Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 10 mensis Decembris 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CULTUS

LEONARDUS (IV)

Leonardus multa incepta imperfecta dereliquit. Georgius Vasari narrat manum artificis non aptam fuisse ad mentem assequendam, qua re magno studio constanter imagines refecit simulque nova moliebatur, adeo ut saepe opus petitum non redderet ei qui mandatum dedisset. Hoc evocat “imperfectum” Michaelangeli; tamen hic alia ratione opus non perfecit, non ob assiduum desiderium recreandi, sed ut laborem a marmore statuas fingendi exprimeret sed etiam cruciatum in personis fictis, quasi vix a materie exirent.

Anno MCDLXXXII Mediolanum se contulit ibi XVII annos permansurus. Occasio fuit mandatum legationis Laurentii Magnifici, quo artifex optime fructus est. Illo tempore Leonardus, sodomiae Florentiae accusatus nec liber operandi solus, in opere esse cupiebat apud Ludovicum Sforza, principem magnae et prosperae urbis, ubi artes et oeconomia maxime florebant. Ut hoc impetraret curriculum vitae singillatim explicatum exaravit, quod in Codice Atlantico inventum est. Hoc documento ille optimus pictor, sculptor se profitetur, sed ad hoc architectus, idoneus moliendis miris belli machinis, sed etiam rationi instituendae de fossis navigalibus tempore pacis. Antequam operam Ludovico, Moro cognominato, praebuisset, auxilio duorum amicorum priorem tabulam c.n.e. “Virgo saxorum” pinxit, Lutetiae expositam, de qua diuturna contentio cum fratribus sodalitatis religiosae opus mandantis exorta est sive de pretio sive de imaginum optionibus. Altera tabula prope aequalis, sed picta maximam partem a discipulis, Londinii conspici potest.

Sedes dominatus fuit Castellum, quod iam fuerat castrum tempore antiquorum Romanorum et Media Aetate, sed tum ampliatum et turribus auctum.

Primum opus a domino petitum fuit statua equestris ad celebrandum domini patrem. Leonardus sibi struere proposuit opus maximum inter omnia, cuius effecit simulacrum ex creta, quod omnibus admirationi fuit. Postea fusuram temptavit, sed frustra, quia aere empto tormenta ad bellum contra Franciscos confecta sunt.

Deinde ad eum princeps mandavit ut opere tectorio conclave assium ornaret, eo nomine nuncupatum quod parietibus infra operimentum ligneum erat. Ei qui intrasset videbatur involvi umbraculo ramorum mororum qui altis truncis sustinebantur et ingentibus radicibus a saxis ficte exeuntibus. Arbor electa erat ut nomen "morus" dominum celebraret. Opus pluries refectum ut picta Leonardi repararentur et servarentur, etiam praesenti tempore visitatoribus praeclusum est.

Scripsit Lydia Ariminensis



Profectae de profectura edita sunt!

  ELLENICA
Ἡ κρύφα θεός
De origine verborum (XV)
  ELLENICA
Τῆς θανάτου καὶ τοῦ βίου δαίμων
De origine verborum (XIV)
  CULTUS
Quomodo fabula et narratio, genere structura, potentia per tempora distinctae, in unum denique vergant
  ELLENICA
Ὑπὲρ τoῦ πλέκειν
De origine verborum (XIII)
  ELLENICA
ΕΠΙΓΡΑΜΜΑ

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: