Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 6 mensis Augusti 2020
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CULTUS

LEONARDUS (VIII)

Anno MCDXC in Leonardi officinam receptus est Iohannes Iacobus Caprotti, cincinnatus, ore femineo, effrenatus moribus, mediocris pictor, amans magistri, sic aliqui censuerunt, quem ipse multis lineamentis et nonnullis claris tabulis effinxit, etiam feminina facie. Eius indoles indicatur cognomine Salai (Saladinus) a Leonardo dato. Effigies discipuli apparet in tabula Sancti Iohannis Baptistae, sed vultus quandam ambiguitatem ostendit, religioni et personae non aptam. In hac pictura excellit tenuitas colorum: extremae lineae in umbra effluunt, colores paulatim extenuantur usque ad monochromata.

Anno MCDXCIX cum Ludovicus Morus ob adventum regis Francogallis Mediolano effugisset, Leonardus Mantuam, Venetias se contulit, deinde Florentiam rediit, ubi mandatum habuit pingendi partem parietis aulae Magni Consilii, sed opus ab igne accenso ut picturam siccaret corruptum est: de Pugna Angularii agitur quae fertur opere Georgii Vasari tecta esse.

Anno MDXIV Romam adiit mansitque sub patrocinio Iuliani De Medicis, fratris Papae Leonis X. Ibi studiis se dicavit, cum in Urbe artifices Michaelangelus et Raphael excellerent.

Leonardus fuit inventor omnium generum machinarum, presertim ad volandum, sed etiam studuit anatomiae per dissectionem cadaverum: quarum rerum rationem instituerat exstruere accurate delineavit in pugillaribus: sunt celeberrimi codices Leonardiani qui post eius mortem in orbem spersi sunt. Mediolani magna collectio eorum servata est, id est Codex Atlanticus, sic nuncupatus quoniam lineamenta foliis tabularum geographicarum volumini agglutinata sunt.

Scripsit Lydia Ariminensis



Profectae de profectura edita sunt!

  ELLENICA
Τὰ τῷ παλαιῷ καὶ τῷ ὰρχαίῳ διαφέροντα
De origine verborum (XXXIX)
  CULTUS
COLLOQVIA POETICA I
De amore Catulli et Lesbiae
  ELLENICA
Ὁ τοῦ ἐλέφαντος ῥίς
De origine verborum (XXXVIII)
  CULTUS
COLLOQUIA MYTHOLOGICA I
De amore Galateae et Polyphemi
  ELLENICA
GRAECAE VIAE
De origine verborum (XXXVII)

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: