Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Saturni die 21 mensis Julii 2018
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CINEMATA
INTER FRUMENTUM ET CAELUM

INTER FRUMENTUM ET CAELUM

Tra il grano e il cielo Italia 2018

Regimen spectaculi: Iohannes Piscaglia; scriptor scaenarum: Matthaeus Moneta; artifex scaenica: Valeria Bruni Tedeschi.

Haec pellicula, dispositoris scaenarum Iohannis Piscaglia, expositionem Vicetiae paratam clarissimi artificis Batavi Vincentii Van Gogh tabularum ampliat et explet. Duplex narratio intexitur per imagines et artificis scaenicae Valeriae Bruni Tedeschi vocem. Prior pars attinet ad Helenam Kröller, quae prima summum ingenium pictoris agnovit sed etiam, ut tria milia epistularum testantur, cum eo communicavit, quamquam numquam convenerunt, animum excruciatum et sollicitum de religione non explicata usitato more, sed in intima conscientia posita ad absolutum per artem requirendum. Scriptrix Eva Rovers, quae invenit epistulas, in memoria vitae Helenae narrat quomodo, magno studio artificis Van Gogh mota, ditissima mulier Germana cum Batavo matrimonio iuncta, ab anno MCMVII ad MCMXXXVIII collegerit LXXXVIII tabulas et CLXXX imagines apud Musaeum Kröller-Müller in oppidulo Otterlo situm ostentas.

Altera pars attinet ad operam Marci Goldin, qui in oppido Veneto Vicetia, optimam expositionem paravit: in pellicula narratur de disciplina picturae Vincentii, qui arti se dedit per decennium ab anno MDCCCLXXX usque ad annum mortis MDCCCXC. Mirae imagines ostentae sunt graphide, atramento, parvo gypso, carbone delineatae quibus agricolae ore labore signato, humiles homines in quibus Verum patefiat describuntur. Post adventum Lutetiam primi vividi colores monstrantur, nova arte inventa cum parvis virgulis materia plenis. Inopia confectus est, cum nullum opus vendidisset, sed frater Theus, artis mercator, qui eius ingenium intellexit, semper eum maxime dilexit et sustentavit.

Colores splendentes et lux, cum Vincentius in Provinciam, Arelate migravit, eruperunt in tabulis curvis lineis materia onustis quibus naturam praeter modum interpretatur simulque mentis turbamenta ingravescunt; ipse in nosocomium dementium recipi voluit, ubi tamen pingere non desiit. Deinde Lutetiam apud fratrem rediit, demum rus non longe a capite commigravit. In pellicula non late finis vitae narratur; Theus cum illo sauciato usque ad ultimam horam mansit . “Ager frumenti cum pluvia” ut Marcus Goldin explicat, lapis sepulcralis existimari potest.

Scripsit Lydia Ariminensis



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
SENTENTIAE LATINAE II: DE CANIBUS
Vitia, virtutes, mores hominum per animalia effinguntur
  CULTUS
De vulgari eloquentia: (trifario nunc existente nostro ydiomate ) Dantis Alighieri

  HISTORIA
ULTIMUS EFFUGIT
Mirum Pompeiis repertum est
  CULTUS
APOLLO ET MARSYA
Clara fabula Ovidii narratur
  CINEMATA
INTER FRUMENTUM ET CAELUM
In pellicula vita et ars Vincentii Van Gogh tractantur

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: