Annus
2 0 0 5

XIMENA VILLALÓN MUSSONS THEMA:

POTEST RESPUBLICA IRRITA FIERI?

In Somalia et Sudania et Haitia res ita adversae se habent, ut difficile earum nationum incolae Annum Novum Felicem invicem vere exoptare potuerint; Somaliam, in quam rebellatores tumultum iniecierunt, viri politici gubernari ex finitima Kenia conantur, at id vix gubernationis nomen capit; simili modo in Sudania, ob tumultus rebellionesque, incolae famem et interneciones patiuntur; in Haitia vero, gubernatores vicarii ita potestate et imperio carent, ut quidam postulant eam rem publicam a patronatu inernationali gubernandam esse; quid? Hae tres nationes civibus, qui praefecturae munere fungantur, omnino carent, et idcirco tumultu et violentia afficiuntur, et inde paupertas miseriaque oritur; praeterea ii, qui rem publicam interdum tenere cupiunt, illegitimi putantur; denique militiae privatae in regiones irrumpunt inter sese plerunque contrariae; Chaos inde imperat. Ut haec accidi in Africa solent, vel nuper in Sudania, in Litore Eburneo, partim in Zaire (Resp.Dem.Congolensi), tamen ubique inveniuntur: Afganistania in Asia, et Haitia atque, non tam graviter, Bolivia in America; Hae res publicae non irritae sed paulo infirmiores putantur, propterea quod in summo discrimine non sint. Irritarum vero nationum status generalis in finitimas nationes transgreditur; vel tromocrates, nisi a civibus suis coercentur, in vicinas nationes incursant. Res publicae igitur irritae alias corrumpere posunt, nec non bella indicere; qua de causa communitas internationalis de hac re sollicita est eoque magis quod illarum calamitas non leniatur nisi opibus internationalibus; huc accedit quod opes necessariae nec parvae nec viles sunt, et potentiores nationes auxilium ferre dubitant ne vectigalia a civibus suis plura accipere debeant, quod importunum videretur. Periculosum autem est manu militari auxilium afferre; in Somalia anno 1993º milites Americani Septemtrionales subsidia humanitaria vel escaria vel medicinam ferebant; sed, cum quemdam tromocratem (‘dominum bellatorem’) capere voluissent, subsidium factum est bellum cruentum, militibus Americanis ad viginti necatis. Ut pecunia magnopere hae nationes pauperes egeant, tamen subsidium oeconomicum non facile datur, eo quod neque consociationes neque collegia inveniuntur, quae subsidium accipere possint et postea aequum in modum pauperrimis egenisque distribuant; plerique incolae miserrimi haec verba non intellegunt: ‘aegroti vel infirmissimi primo loco subsidium accipiant’; ‘ne quis auxilium bis petat’. Omnium multum interest debiliores nationes a calamitate abesse ne irritae fiant. In nostris praesentibus calamitatibus non solum ea, quae ab ipsa natura gignuntur, vel maris vel terrae motus referri oportet, sed etiam ea, quae ab hominibus, vel irritae nationes, quae ad suam rem publicam gubernandam minime valent.

Scripsit Paulus Kangiser.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae