Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Lunae die 25 mensis Maii 2020
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CULTUS
Aetas difficillima est qua Aristophanes scribit et scaenas texit pro spectaculo. Urbs Atheniensis bellis interminatis quassatur, dilaceratur, ad pacem quaerendam. Haec nutatio apparet praecipue in sacris: Euripides ipse iam in tragoedia cuius titulus Helena notum fecit per chori vocem scandalum ab eadem peractum cum aliqua mysteria in domo non rite acta, sed imitata, essent. Alium scandalum illum ab Alcibiade peractum (re vera serius) qui res sacras inique imitatur et hoc ob scelus in exilium prificisci coactus est. Momenta sunt tam difficilia ut auctor comicus fingat mulieres recedere protestatione a commercio cum ho minibus et casu pulsas, factas duces, res publicas dirigere.

Hic duas comoedias examinare volumus: Nubes et Vespas. Duo puncta communia praecipue discernimus: actores recedunt ignorantia, fragilitate, incapacitate, ab onere a civitate et natura eis dato. Ita relatio inter patrem et filium et traditio contra innovationem novae doctrinae sunt themata communia quae inveniuntur in utraque comoedia. Aristophanes, dum philosophum (Socratem) deridet (sed levi subrisu), ponit in confrontatione duo schemata: traditionem (legem publicam et privatam) et innovationem (subiectivitatem et autonomiam filiorum prae auctoritate paterna). Indicationes pretiosas debemus ad hoc scriptum conficiendum exaratori fontium Graecorum, cui nomen Franciscus Morosi, qui commentarium praebet in "Dioniso: Annale della Fondazione Inda", 2017. Nuova edizione”.

Sicut scimus, thema maximum quod iungit duas comoedias Aristophaneas est auctoritas patris. Revera opera ponunt in claritate competitionem quandam inter patrem et filium. In priore opere duo actores partem principem agunt: Strepsiadem et Philippidem; in secundo Baelicleonem et Philocleonem. In priore, cuius titulus est Nubes, visironica magis quam polemica ante omnia figuram Socraticam cernit. Socrates fit locus definitus, qui appellatur locus ad fogitandum aptus, ubi filii nobili genere nati stant ut verba philosophi audire possint. Quod e verbis emergit est innovatio vel potius mutatio morum: ibi iuvenes discunt, ut opportuna dicatur, se ponere contra traditionem vel patrum mores. E disputatione inter filium et patrem enim emergunt res domesticae: 1 transmissio morum; 2 possessio et custudia rerum aeconomicarum; 3 dominium in et super spatium definitum (domum, oikon). Dominium paternum nascitur e statu suo iuridico et patrem ducit viribus et mediis necessariis utendum ut auctoritatem exerceat in hoc spatio definito. Ita necesse ei est punire familiae membra non solum obiurgationibus sed etiam actibus materialibus (plagis, abligatione, exhereditatione). At actus supra dicti praeteriti temporis fuerunt. Strepsides mutationem actus temporis animadvertit et maxime dolet. Hodie nova doctrina imperat, cuius instigator est nisi Socrates ipse, qui Iuvenes docet potius ad se referri potius quam ad traditionem. Strepsiades usque praestantiam physicam filii timet. Dum onere et opere suo pater fungere vult, secundum mores, filius contra eum irridet. Hic patrem audetur stultum et insanum definire, immo relationem instituit inter stultitiam patris et modum eius auctoritatem gerendi in domo. Audacia filii maxime pervenit ad voluntatem patris interdictionis, ut condicio patrimonii familiaris ei propitia sit. Non agitur de abdicatione, cuius expletatio invenitur in orotionibus Senecae senioris, sed potius de obligatione vel coactione, in qua parens fragilis cogitur ut iure suo abstineatur. Mirum est quod usque servi participes se ostentant morum mutationem et ad seditiones inclines.

Socrates, quoad se, putat Strepsiadem esse "Skaióv" et igitur incapacem educationis. Ita causa vera mutationis actus temporis est, sicut supra diximus, nova doctrina, i.e. sophistica. Nam tam filius qui partes principes agit in opere cuius titulus "Nubes" quam filius in secundo opere cuius titulus "Vespae" putant modum educationis "praeteritum", cum iuvenibus hodiernis novum modum persequendum, qui ad se, i.e. ad personam, se referat. Aristophanes modos educandi appellat "tropos" et haec observatio pronuntiatur a choro.

Textus et contextus similes sunt in utroque opere. Ita, in secundo cuius mentionem supra fecimus, oportet observemus eandem distantiam polemicam inter patrem (Philocleonem) et filium (Bdelicleonem). Nam invenimus easdem accusationes: modum novum agendi non posse subici praeterito et figuram patris statum priorem habere nequire. Praeterea usque sermo mutatur et novas applicationes novatores sequuntur. Unde derivatur nova tecnica, i.e. "confutatio". Haec tecnica nascitur e disciplina sophistica, cuius punctum praecipuum est "antileghein".

Ceterum duplex in opere priore est confrontatio inter rationem peiorem et rationem meliorem, ubi emergit nova inclinato paedagogica: "Kaine Paideuais". Lex Atheniensis praescribit filium, qui patris succedit causa deficientiae physicae vel mentis, eum sustinere curis et alimentis. Idem thema invenitur apud Senecam seniorem. Nam in aliqua oratione rhetor romanus, cum disputet de quaestione delicata ad auxilium parentale spectante utrum filius prius patri quam avunculo oporteat auxilium dare, unus ex locutoribus respondet humanitate utrique auxilium necesse esse afferre. Philippidaes ostentat minime ignorare legem publicam et privatam (familiarem) quae iubet onus filiale erga parentes proximos. At filius contra sensum rectum legis collocatur, demostrans, si pater vehementia unitur contra eum, eodem modo hunc actum ei agendum sit contra patrem.

Non dissimili est scaena comica, sed inversa, patrem filiumque cernentem in secundo opere, cuius titulus Vespae. Hoc in casu Philocleo, cum nesciat quomodo possit sustinere aeconomice filium, conscius est mediis aeconomicis uti nequire. Hic auctoritatem paternam servare vult, sed in condicione tali est ut eam filio debeat cedere. Ergo: Strepsiades esse patrem vult sed impeditur causa obstinationis filii, qui novam doctrinam sumpsit; Philocleo contra onere paterno potest fungere sed non habet modum. Secundum enim legem patri habenda sit praestantia ante omnia aeconomica; si haec deest, filius dux domus fit qui onera omnia sumit. Patre deficiente (morbo physico vel mentis), filius familiae diligentem providere curat. Philippides, quoad se, solum unum aspectum huius relationis parentalis carpit: se patri opponere instrumentis sophisticis utens, cui pater proh dolor subicitur, animo submisso. Ante obstinationem filii Strepsides Jovem invocat ut verum patrem, cui filius, more solito, respondet maxima cum ironia. In mente patris haec invocato est recordatio fundamenti legis, quod derivatur nisi ex fonte divino. Hunc fontem aspicere significat imprimis scaturiginem auctoritatis patris vereri, quia mores vel traditio veniunt ex eodem fonte. Praeterea Juppiter vel Zeus non solum est deus, sed etiam pater, quod fundat familiam et statuit nexus sacros inter eius membra. Notandum tamen nobis est, si in opere cui titulus Nubes, pater sentit necessitatem patrem deorum invocandi, in alio opere cui titulus Vespae filio (Bdelicleoni) incumbit onus invocationis: si Strepsiades insistit et persistit, Philippides contra dimittitur, ex onere nimis gravi abstinetur, quod incitat filium ad recordationem et invocationem.

Quocumque rem modo quidam interpretatur, restat ut ab omnibus derivatio divina auctoritatis affirmetur. Propter hoc onus paternum observandum est et vereandum. Aristophanes, scriptor comicus et ironicus, ioco, ludibrio, dilectatione, dicit rerum veritatem, i.e. fundamentum traditionis anteponit rationibus sophisticis quibusdam. Non solum, sed maxime improbat damnans distorsionem cui filius impudens et audax pervenit, cum legem quae reciprocitatem fovet pro se detorquet dicens se idem ius habere patrem obiurgandi puniendique. Bdelicleo contra opponit vim iuris incapacitati, patris, qui, cum conscius sit ei non esse statum aeconomicum aptum ad onus sumendum, statuit se dimittere et efficere ut filius ei succedat. Monitus auctoris nobis clarus fit in comoediis: in actu decreta legis sanctae invertuntur et la befactionem patiuntur. Et iam seniores (patres, v.g.) nutant, confusos et dubios se ostentant (aliquo momento Strepsiades ipse videtur doctrinam sophisticam approbare et filium incitare ut 'locum ad cogitandum' frequentet). At hic conflictus maxima probatio est: traditio aere perennior semper emergit.

Scripsit Joachimus Grupposo



Profectae de profectura edita sunt!

  ELLENICA
SENTENTIAE GRAECAE LATINE TRANSLATAE(XIV)
De infido amore
  ELLENICA
ΓΝΩΜΗ Α'
  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XXIII)
In Latinitatem classicam conversum est
  ELLENICA
χολή
De origine verborum (XXXI)
  ELLENICA
πέτομαι
De origine verborum (XXX)

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: