Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 20 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CULTUS

DE HEBDOMADA

Apud Romanos antiquissimis temporibus vocabulum defuit quod spatium septem dierum notaret. Tamen intervallum percipiebatur a mercatu qui nono quoque die habebatur cum agricolae in Urbem se conferebant ut ea quae terra gignit venderent et negotia gererent. Dies mercaturae nundinae appellabatur, ex novem diebus, ab ipso die mercatus ad subsequentem, re vera octo ex hodierna computatione. Opera agricolarum cessabat, sed urbs maxime celebrabatur: quodam modo dies festivus existimabatur. Nundinum autem intervallum significabat inter duos mercatus. In fastis haec ratio litteris ab A ad H signabatur, sed dies computabantur a proximis nundinis, exempli gratia biduo vel triduo ante nundinas. Cum dies mercatus non esset idem toto imperio vel in singulis regionibus ratio communis tempora dividendi deerat.

Serius Graeca vox allata est, ἑβδομὰς, idem quod hebdomas vel hebdomada. “Hebdomas non solum de diebus dicitur, sed etiam de annis, et quibuscumque rebus, quae septenario numero comprehenduntur. Gell. 3. 10. 14 Eosque dies omnium maxime κριτικοὺς ῆ κρισίμους cuique videri, primam hebdomadam et secundam et tertiam. et in fin. Se quoque jam duodecimam annorum hebdomadam ingressum esse ( h. e. annum quartum et octogesimum), et ad eum diem septuaginta hebdomadas librorum conscripsisse. h. e. quadringentos et nonaginta.” (Forcellini)

Prima indicia transitus ad spatium septem dierum inventa sunt in documentis Augusti aetatis: in duobus fastis prope rationem nundinarum spatium septem dierum signatur, more orientali et Iudaeorum auctoritate, ex planetarum ratione. Tib. I, 3, 18 Saturni sacram me tenuisse diem.

Exeunte I saeculo p.C.n. hebdomada iam vulgata erat, cuius quisque dies appellabatur dei nomine, quod mansit usque ad hodiernam aetatem in linguis a sermone Latino ortis etiamque in illis Germanae originis, mutatis deorum nominibus Latinis congruentibus.

Dies Solis, postea Dominica, Sunday Sonntag, dimanche, domenica, domingo.

Dies Lunae, Monday, Montag, lundi, lunedì, lunes

Dies Martis, Tuesday, Dienstag, mardi, martedì, martes

Dies Mercurii, Wednesday, Mittwoch (dimidia hebdomada), mercredi, mercoledì, mercoles.

Dies Iovis, Thursday, Donnerstag, jeudi, giovedì, jueves.

Dies Veneris, Friday, Freitag, vendredi, venerdì, viernes.

Dies Saturni, Saturday, Samstag, samedi, sabato (ex voce Iudaea shabbat), sabado.

Scripsit Lydia Ariminensis



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: