Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 14 mensis Novembris 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CULTUS

LEONARDUS (I)

Anno MMIXX quingentesimus anniversarius obitus Leonardi Vinciani cadit, qui fuit vir ingeniosissimus inter omnes totius orbis. Arduum est aliqua de eo scribere, cum fuerit summus artifex pingendi,fingendi, architectus, sed etiam rerum naturae studiosus, inventor machinarum quae futuras praeceperunt; in summa omnes partes scientiae eximie expertus est.

Obiit in Francogallia postridie Kalendas Maias, anno MDIXX in castro ( Clos Lucé ) sito apud oppidum Ambaciam, contra flumen Ligerem, non longe a castello regia sede Francisci I, qui hospitio Leonardum accepit ab anno MDXVII. Rex ei “primo artifici pingendi, architecto, machinatori” tribuit opulentum beneficium annuum. Secum excellens vir tulerat nonnulla opera, ex quibus praeclara Domina Lisa, primum in eodem castro exposita, ipsi regi muneri data.

Leonardus in oppidulo Vinci non longe a Florentia natus est a.d. XVII Kal. Mai. anno MCDLII, filius non legitimus tabellionis Petri, brevi amore erga feminam Catharinam nomine genitus. Educatus est ab avis paternis et patruo. Cum non legitimus esset non potuit hereditate accipere patris munus et bona. Fuit puer effrenatus, schola orbatus, qui omnia per se didicit. Rerum natura fuit ei magistra et loca naturalia quae peragravit in suis tabulis effinxit.

Scripsit Lydia Ariminensis



Profectae de profectura edita sunt!

  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XVII)
In Latinitatem classicam conversum est
  ELLENICA
Rerum oblivio
De origine verborum (XII)
  HISTORIA
FINIS REGIMINIS
Anniversarius casus muri Berolini
  ELLENICA
Ἡ τοῦ ἐτυμολογικοῦ ἀνθολογία
De origine verborum (XI)
  CULTUS
Leonardus (III)
Vita et opera viri summi ingenii

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: