Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 25 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CULTUS

LEONARDUS (X)

Non una Domina Lisa existit : altera iunior (earlier Mona Lisa vel Isleworth Mona Lisa) quam quidam artis periti pictam esse prope ab annis MDIII ad MCVI reputant. Minore magnitudine, in tabula lintea efficta, in Britannia mansit donec studiosissimus artis Henricus Pulitzer eam acquisivit et servavit in argentaria Helvetica: nunc cuiusdam gregis sine nomine est. Aliquamdiu Florentiae exposita est.

Nonne verisimile videtur Leonardum duplicem imaginem eiusdem feminae depinxissse , unam, ut scripsit Georgius Vasari ineunte saeclo XVI, alteram quam artifex Francisco I donavit, annis obitum antecedentibus? “Non est imitatio” aliqui aiunt, “sed duae tabulae dissimiles exstant, quae eandem feminam dispari aetate effingunt”. Historicos saeculi XVI illud confirmare; similem autem esse corporis et manuum statum, locorum recessum imperfectum. Qui hoc negant, tabulam linteam non pertinere ad Leonardum neque artem pingendi affirmant. Tamen opus non satis a peritis inspectum est. Controversia exorta est etiam de dominio inter heredes Henrici Pulitzer et exterorum gregem. Italia quoque de contentione particeps est: anno MCMXXII in illa republica tabulam esse, sed postea contra legem translatam. Si vere Leonardo opus adscriberetur, pretium tam ingens esset ut non aestimari posset.

Scripsit Lydia Ariminensis



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: