|
|||||||||||||||||||||
|
LAMPAS
Mense Martio anni 2004, cum de "Ephemeride" condenda iam cogitarem, sua acta menstrua Polonice scripta conditurus erat amicus meus vetus Paulus Dunin-Wasowicz, rogans me tunc, an pro iis aliquid regulariter scribere possem. Iocose respondi: Omnia, quae vis, dummodo Latine! At mirabilis Paulus iocum in materiam transmutavit: unoquoque mense summarium fasciculi novi in paenultima eius pagina Latine apparet. - Nanompouphos. Summarium Iunii 2008 SUMMARIUM Hodie Iaroslaus Lipszyc loquitur cum Paulo Dunin Wą sowicz de novis legibus, quae vetant poetas carmina – ut saepe hodie fit – ex frustulis alienorum operum facere. Atqui – ut dicit Iaroslaus – hic modus carmina componendi notus erat iam antiquis, qui talia poemata centones appellabant. Ut a novis legibus immunis essem, centonem e versibus Ovidianis composui. Ovidius certe in ius me non vocabit. Sed fortasse alius aliquis?O decus, o praesens geminorum gloria fratrum, vix a te videor posse tenere manus! Iura fidesque ubi nunc, commissaque dextera dextrae? Quique erat in falso plurimus ore deus, amne iubet mergi geminos. Scelus unda refugit: in sicca pueri destituuntur humo. At gemini, nondum caelestia sidera, fratres (turpe erit, ingenium mitius esse feris!) pervigilant ambo; terra requiescit uterque – pro male conducto gratia nulla toro. Mittitur infestos alter speculator in hostes; in rivale oculos alter, ut hoste, tenet. Inter se similes, vix ut dignoscere possis. Quamlibet infirmas adiuvat ira manus crescere per damnum geminasque resumere vires: saepe simultates ira morata facit. Ergo ego vos rebus duplices pro nomine sensi: auspicii numerus non erat ipse boni. Innocuos ambo, cultores numinis ambo convincam puras non habuisse manus. De fratrum populo pars exiguissima restat: non habet eventus sordida praeda bonos. Rem populus recipit, multam subiere nocentes: vindicibus laudi publica cura fuit. Quaerebam fratres, exceptis scilicet illis, quos suus optaret non genuisse pater. Inveni geminos, qui tecum ludere possint, dum furor omnis abit, si quis amicus ades! |
|
||||||||||||||||||||