|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
LAMPAS
Mense Martio anni 2004, cum de "Ephemeride" condenda iam cogitarem, sua acta menstrua Polonice scripta conditurus erat amicus meus vetus Paulus Dunin-Wasowicz, rogans me tunc, an pro iis aliquid regulariter scribere possem. Iocose respondi: Omnia, quae vis, dummodo Latine! At mirabilis Paulus iocum in materiam transmutavit: unoquoque mense summarium fasciculi novi in paenultima eius pagina Latine apparet. - Nanompouphos. Summarium Septembris 2009 SUMMARIUM Petrus Pazinski loquitur hic cum Paulo Dunin Wasowicz de suo novo
libro, cui titulus est Deversorium.
XVI et XVII saeculo multi libri habebant in primis paginis epigrammata in
honorem auctoris operisque scripta. Haec exempla secutus, limericum composui,
ut Deversorium celebrarem: Piotr
Pazinski przedstawia pensjonat, gdzie byl w wieku budzenia sie gonad. Czy sie powiesc zda komu byc ponizej poziomu Kindheitserinnerungen? Jest ponad! Est pulcherrime pictum a Petro deversorium, ubi is retro, valde iuvenis, degit. Num quis, librum qui legit, dicet: „Stilo is scriptus est taetro”? In colloquio Petrus mentionem facit Abrahami
Brumberg. Is vir doctus et scriptor, anno praeterito mortuus, fuit etiam carminum Iudaeorum optimus
cantator. In eius disco inscripto De
amatoribus, somniatoribus et furibus invenitur hoc carmen, ab Odessae
incolis olim adamatum: Chaim vel Vitalispremebatur obsoletas is emebat res.Homines frequentans,multos nosse tentans,obsoletas is vendebat res.Cruciatus miser homo subit.Bracas perdidit, nescitur, ubi.Qui eodem vivunt vico,dant consilium amico:– Tu tabernam aperi!Obiit Vitalis,iam est liber annos decem terra premit hunc.At uxor, Vitalissa,quo modo, nescit ipsa,etiam huic natos edit nunc.Tum nascuntur bini,tum nascuntur trini,tum nascuntur una quattuor.Res est valde mira, tam abundenasci liberos, nescitur, unde.Num Vitalis (sed non for, quomodo) facit id ex Orco?Iam tabernam operi![1]Tales scriptores ut Petrus Paziński videntur mihi simile miraculum efficere: donant ei Nicolaus Simonides[1] Idem Russice: Żył, był biednyj Chaim,nikiem nie zamieczajem,alte zachn Chaim pokupał. Chodił on po kwartiram,imieł on swiazi s miromi alte zachn Chaim prodawał.Eto wot rabota priamo muki.Potieriał nasz biednyj Chaim briuki.I wo drużeskoj biesiediegoworiat jemu sosiedi:– Chaim, ławoczku otkroj!Oj!Umier biednyj Chaim,nikiem nie zamieczajem,uż diesiat let on in der erd leżyt.A żena jego, Chaja,sama nie ponimaja,diesiatyj god jeszczo dietiej rodit.To rodiatsja dwoje,to rodiatsja troje,to rodiatsja srazu wczetwierom.Eto wot rabota priamo czudo.Dieti rodiatsja, sam nie znajesz, otkuda!Widno, Chaim s togo swietaprodołżajet dełat’ eto…Chaim, ławoczku zakroj!
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||