|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
CULTUS
COLLOQUIA MYTHOLOGICA I
Polyphemus- “Vror enim, laesusque exaestuat acrius ignis, cumque suis uideor translatam uiribus Aetnam pectore ferre meo; nec tu, Galatea, moueris” [Ouidii, Met. XIII, vv. 867-889]. Galatea- Polypheme, satis superque. Actum est! Iam intellexi tandem quis sis, fili Neptuni. Exeo… Acis- Quid facis, insana? Galatea- Propero obuia ire Polyphemo! Acis- Cur? Me exemplari pulchritudinis relicto, foedissimi animalium horridique apri ad amplexus progrederis? Galatea- Iam uero immorior nisi me ei iungo. Acis- Galatea…! Polyphemus- Voces perfidi pueri audio mea fraga, meum lucidum lac, meas molles uuas infantis ore clamantes? Perdidit uestigium eius inter tot ludos amoris per siluas et speluncas? Porrigam collum e scopulo ut saltem e longe uideam illum porcellum paruum atque facultas complanandi eum quadam rupe mihi detur. Galatea- Polypheme! Hic adsum, huc aduenio ueniam humillimam tibi petens. Polyphemus- Quid facis, nitor diluculi? Me adis tandem imperterrita? Nonne te terret mea barba hirsuta? Galatea- Non amplius! Deditionem mei facio, uerecundia praeteritae repulsae plena. Polypheme- Me illudis? Sunt multae lunae et multi soles cum me respuis. Qua de causa immutauisti consilium? Galatea- Auscultaui nunc demum tuas opes, tuam prosapiam, tuam artem. Polypheme- Et quid uis tandem? Galatea- Quid uolunt saepe amantes? Polyphemus- Immo dic amentem quae eo uehementer insontem pastorem canentem aggrediaris! Galatea- Mi mons, meum antrum, quid garris… Polyphemus- Me terruisti. Et quid cupiebas? Galatea- Te in meo gremio, nos ardentissime uniri. Polyphemus- Paulum restat ne fugiam per illud procliue, siue capris sequentibus siue hic desertis. Galatea- Nonne desiderabas? Polyphemus- Sed eo cito, nescio… Quibusdam uerbis interiectis… Galatea- Ne cura, mi auerne. Intuere aliquanto haec iam tua labra dum loquor et tibi expono fabulam illam de… Scripsit Daniel Alvarez |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||