Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 18 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

FOLIA
Chronica litteraria Iohannis Oleastrensis.
FOLIA

FLAMMIS URITUR IBERIA TOTA

Ad clades cuiusvis generis quae cotidie toto orbe bacchantur (bella, caedes, vastationes omnis speciei) additur quoque his diebus incendiorum magna vis, quae maxime vexat agros nationum geminarum Ibericae paeninsulae. Tanta vis vastationis saltus Hispanos Lusitanosque simul invasit ut ad quattuor illos Apocalypsis equites fabulosos (fames, bellum, pestis, mors) qui per orbem totum adequitare dicuntur novissimis temporibus, quintus nihilominus immanior addi videatur qualis est ignis, silvarum nemorumque Hispanorum maxima pestilentia.

Qui terrorem incutiunt nationibus non tantum pyrobolis explosis in traminibus, ut Londini et Matriti vidimus fieri, aut Novae Eboraci turribus geminis incensis ab eis qui seipsos aliosque inmolavere, naves volantes praecipitantantibus in eas, ut quam multos secum occiderent, nunc novam methodum cladis invenere quae maxime naturae nocet, qualis est plaga perquam nefasta incendiorum quibus uritur Hispania tota. Vix credibile cuiquam esse censeas tot incendia quot in Hispania et Lusitania cotidie versantur casu accidere posse fortuito. Nemini dubium videtur quin humana fraude haec incendia promoveantur, ut legimus in Livio: "Nocte ac die continuatum incendium fuit, nec ulli dubium erat humana id fraude factum esse, quod pluribus simul locis, et iis diversis, ignes coorti essent. Itaque consul ex auctoritate senatus pro contione edixit qui, quorum opera id conflatum incendium, profiteretur, praemium fore libero pecuniam, servo libertatem". (26.27.5-7)

Quid est, cives, quod non in unum surgimus ut coacervatim adversus incendiarios agamus, ut ab eis qui nationis habenas in manibus habent totis viribus postulemus ne quid detrimenti respublica capiat ex his facinoribus, quibus tantis tamque numerosis uritur Iberia tota, tot incendiis ut cotidie videmus ardere nemora nostra, ita ut cuiquam vix credibile sit.
Olim si quis Apocalypsis tempora advenisse crediderit (titulum quendam memoria teneo illarum picturarum moventium -movies- Apocalypse now) nunc demum illi assentiendum est. Incendiorum ignivoma vis quae passim in Iberia vagatur memorare me facit versum illius Thomasii Celani, certe memorabilem:

solvet saeclum in favilla.

De tromocratis agitur novissimis quos societati maxime insectandos et severissime puniendos censemus. Tempora "terribilia et infausta" vivimus, quod dixit Theodiscus ille Oswaldus Spenglerius nomine, qui occidentis mundi occasum iam praedixerat (Untergang des Abenlandes). Dixit Ruben Nicaraguensis, certissimus vates:

Se cumplen ya las profecías
del viejo monje Malaquías.
-
(Veteris monachi Malachiae
implentur iam prophetiae)

Alicubi mundi Antichristus latitare videtur finem temporum minitans. Omnia concurrere videntur ut hae fabulae verisimiliores in dies fiant. Ecclesiae catholicae navem gubernat Benedictus XVI, Paparum paenultimus, lemmate signatus "De gloria olivae". Vereor ne finiat hoc saeculum quin mundus totus ruat.

Estne forsan spei locum? Utinam sit. Sed impraesentiarum ominari nihil bonum potest.

Ignoscite vaticinia ista quae utinam falsa deveniant!

Oleastrensis.

- 17/11/2005 19h04



  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: