Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 11 mensis Octobris 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CULTUS

DE HISTORIA VINI TRINACRIAE

Primo quoque vespere autumno, cum adhuc sol tepidus amplectebatur glebas et
suffluva folia vitium, in quodam vestibulo iuxta domum nostram nonnulli (quinque praesertim) consueti erant ad considendum ad tabulam ut chartulis iocum agerent.
Tempus interea metiebatur horas et lentum incessum vesperi. Usque ad noctem comites ibi manebant; saepe aliquis ex iis tabaci camino utebatur fumum hauriens et tabaci odor mustique ferventis in cupis expandebatur undique et per solitarios angiportus.
Putui novi vini et iis adiocum intentis Trinacriae chartulae commixtae, quae callosis manibus tenebantur, fere loquebantur, ioci modum iterque adficientes.
In amplo atrio patris domus vetus erat supellex acere albo exstructa, magno speculo praedita, quod parvulas ferebat maculas, quibus a tempore ornatum erat.
Speculum reverberabat modo partem atrii, modo ruris partem quae longe extendebatur, modo imaginem meam fractam in tria fragmenta captam vitro forium apertarum.
Cubitum antequam irem, admirari amoenitatem loci solebam, qui colores suos mutabat cum vesper sensim accederet.
Aliquae figurae photographicae locatae erant super supellectilem repraesentantes parentes meos et viciniores stabant ampullae affabre expolitae, servantes optimum vetusque Lilybaei vinum ac liquorem domi confectum et pro variis occasionibus paratum. Egomet, at secreto, ipse gustabam illum nectar, quin id me impediret ne cogitarem quam acrius opus darent qui peragerent illum nectar, vitae expressionem Mediterraneae summam. Omnibus autumnis, quamvis multis post annis, silens, cupio adspicere aliquas imagines venientes ex foris in speculum illud se repercutientes subtiles et unicas, atque vela lino neta fluctuantia vento aulaco similia. Cum sim ante speculum mecum quaero: Quid afferre possit imago fragilissimo speculo capta? Forsitan gravem venustatem an gradus temporis transeuntis? Forsitan lumina, umbras, colores capta vel ficta? Ubinam veritas? Forsitan in oculis errantibus, in risu, in motibus animi inveniatur? Omnia sunt fragilia! Quidne fragilius quam punctum momenti, quod fugax, unicum est, et quod videtur pars ieuna entis transeuns? Pariter ac per vitrum speculi transit imaginem fragilem captam in puncto momenti et flatu animae levissimam delineatam.
At mihi videtur hodie tempus numquam transivisse, adeo ut putem id impressum esse in figuris, odoribus liquoribusque iam captivis in limpidis crystallis. In alia figura photographica apud illas posita parentes mei me tenent manu prope viam quae mare radit, ii videntur intenti ad tempus futurum quaerendum, ad veram libertatem; in alia tandem configuratur vindemia laeta et iucunda.
Ita aliqua eventa videntur ex figuris exortae sunt, quasi exitus mihi contingentes: sacra communio sollemnis pueri, matrimonium adultis, gaudium patris tenentis manu filium et matris tenentis inter brachia filiam minorem.
Vicissitudines possum dicere vitae meae se serere et nectere historiae Trinacriae regioni meae, imbutae sudore, sole amoreque.
Opus meum, patris et avi mei, nec aliud nisi invenitur in vitibus, musto ferventi acri vini nigri sapore. Unde repetitur per tempora sua vi opus.
Si vinum essem, honori mihi esset ut animos imbiberem, nexus inter praesens et praeteritum tempus statuerem, per venas currerem et memoriam incitare non desinerem.
Veluti vinum, servo in me locos notos, odores, flavos flores teneros, colores ardentes pictos in caelo et immenso mare, qui mutantur mensibus sibi insequentibus.
Servo insuper cantu meo sonitus vocesque naturae quae ubicumque patitur sine intermissione damna et detrimenta ab homine stultissimo acta et peracta.
In summa in corde meo servo amorem erga eam et omnes odores quos vellem semper percipere et omnibus reddere notos.
Vini instar, fingo me ut effluvium supervolitantem,me sequentem cantus larorum quam longius me ferentium. At me miserum! repentinum desiderium a me dilabitur, etiamsi adspicere ultra fores non desino. Jam pro dolor! nemo hodie agit iocum chartulis , eae immo videntur manere facie aperta super tabulam versus caelum et lunam, cuius figura in poculis se pingit iam vacuis. Autumno hoc, vites factae nudae, etsi aequali ordine semper dispositae, ex novo dederunt fructum suum pretiosum, et nunc quiescunt dum cicadae implent locos cantu aspero. In agro, curis maximis culto, folia mortua levia fluctuant per aëra et deinde cadunt statim super duras glebas. Araneas, crudam nuditatem ostendunt praeterea rami. Tecta pariter videntur aënea, tegulae fragile sole calefactae. Colore aëneo autumnus pingit montes, etiamque nubes minaces; servat memoria motus et affectus animi iam victos, iam comprobatos.
Ita redeo ad primam cogitationem: vinum utinam essem! Efficerem ut gustaretur sapor vitae meae maturae, ut daretur non solum fructus vitae meae interioris sed magis participem facerem ingenii mei poëtici versibus et imis affectibus. Nullum dubium est quin indignus sim qui utar similibus verbis quae debent tantum stare in ore eius qui quotidie omnibus dat corpus et sanguinem suum sub specie vera et concreta; at haec verba mea moralia sunt, exitus sacrificia suprema nos cohortantur scilicet ad imitandam Maximam Virtutem, in quam vertenda est vita nostra.
Non minus quam heri, quam tempore praeterito, speculum veteris supellectelis fert easdam imagines vitae rusticae reverberatas captas extra fores.
Tepidus ventus agitat vela super scenam vitae, quod me incitat ad cogitandum! Sum … et ignoro quonam via, mens, animus me adducant ultra momentum hoc.
Sum, at nescio quid respondendum sit a me cum me interrogem de spatio infinito et de vita mea in hac divina re sine limite extensa. Itaque in instante quo me interrogo, allectum inter scitum et ignotum, infinitum continetur.
Una certitudo: conscius sum me esse.
Tempus videtur ludere chartulis, sed denique ludum fallit.
Haec imago specie falsa et fracta in tria elementa, quae allegorice potest indicare tempus suspensum inter fictas et veras res, nec aliud est nisi egomet ipse extollens vini calicem pro amicitia, amore erga liberos uxoremque, vitaque.

Scripsit Johannes Teresi



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: