Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 26 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

Narrationes variae

seu fabulae Latinae hodiernae
a scriptoribus Ephemeridis creatae


Peraequatio Comitialis

Peraequatio Comitialis

Quidam, cui nomen erat Vitus Favilla, nuncupatus “Magnus Venter”, causa eius magnitudinis quam vix bracae continebant, assiduus erat se ad civitatis comitia praesentandum ut fieret consiliarius ut saecla factionis rubrae, quae pro plebe pugnabat, et cuius vexillum ostentabat falcem malleumque. Erat tam particeps et vehemens et pugnax ut ne minimam iniuriam quidem patieretur; nulla clementia utebatur pro adversariis, nec commercium cum eis admittebat. Celeber adversarius eius erat is qui adhaerebat factioni albae, cui nomen erat Joahannes Toccasana, cuius vexillum ostentebat crucem Christianam.

Contingebat ut quotienscumque comitia instituebantur asseclae factionum adversarum alloquerentur populum in platea, alteri sua argumenta ferentes, alteri altera adferentes. Sectatores rubrae factionis implebant locum vexillis et magna eloquentia: dicebant societatem conversuram esse labore distribuendo, aequo animo quo omnes gradus societatis alii ab aliis considerandi erunt, iustitia pecuniaria et tributaria fovenda. Hoc temporis puncto plebs adsentiebatur maxima acclamatione. Vitus Magno Ventre cum sectatoribus sequebatur locutores assensu. Cum contingebat ei ut verbum impenderet, cuius vestimenta – sicut diximus – consueto modo discincta erant, ea in primis in ordinem redigebet, postea adloqui incipiebat, quin diras saepe imprecaretur. Verbum unicum suum repetebatur: Necesse est ut omnes cibo utantur! Plebs si ex parte oculis incertis eum aspiciebat quasi incredula, aliquis ex altera dicebat leniter: melius nonne est te cibo uti minore quam nos paucum habentes? Vitus interea se gerebat ut tela locutionis suae in inimicum factionis adversae, Johannem, quem accusabat ad populum discrimen facientem inter patricios et plebem, coniceret. Postquam sectator ruber locutus est, et cum folia factionem celebrantia data sint populo et facta sint sollemnia nuntia de rebus novis populo offerendis, affuit sectator albus, qui ostentabat crucem. Johannes Toccasana, dissimilis omnino primo sectatori, tam gracilis erat ut cum ventus spiraret eum paene auferret vel potius in terram deiceret. Platea hoc momento implebatur vexillis alteris, albis plerumque, in quibus inscribebatur “Libertas”. De pulpito, ubi locabantur sectatores et competitores, hi proiciebant caryophylla alba ad populum. Ex sectatoribus erat sacerdos, qui primus loquebatur, cum eum non puderet ventrem magnum ostendere aptum ad tunicam inflandam. Postea, gratiis actis et necessariis dictis, Johannes impendebat ad loquendum. Dicebat inter omnes instituendam esse denique charitatem et neminem, paupertatis causa, coëgendum esse ut in Providentiam maledicionem iactaret. Et populus statim ei plaudebat cum ei adsentiretur. At inimicus ruber, Magnus Venter, non adsentiebatur, quia verba illius considerabat vana et stulta. Concione peracta et folia crucem celebrantia distributa, populus, in dubiis persistens, abibat incertus, foliis in terra relictis, cogitans leniter se in secreto quale indicium prolaturum eo necesse esse.

Satis tantum modo erat ut dictator rursus vitaretur in re publica. Johannes Toccasana adveniebat ut elegeretur facillime, auxilii tamen gratia catholicorum qui divina claritate carebant. Aliquo die mehercle Magni Ventris, undecima electione gratificati, cor ictum est repentino malo, et mortuus est.

Observandum est nomina personarum ibi prolata esse omnino ficta.

Scripsit Joannes Teresi - 02/03/2013 17h15


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: