Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Mercurii die 19 mensis Decembris 2018
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CINEMATA
OBSCURISSIMA HORA

OBSCURISSIMA HORA

Darkest Hour 2017 UK

Dispositoris scaenarum: Joe Writh. Histriones maximi momenti: Gary Oldman, Kristin Scott Thomas, Ben Mendelsohn, Lily James, Ronald Pickup, Stephen Dillane.

Opus filmicum dispositoris scaenarum Joe Writh de vicibus Ministri Primarii Winston Churchill tractat, incepto ab uno anno Secundo Bello Mundano, qui anno MCMXL priori Ministro Neville Chamberlain in munus successit. Regnum Unitum in gravissimo discrimine versatur, cum ei decernendum sit utrum cum Germania pacem statuat an bellum pergat. Exercitus nazistarum paulatim Europam occidentalem occupat, minatur se Britanniam invadere. Quamquam rex Georgius VI et pars Optimatium ei obstiterunt, die decimo mense Maio societatem conflans cum Laboristis, gubernaculum regni habuit, decessore quoque favente.

Iam nazistae irruperant in Bataviam, Belgium, Francogalliam, ubi exeunte mense Maio, ineunte Iunio, reliquae vires Francogallicae Belgaeque cum agmine Anglico, in pugna apud portum Dunkerque, obsessae, paulatim mari mirum in modum ad Britanniam traiectae sunt. Cum ita res essent, omnes administros adhortatus est ad resistendum ne Regnum Unitum imperii Hitleriani servus fieret, secumque totam nationem cum ipso rege per orationes radiophonicas traxit.

Histrio Gary Oldman, in figuram illustris viri multo fuco mutatus, optime primas partes agit in pellicula quae, praeter historiam, personae privatos mores ostendit, saepe reprehensione dignos: e.g. epistulas a cubili seminudus dictare solet, vestem cubiculariam toto die domi induit ; sumens mane, meridie et vespere potus alcoholicos, alcoholismo affici videtur, ut consuetum tabacum omittam. Haec hominis vitia fabulae historicae gravitatem mitigant et spectatores attentiores reddunt. Inter alia, duobus praemiis Ansgarianis, ob optimum histrionem et optimum fucum, pellicula exornata est.

Scripsit Lydia Ariminensis



Profectae de profectura edita sunt!

  ELLENICA
ΑΙΟΛΙΚΗ ΠΟΙΗΣΙΣ
  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (4)
Novum capitulum conversum in Latinitatem classicam praebetur
  ELLENICA
ΑΙΟΛΙΚΗ ΕΠΩΔΗ
  CULTUS
Libellus ad Augustum inscribitur
SOL AUGUSTORUM
  ELLENICA
SENTENTIAE GRAECAE LATINE TRANSLATAE (VII)
Clarissima dicta Graecorum a Romanis conversa sunt

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: