Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 7 mensis Decembris 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

LIBRI
De methodo Latine docendi discendique cui nomen LINGVA LATINA PER SE ILLVSTRATA

De methodo Latine docendi discendique cui titulus

LINGVA LATINA PER SE ILLVSTRATA

Ulla nonnumquam verba de quodam libro vel methodo Latinae linguae docendae discendaeque faventibus nonnullis in actis diurnis, Ephemeride nostra inclussa, apparent. Mirum ergo fit quod nondum adhuc de eximia methodo illa, a Hans Orberg iamdiu inventa atque decursu temporis bene probata necnon pulcherrimo usu confirmata, nusquam in Ephemeride nostra quidam locutus sit. Cuius tamen methodi ope, cui nomen LINGVA LATINA PER SE ILLVSTRATA, perplurimi docentes (mares feminaeque), quorum numerus per dies incrementatur, operam dant ut eorum discipuli discant Latinam linguam cultumque una hac cura adhibita, ut ei bene intellegant Linguam latinam veram linguam esse.

Non deerunt fortasse nunc temporis ei, qui mirantes: "Numquid aliud", inquant, "Lingua latina esse possit, nisi lingua vera?" Non tam facile fit, multorum saltem sententia, omnes et qui docent et qui discunt Latinam linguam pro comperto Latinum linguam veram esse habere. Quam enim eius causam videte: rari Latine dicere aut scribere soluerint, rarius quendam hodiernum Latine loquentem audiverint. Et de discipulis quam plurimis, quid? Qua enim ratione Latine discere temptant? Illane maximum momentum rebus praecipue vel tantunmodo grammaticis concedente? Illa vero cui lingua necnon Romanae litterae fere hoc unum valent, ut rationes necnon systemata grammatica (seu phonetica, seu morphologica, seu syntactica) explanare vel explicare vel illustrare valeant? Quos tandem Latinos auctores tractaverunt? Solosne eos Romanos, quibus unis multi artem belle scribendi Latine concedi patiuntur? Nemone gentium, Romanis scriptoribus praeteritis, totam per historiam mundanam Latine bene scribere aut probe loqui valuisse videtur?

Est vir Italus quidam clarissimus nomine Aloisius Miraglia, professor atque conditor Accademiae Vivarium Novum, cuius symbola quaedam intitulata "Quo pacto Latine (non) docendum est" lucem splendentem in eam rem quondam proiecit. Symbola enim ea mea sententia omnibus docentibus et discentibus omnino legenda. Cuius in quodam loco, posteaquam is de variis atque plurimis methodis ab eo cognitis necnon usitatis locutus est, auctor dicit se tandem aliquando invenisse librum quendam, totum Latine exaratum, qui maximo usui ad Latine discendum esse videretur hac causa, quod in eo Latina lingua lectoribus necnon discipulis proponatur non aliter atque aliae vernaculae atque hodiernae linguae proponuntur, id est secundum rectam seu naturalem rationem docendi. Quem scopum ut adipiscatur methodus illa imaginibus atque verbis in marginibus additis tali pacto utitur, ut vere adimpleatur haec sententia, quae nomen methodi praestat, scilicet Latina lingua discentibus per se illustratur.

Methodus illa a duabus partibus constat, quarum altera Familia Romana, altera Roma Aeterna intitulatur. Primus enim liber de fabula continuata vere agitur, in qua paulatim vitam et facta membrorum cuiusdam familiae II. saeculi p.C. n. cognoscere valemus tali congruentia veris factis historicis adhibita, ut ulla sine difficultate rationes et causas vivendi, pugnandi, laborandi, studendi suarum personarum intellegere necnon comprehendere possimus. Rationes autem grammaticae discipulis tali modo atque tempore proponuntur, ut non modo ad omnia intellegenda non obstent et difficultent, immo etiam explanent, explicent, illustrent, ita ut multoties convertere in linguam vernaculam -quod exercitium saepius aliis in methodis summi momenti aut, ut melius dicamus, unum exercitium proprium esse putaretur- nullo modo necesse fiat: qualis ergo necessitas convertendi est ei, qui omnia plane iam Latine intellegerit? Nimirum enim si Aloisius Miraglia ille, qui tanta commoda praedicare non desinit, maximus fautor eius methodi per totum Europae terrarum adhuc factus est.

Secunda autem methodi pars (Roma Aeterna) de Romana historia, et ea ab ipsis Romanis scriptoribus enarrata dicit. Quorum in numero scriptorum T. Livius, A. Gellius, Cornelius Nepos, Salustius, Cicero, Horatiusque insunt. Similo modo atque in primo libro facitur, textus imaginibus et pertinentibus explanationibus in marginibus non parum iuvatus est.

Cuius methodi auctor atque inventor Iohannes Orbergius (sermone patrio Hans Orberg) fuit, clarissimus Danus vir atque philologus peritissimus, qui iamdudum temptans ullam methodum naturalem, quae dicitur, inveniendam ad Latine docendum discendumque, plurimis necnon notissimis philologis eius temporis iuvatus (quorum in numero G. Devoto, K. Jax, S. Mariotti, R. Schilling, E. Springhetti, L. Hjelmslev, A.D. Leeman, D. Norberg, W. Schmid, H. Zilliacus, J.F. Latimer nominari debent) anno 1955 in lucem eddidit cursum, cui titulus Lingua Latina secundum naturae rationem explicata, quem postea anno 1991 reddidit novo atque ultimo titulo praedito LINGVA LATINA PER SE ILLVSTRATA, e duobus libris atque nonnullis aliis complementis constans. Cuius methodi structura variis capitulis constitutast, trinis lectionibus singulis capitulis, atque in ea -aliter atque in methodis traditis fieri solet- maximi ponderis copia vocabulorum eorum, quae discipuli memoriae mandare debent, habetur. Quae autem vocabula tali pacto proponuntur, ut contextus ope neque tantum vi merae memoriae apprehendantur, ad quem propositum adipiscendum magno discipulis usui plurimae insertae imagines in marginibus sunt. Exstat etiam versio electhronica methodi, quo discipuli quidam remoti atque magistris orbati facilius ad medullam Latinae linguae pervenire valeant.

Licet enim methodi scopus non ut discipuli Latine loquantur sed Latine discant spectat, nihilominus magister autem curat atque temptat discipulos nonnullas oratiunculas, sententiolas necnon fabellulas Latine habere, ita ut in animo eorum Latinum veram linguam neque tantum honestum cadaver (de quo multa atque nobilissima dici possint) omnino esse pateat.

Quae methodus magno cum sucessu in civitatibus diversis, praesertim Civitatibus Foederatis Americae, Italia necnon Belgica, diffussa est. Nunc temporis non pauci etiam professores Hispani tali methodo iuvante discipulis suis operam sedulo navant.

Et de emolumentis eius methodi, quid?: videte: discipuli saepius alio more atque semper fecerunt faciunt, iam primo die sentientes ab ipsis nonnulla Latine balbutiri, atque plane atque distincte callentes Latinam linguam non aliud nisi linguam vivam hodiernamque -non minus quam alteras- esse. Nunquam amplius rogabunt a magistris interrogatum illum notissimum, quod ad nostrum omnium aures serius aut citius pervenire solebat: "Optime magister, dicas nobis quaesumus: ad quem usum linguam Latinam discimus...? Nonne lingua mortua est?" Non vero mortua, sed vivax necnon pulcherrima venustissimaque, ut semper fuit, nobis discipulisque nostris semper erit!

Scripsit Ansgarius Legionensis



Profectae de profectura edita sunt!

  ELLENICA
Τῆς θανάτου καὶ τοῦ βίου δαίμων
De origine verborum (XIV)
  CULTUS
Quomodo fabula et narratio, genere structura, potentia per tempora distinctae, in unum denique vergant
  ELLENICA
Ὑπὲρ τoῦ πλέκειν
De origine verborum (XIII)
  ELLENICA
ΕΠΙΓΡΑΜΜΑ
  CULTUS
Leonardus (IV)
De vita et operibus viri maximi ingenii

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: