Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Veneris die 12 mensis Martii 2010
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

ANLULTIMI NUNTII
AGENTURAE NUNTIORUM LATINORUM


Communistae munere se abdicant

Munere se abdicaturam, una cum regimine suo, nuntiavit ministra primaria Moldaviae, Zinaida Greceanii propter cladem adhuc regentis factionis communisticae in electionibus parlamentariis.
Primum enim ab anno 2001 communistae non tenent maiorem partem sellarum, licet sint adhuc maxima vis parlamentaria: habent 48 legatos pro omnibus 101. Incertum tamen manet, utrum aliae factiones anti-communisticam coalitionem facere poterint. Fieri ergo etiam potest, ut mox communistae gubernationem terrae denuo capiant. Maxime tamen alicui parti difficile erit eligere novum praesidentem Moldaviae, cui, ut electus sit, vota dare debeant saltem 61 parlamentarii.

- 26/08/2009 17h23
Sinae maxima exportatrix mundi

Prima dimidia parte huius anni Sinae factae sunt maxima terra-exportatrix mundi, quem honorem adhuc Germania ab anno 2003 tenebat, nuntiat Mundana Organisatio Mercaturae (WTO).
Germania primis sex mensibus 2009 anni venum praebuerunt merces summa 521,6 miliardorum dolariorum, dum Sinae 521,7 mld USD.

- 26/08/2009 16h43
Corea Meridionalis satellitem in orbitam terrae mittit

Primum in historia huius terrae, Corea Meridioinalis emittit in aethera missile, quod positurum est in orbitam terrae satellitem scientificum.
Duarum partium missile Naro-1, pondere 140 tonarum altitudineque 33 metrorum, structa est, peritis Russis adiuvantibus, expensis 402,4 milionum dolariorum.

- 25/08/2009 14h52
Australiani nova anni tempora sibi poscunt

Hiems, ver, aestas autumnusque sunt tempora anni, quae valebant adhuc per totum orbem terrarum. Sed non porro videlicet valebunt in Australia, nam huius terrae biologi, climatologi aliique studiosi putant ibi divisionem in quattuor tempora anni minime aurae congruere.
Horum studiosorum nomine Tim Entwisle, rector hortorum botanicorum Sydneianorum, appellat, ut detur Australianis licentia duo nova anni tempora habere. Quorum nomina Anglice sint 'sprinter' (initium scilicet veris) et 'sprummer' (tempus simul vernale et aestivale).
- 24/08/2009 11h10
7 miliarda hominum

18. die mensis Octobris numerus hominum terram inhabitantium attinget septem miliarda, nuntiat prognosis magistratus USA.
Incrementum recens populationis humanae magna ex parte effectus est multorum partuum inter Africanos. Huius enim continentis incolarum numerus modo limen miliardi superavit.
- 24/08/2009 10h34


Superbia
& odium
Caput XXIX
editum est

  SANCTUS
Gregorius Magnus
Magni pontificis qui in ardua aetate vixit facta narrantur.
  CULTUS
Estne Lysippi athleta in Italiam rediturus?
Musaeum Americanum Paul Getty non vult inique obtentam statuam reddere.
  LAMPAS
Lampas Februarii
Praebetur lectoribus summarium Februariae editionis actorum menstruorum 'Lampas'
  BIOGRAPHIAE
Quaedam de Iacobi Monod (1910-1976) doctrina philosophica
Biographia biologiae et zoologiae periti Francogalli, qui praemio Nobeliano est honestatus.
  SANCTUS
Venceslaus Bohemus
Praebetur biographia brevis sancti principisque Bohemi.

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: