Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 20 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CULTUS
Quomodo fabula et narratio, genere structura, potentia per tempora distinctae, in unum denique vergant.

Saepe uno verbo in campo semantico Latino quod contra plurisensum habet infeliciter indicatur. Nam fabula, cuius potentia est affabulatoria, maxime distinguitur a narratione soluta (non inclusa descriptoria vel commentatoria), cuius vis in specularitate prae realitate praecipue consistit. Per tempora videlicet hanc distinctionem capimus experentia scriptoria et sensibilitate augente. Nam fabula est mythopoiesis et expletatio eius struitur eventis mirabilibus,(1) etsi nodus argumentativus eandem configurationem narrativam ferat. Praeterea complex sus fabulisticus nisi “ systema apertum” appellatur prout non ad eventa explicanda et explananda inclinet sed e converso ad animum modificandum, cuius sublatio alatur elementis symbolicis ad modum affabulatorium pertinentibus.(2) Narratio soluta vel prosastica (fabula moribus veteribus versificata nascitur,deinde prosastica fit) contra implantationem et explanationem eventorum implicat, cuius maximae categoriae sunt tempus et spatium. Nobis dicendum est et adnotandum narrationem solutam configurationem quae in promptu hodie habemus nisi fructum temporis et sensibilitatis esse. Modo vetere certissime negare non possumus similem exstavisse configurationem ( verbi gratia, narrationem Mylesiam). At haec narratio nullo modo potest definiri specularis prae realitate. Sicut olim dicebat commentator quidam, cui nomen Lucacs, narratio, sicut hodie concipitur, nascitur cum hanc specularitatem acquirat et sumat. Verum est aliquando, classicitate exeunte, scriptorem quendam, cui nomen Apuleius, efficere ut in unum cogeret declinationem eventorum simulac capacitatem affabulatricem, quae non est solum fictio et textus imaginarius (oportet dicamus potius esse, secundum Henricum Corbin, textum imaginalem). In fabula agit mens symbolica et haec per stativa redit ut mysterium animi transmittatur et tradatur. Si enim de texitura narrativa fabulae meditamur, sub oculis exempla universalia habentes, seu actores (quorum vestimenta sola per tempora mutantur) seu actus idem manent. Non idem possumus dicere de narratione soluta, cuius identitas aetate moderna praecipue configuratur. Supra diximus fabulam esse systema apertum, cum eius sensus sit multiplex ad animi abyssi indagationem destinatus. Narratio soluta contra systema clausum consideranda est, cum vicissitudines in ea exeplanatae et vitam mundanam similiter tangentes mundum conclusum instituunt. Actores proinde non vivunt in se sine mundanitate, vivunt in se cum mundanitate.

Haec configuratio non apparuit ex abrupto: per tempora aliquod exemplar factum est ratio rerum expertarum inclusa fere in concatenatione imitativa et magis magisque amplificatrice. Casum historicum studiosus, cum historiam narrativam percurrat, negare nequit. In litteraturam modernarum initio notatur, in terra verbi gratia Francogallica, mixtio generum: fabula allegorica involvit actantes non humanos, qui tempore eunte fient actores humani. At fabula illa iam non habet mirabilia implicita et ulteriorem scopum: in ea mundus symbola amittit et colores reales et tangibiles capit. Hinc incipitur gressus et progressus ad articulationem magis magisque arte factam. Aetate moderna, inter decimum nonum et vigesimum saeculum, exemplum maximum est Honoratus de Balzac, quandoquidem Goethius vitam solum conscientialem pergere non desinit,adeo ut actores vitam intimam degant procul mundo. Iam sub Romanticismo Victorius Hugo vitam mundanam immiserat et conscientiam ipse curaverat cum semper in narratione adesset. Separatio a subiectate exitum felicem non habuit quidem apud Gustavum Flaubert: etiam vita narrativa ad se reducta semper intromissio conscientialis seu actantium seu narratoris ostentatur.

Gilbertus Durand, in libro de structuris antropologicis imaginariis, loquitur de visione singulari, quae transcendentalem definire possumus, quae sub texitura fabulistica tacite movetur. Altera ex parte cum conscientiam affirmat nasci ex meditatione Cartesiana inscienter obliviscitur is qui affirmationem profert apologum Socraticum esse iam expletationem conscientialem. Aetate media tam in ciclo Arthuriano quam in narrationibus ad fontem magicum pertinentibus stat mens symbolica, quae postea perditur apud fabulistas subsequentes (Johannes La Fontaine), neque recentius a fratribus Germanicis Grim recuperatur. Haud dubium opponitur quin haec mens agere possit a posteriori, a parte lectoris, qui minus minusque conscius est duplicis modi narrandi quem fabula praebere possit. Diebus nostris prorsus fabula et narratio soluta altera altera invicem substitutur sine difficultate: apparentia non mirabilis, sed ordinaria in utraque parte constituitur. Plus dicendum est: narrationem, quae non multo tempore ante aliqua principia sequebatur ( decus agendo, loquendo, vivendo semper praevaluit, excepto infausto Marchione celeberrimo), hodie scriptor destruit, cum nec loca, nec actantes, nec “minima moralia” curet decore. Ita ut hic typus narrativus, tracotantia et arrogantia ductus, hybrim implicet, id est destructionem suam.

Altera ex parte, si narratio specularis est, non potest non repraesentare mundum hodiernum, ubi actantes veri alieni sunt et vivunt a principiis. Satis ad hoc est considerare narratorem actualem Francogallicum, cui nomen Houellebeq, cuius narratio; cuius titulus originalis est “Soumission” (Latine Subiectio) de eskaton periclitat ad scaton, lectura praeiudiciali abstracta et ablata. Narratio Apuleana definita est a mentibus perversis pornographica: quid tunc dicendum sit de hac typologia? Novum genus necesse est instituere quo simul inglobet fabulam et narrationem solutam uno sermone universali. Characteres narrationis idealis debent esse: simplicitas, linearitas, formositas, moralitas. Simplicitas et linearitas instituunt segmenta semantica facillime intelligenda; formositas cernit modum dicendi; moralitas principia moralia ad reconstruendam humanitatem visit, cuius primus impulsus est decus Latine conceptum.

Patet unicum narrandi modum proprium esse sermonis Latini ad normam essentialem et universalem reductum. In campo litterario potest evenire quod evenit in scientia naturae. Eatenus categoriae renovandae sunt quatenus genera readaptandae sunt. Fabula sumit novam modalitatem, non secus quam narratio soluta: affabulatio capacitate determinativa et propositiva fit, narratio reprehendit spatium-tempus modo non Cartesiano. Separatio inter rem cogitantem et rem extensam finita est. Solum corpus exstat, at quod includitur in natura (notio vetustissima); at si conscientia quam citius a rebus viventibus separatur, hodie conscientia elementum corporeum consideratur non separabile a contextu naturali. Verumtamen categoriae spatio-temporales, etsi proprietates naturae, manent determinationes mentales, quibus corpus referentia et sequentia insituit quadrum bio-psychicum specificum, sed non solum modalem, formans. Si igitur narratio est specularis (quod est datum traditionale irrefutabile), mundum in se immittit, sub forma mundanitatis. Nam mundanitas est determinatio propositiva quadri bio-psychici in delimitatione spatio- temporali sistens. Quo fit ut res viventes, consideratae adhuc externae, fiant prae subiecto elementa structuralia cogentia, quod mundus necessitans, etsi sine intermissione mutans, manet, in- sistens et in-stans.

Unde statuitio propositiva a parte subiecti in narratione discriminat qualificando et determinando hanc necessitatem. Ita subiectus iam non inclinat ad usum rerum distantia egoistica, sed ad cum rebus vicinioribus connexionem, in qua conscientiabilis proponitur passionum motus et impulsus. Hodie, magis quam heri, spectaculum mediaticum necnon vis scriptoria hominem ad scaenarium passionale pro dolor reducunt, subconscium eum plerumque dominari intendentia. Unde commercium infaustum. At lex psychica, non aliter quam leges generales moventur, aequilibrium corporeum visit, cernit, quaerit. Si passionum motus naturalis est et effectivus, non incoercibilis est quoad aequum pundus conscientiale impetum limitat.

Virtutes Latinae, non naturales, sed historicae, patrimonium ethicum sunt et proponendae sunt ut horreum maxime referentiale scriptori Latini sermonis. Fabula (fabulor/fateor) olim inchoationem temporalem habebat (aliquando erat …) ut verbum quo tempori iungitur. Etiam narratio tempus et verbum connectit. Nova narratio contra spatium-tempus cum subiectate in connexione constanti praesentat, id est praesentificat ut lex vitae observata et instituta experentia et temporis cursu (locus estheticus iam ecceptus et traditus). Si igitur narratio, ut forma structura constituta, ex origine usque ad aetatem nostram, configuratur velum universum historico-existentiale conclusum, fabula, etsi forma non dissimilis a narratione, ostentatur ut, ut verbis derridianis tamurè, eventum quod eventurum est numquam clausum et semper proiectum ad aliquia accipiendum, cum qui accipit limitatus, fragilis, mortalis sit, quamquam visionem praeceptivam et suasoriam per symbolicam viam offert. Si volumus exemplum praebere, nisi apuleum indicare possumus: apud eum textus et contextus narrativus, id est historico-existentialis, conclusus in se est, sed rabulosus etiam est, id est per imagines fictas et fantasia structas. Cum, quando eventum narratum iam praeteritum est, ab eo momento eventum conclusum nondum concluditur et adhuc in exspectatione manet et manebit etiam cum proiectio futurans in structuram praeceptivam quondam mutabitur. Sub hoc aspect Genus Mylesium maximum est, quia se praebet modum redundantem et circumfluentem, quo personae et facta sunt simper in eveniente statu, et non tam contextu historic-narrativo, quam praeceptivo, unde configuration moralis simper in proiectionem praxeologicam tendat. Hodie, sicut diximus, sola narration exstat, sie potential affabulatrici, vel potius cum sola vi sommiatrici, ubi contextus solum mundanus est, id est antropologice conclusus, quando solum passionalis et eroticus non exhibitur. At scriptura, experentia mopalis praecipue antropologica, quae, secundum Jacobum Derrida, gramma incisum antecedit “Dif-Ferrantia” (sic!), quia in proiectionem tenditur, idem in aertam et renovatam rem conficiendam et perficiendam. Si experentia apertura, eventura, factura, scriptura novum eventurum apta erit hoc modo ad paravdum, non potentia affabulatrici praeciptiva una cum expletatione hundano-narrativa oblitis.

(1) Narratio, sicut moderno modo concipitur, struitur sequentia evento rum et factorum, quae ordini logico paret, et, ut speculum realitatis, in suam texituram immetti ductum realem; fabula contra fabricat res, eventa, facta, immagine personaru, cuius factura et destinatio sunt realitatis modificatio, ruptura, plerumque negatio ad mirabillum et fantasticum (cfr. Propp, in op. cit., capita secundae tertia maxime) idem indicat aspectum fabulae motum (donami, sensu Graeco) principalem. At narratio nonne habet eundem aspectum? In op. cit., pag. 113, Propp videtur tribuere fabulae originem radicibus religiosis, adeo ut, religion quodam dilapsa, maneat fibula (hic casus typicus mythologiae antiquae). Quod verum non est, quia religio Antiquorum una simul cum forma mythica subsistebat. Interest hic quod auctor ponit nexum inter fabulam et religionem.

(2) Secundum Vladimirum Propp, aliqua criteria fabulam, praecipue magicam, definiunt: a) actus (i.e. opus quo fungitur actor); b) sequentia actuum (quae semper eadem et definita est); c) fabulae, praecipue magicae, monotypicae sunt (i.e. habent eadem structuram reiterativam). Ut morphologus, Propp minime denotat characterem fabulisticum praecipuum, i.e. incitationem anagogicam ut animus “aedificetur” elementis symbolicis; unde fibula generr est teleological secundum modum poieticum Aristotelicum.

Scripsit Joannes Teresi



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: