Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 28 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CULTUS
Si ad historiarum scriptores venimus, nonne narrationes Sallustii, Titi Livii, Taciti, nos multo magis movent quam Thucydidis? Theatrum enim in quo geruntur res apud Latinos tam vastum est quam mundus universes. Quis potest oblivisci Jugurthae, Catilinae Sallustii, Scipionis et Hannibalis Titi Livii, Tiberii, Neronis, Agrippinae Taciti. At contra, quid nobis cum bello aliquot annorum inter Spartiates et Athenienses gesto, quod nullum, momentum attulit ad historiam communem Europae, etiamsi non nego Alcibiadis personam, inter alias, a Thycidide prorsus graphice depictam esse. Dicam tamen me quoque praeferre Ciceronem Demostheni. . Idem dicam de Seneca philosopho qualis nobis notus est per epistulas suas ad Lucilium. Aristophanes risum nostrum certe movet, sed non minus ridemus cum legimus comoedias Plauti, a quo, Molière noster haud paucos jocos mutuatus est, at contra nihil, quod sciam, ab Aristophane. De comoediis fere idem dici possit.

Vergilius pro nihilo putatur, dum Homerus ad caelum tollitur, Horatius longe abest ut Pindarum aemulari possit, id quod ipse confessus est. Thucydides historiarum scriptor Sallustium, Titum Livium Tacitumque densitate, accuratione, gravitate superat. Isocrates diligentior, quam Cicero, Eschines plenior, Lysias elegantior, Demosthenes multo eloquentior. De tragoediis et de comoediis Graecis pauca dicenda sunt, cum perdifficile videatur Aeschylum, Sophoclem, Euripidem, cum Seneca; Aristophanem et Menandrum, cum Plauto et Terentio conferre. Quid de philosophis? Ecquis Romanorum adaequare potuit Platonem et Aristotelem? Supersunt vero nonnulli scriptores Graeci quos nullus Latinus, non solum exaequare, sed ne imitari quidem potuit. Et illi certe dignissimi sunt quibus studeamus, et propter quos linguam eorum, alioquin multo locupletiorem et subtiliorem quam Latina, discere pergamus. Contra opinionem comune, me, quanquam maximi aestimo scriptores Graecos, non posse non multo magis delectari legendo Vergilium quam Homerum. Quorum doctrina adhuc adeo digna videtur studio, ut fere cottidie libri ad eam pertinentes in publicum edantur. Vergilius mihi videtur humanior, subtilior in describendis moribus et affectibus animorum, magis varius, et multo propior nobis. Nimirum poëmata Homeri facta erant, ut ex memoria recitarentur in publico, non ut legerentur ab hominibus excultis. Ex illis scriptoribus dignissimis quibus studeatur mentio facienda est praecipue de Platone, principe philosophorum, de omnibus tragoediarum scriptoribus, praesertim Sophocle, de Luciano, qui nos docet omnia dogmata deridere, quomodo apud nos Voltaire postea fecit. Qua de causa saepe iterantur in eis eaedem locutiones, et heroum cuique tribuuntur sua epitheta propria, quarum iteratio adiuvare audientes ad intellegendum, et recitantem ad memoria tenendos versus poëmatis putatur, quod neque Vergilio neque eum legentibus necessarium fuit. Omnia haec certe agnoscunt, non solum homines studiosissimi litterarum Graecarum, sed etiam haud pauci eorum qui litteris Latinis aliquid pretii se tribuere dicunt. Item non dubito anteponere Horatium Pindaro. Nam ille quoque multo propior nobis videtur quam antecessor suus. Multo facilior quoque intellectu.

Scripsit Johannes Teresi



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: