|
|||||||||||
CULTUS
COLLOQVIA POETICA I Passer- Pi pi pi! Lesbia- Cur pipiat auis?... Quid facis, feles saeue! Ne comede meum passerem. Feles- Esurio, amica, quid aliud faciendum mihi esset? Num cibum tute dabis? Lesbia- Certe, immo tibi offero meum panem bis coctum. Cape, ne time, nempe melle unxi. Ne aufer mihi quod uenusti hoc mundo exstat. Feles- Istum panem datura es ex quo uellicabas micas tuo passeri? Vah! Tecum tene nouae uolucri emendae. Lesbia- Quam ferum animal! Belua immanis, quae teneram bestiolam delectabilem bis minorem se aggredi et uorare audet ante oculos dominae! Feles- Hoc feci ut discas quoque desinere domina animalium a te ipsa nuncupari. Lesbia- Certe, haec causa esset. Philosophiam colis… Hic habemus tandem felem cynicum, qui societatem hominum reprehendit tanquam Diogenes. Catulle! Veni, precor, uita mea! Feles- Ne clama alterum tuum passerem, ne etiam edam. Lesbia- Monstrum garrulum, tace. Catulle! Catullus- Tuus seruus adest. Quid te sollicitat? Feles- Seruum uerbum bene usurpatum est. Iam sibi ipse atribuit. Lesbia- Nonne uides? Feles- Nihil nisi tu oculos reddis. Catullus- Bestia fera! Ne ede auiculam quae ludebat saltabatque inter digitos meae Lesbiae. Lesbia- Clodiae. Catullus- Certe, sed omnes te agnoscunt hoc nomine. Lesbia- Nihil refert. Feles- Bona rixa importuna. Iam esae sunt pueriles deliciae, amici. Ne amplius curate. Lesbia- Ah! Plango infinito dolore affecta. Feles- Catulle miser, occasionem cape antequam emat nouum pupum, dum rubri ac tumidi plorant ocelli tuae dominae.Scripsit Daniel Alvarez |
|||||||||||