|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
LAMPAS
Mense Martio anni 2004, cum de "Ephemeride" condenda iam cogitarem, sua acta menstrua Polonice scripta conditurus erat amicus meus vetus Paulus Dunin-Wasowicz, rogans me tunc, an pro iis aliquid regulariter scribere possem. Iocose respondi: Omnia, quae vis, dummodo Latine! At mirabilis Paulus iocum in materiam transmutavit: unoquoque mense summarium fasciculi novi in paenultima eius pagina Latine apparet. - Nanompouphos. "Lampas" XII 09
SUMMARIUM "LAMPADIS" MENSIS DECEMBRIS 2009
Catharina Krawczyk narrat hic de carmine, quod cum tribus aliis puellis olim canebat. Titulus carminis Pisciculi aurei quidem fuit, sed cantatrices, ipsae nescientes, qua de causa, carmini novum titulum, nihil ad eius argumentum attinentem, indiderunt, qui fuit Homo, qui non exsistebat. Hic novus titulus mihi in mentem inducit poema ab Andrea Nowicki, poeta et interprete optimo, ante centum exacte annos (mense Decembri anno MCMIX) nato, scriptum:
Było żołnierzy pięciu. Milites fuerunt quinque Jeden śnił o dziewczęciu, bibit unus, amat inque drugi w karty wciąż grał, że aż miło. hoc secundus deperit, Trzeci stroił wciąż żarty, tertius est aleator, pił wciąż wino ten czwarty, quartus protinus iocatur, a piątego w ogóle nie było. quintum nemo reperit.
Patrzy wódz na żołnierzy, Videt dux non esse bene, patrzy, oczom nie wierzy. oculis non credit paene Liczy raz, liczy dwa armię swoją, computans exercitum. wreszcie mówi: – Nic z tego! Tandem: – Quintus cum non detur Nie ma tego piątego. – inquit – bellum non geretur Nie pójdziemy już więcej do boju. paucitate militum!
Pierwszy znów za dziewczynę, Iterum hic bibit vinum, ten do kart, ten za wino, capit virginem in sinum tamten żarty znów stroi, aż miło. hic, hic sumit aleam, Każdy z nich błogosławi hic iocatur, laudant mente tego, co się nie stawił, eum, quo non exsistente co był piąty i co go nie było. est robigo galeam. Nicolaus Simonides |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||