Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Saturni die 25 mensis Maii 2013
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CULTUS
De statuis apud Romam detectis

De statuis apud Romam detectis

Non longe a Roma in Ciampini agro nuper villa reperta est cum simulacris ingenti magnitudine, amplius duo metra in altitudinem exstantibus. Ex effossionibus thermae, operis musivi reliquiae, natatio amplius viginti metra in longitudinem extenta, cuius parietes caeruleo colore pictae ubique, mirabile visu, septem statuae prope integrae aetatis Augusteae emerserunt. Quas putat Alexander Betori, rector archaeologorum gregis, Niobae et Niobidum fabulam effingere ab Ovidio poëta narratam (Met. VI, vv.148-312). Niobam contemnere Latonam ausam esse, quia deae duo nati tantum fuissent, cum ipsa septem filios septemque filias genuisset. Non omnes fabularum scriptores eadem tradiderunt: alteri non interfectos esse omnes natos, sed duo incolumes superfuisse ferunt; alteri contra, ut Ovidius, non solum filios sed etiam filias ab Apolline et Diana exacta ultione enectas esse. Niobe in saxum continuo flens mutata est. Inveniri videlicet non potest utrum Ovidius simulacris inflatus sit an artifex Ovidii versibus: nam poeta domini sodalis fuit, ut infra explanatur.

Certa domini agnitio facta est ex nota in natationis tubis reperta : “Valerii Messallae”. Villa Marco Valerio Messallae Corvino fuit, viro haud dubie ditissimo et elegantissimo existimato, propterea quod thermas sumptuosas apud aedes paucioribus pro facultatibus habere liceret tot artis operibus ornatas. Illustrem virum anno LXV a.Ch. n., nobili loco natum ex gente rei publicae faventi, anno XLII a.Ch. n. apud Philippos una cum Bruto et Cassio constat pugnavisse. Adulescens Caesaris hostis, iuvenis se cum futuro principe coniunxit atque ad rem politicam accessit: consul factus est eodem pugnae Actiacae anno, paulo post in Galliam missus, victis Aquitanis, anno XXVII a.Ch.n. ex bello Transalpino triumphavit.

Sed postea a re politica ad cultum et humanitatem secessit. Non solum insignis orator Atticus fuisse narratur, a Quintiliano collaudatus, quamvis prope nulla eius scripta superfuerint, sed etiam poëtarum patronus ex quibus Tibullus, Lygdamus, Ovidius adulescens enumerati sunt. Obiit incerto anno exeunte saeculo. Non tam clarum eius sodalicium quam Mecaenatis exstitit, qui cum circum se Vergilium, Horatium, Propertium coëgisset, eos hortabatur ut principem eiusque consilia celebrarent ad civium assensum comparandum. Nihil de hac re apud Messalae sodales prorsus ab Amore potius quam re politica inflatos. Num praeterire possumus inter eos Messallae neptim nomine Sulpiciam unam Latinam poëtriam cuius tantum XL versus supersunt? Tenuis vox abscondita Amorem erga Cerinthum canens: qui versus ad nos in carmina Tibulliana inserta pervenerunt quorum aliquos elegi magna vi poëtica prope Catulliana ac Sapphica praeditos (Tib., Carm., 3,18 Sulpiciae).

Ne tibi sim, mea lux, aeque iam fervida cura  
  Ac videor paucos ante fuisse dies,
Si quicquam tota conmisi stulta iuventa,
  Cuius me fatear paenituisse magis,
Hesterna quam te solum quod nocte reliqui,
  Ardorem cupiens dissimulare meum.

Scripsit Lydia Ariminensis


Superbia
& odium
Caput XXXI
editum est

  ARS VIVENDI
De voce colorum
Historia hominis achromatopsia laborantis, qui usu machinae specialis colores audire potest.
  CINEMATA
Fraus
De avaritia, cupiditate et simulatione narrat ultima pellicula filmica, cuius Richardus Gere est histrio princeps.
  SANCTUS
SANCTVS FRANCISCVS (10)
Lectoribus praebetur decima iam pars narrationis vitae sancti Assisiensis.
  PERIEGETICA
De itinere Siculo discipulis instituendis (VIII)
De fabula tragica acta
  SANCTUS
De sancto Francisco (9)
Lectoribus praebetur nona iam pars biographiae sancti Assisiensis iuxta Floretum scripta.

Catherine Gauchon
Artiste peintre

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: