud illos quoque se haberet saltatio. Certiorem Praefectum Forstrum faciam ne recusans turpetur.’

Matrona Bennet filiabus comitata egressa est, et Elizabetha statim Ioannam petens mores suos suarumque pro ludibrio duarum feminarum honestique Darceii commisit; hic tamen, invitis erae Bingleae de oculis pulchris facetiis, ad causam se iungere noluit.

Sequetur die 15 mensis proximi…
Legite ceteras fabulas a Thomaso Cotton Latine reditas apud
"PHASELLUM".


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: