Annus
2 0 0 5

NUNTII NUNTII HEBDOMADIS (27.03 - 02.04.2005):

NOVUS TERRAE MOTUS
Validus terrae motus in insulis Indonesiae plures quam mille mortuos relinquit.

Tribus mensibus lapsis post atrocissimum casum qui totam Asiam (26-12-04) conmoverat, altero terrae motu alioque excidio Sumatra occidentalis aflicta est, in insula Nias Indonesiae mille circiter ablatis hominibus, postquam nocte intempesta factus motus terribilis est (8,7 Richter) -ut auxiliares primo mane affirmabant, vicini autem tsunamium metuebant aliud, et ad altos montes ex urbe confugiebant. Magna nebula orta et circa insulam densata, primum per caliginem neque helicopteris neque ullo alio vehiculo subsidia poterant eo pervenire. Neque tempore tantum, sed loco etiam hic terrae motus (unus maiorum quibus mota unquam tellus est ex anno 1900) affinis fuit priori. Habuit enim epicentrum proximum illi. Multus igitur metus fluctuum in omnibus circa regionibus erat. Post autem decimam horam, nullus fluctus litoribus invaserat. Erat secunda calamitas quae rem publicam Indonesiam affligerat. XX millia hominum sine aqua potanda relicti erant. Nihilominus, alias trepidationes terra in eis partibus dedit: Iovis die, dum auxiliares laborabant extrahendis e ruinis cadaveribus et incolis, qui ad montana cacumina confugerant, iam regredientibus, tribus saltem motibus magna vi (6.3 Richter) eadem insula Nias quassata est, compluribus aedificiis quae habitabantur dirutis, atque reliquis destructis itineribus, quibus itineribus alimenta ad famelicos iam incolas per societates humanitarias perferenda erant. Tum desideratorum numerus ad duo millia hominum crevisse ferebatur. - cfp


PRINCEPS ECCLESIAE IAM DISCEDIT E TERRIS.

Sine remedio extinguuntur lumina unius ex magnis XX saeculi personis: Ioannis Pauli Secundi, qui Pontifex de iustitia sociali non solum dixit intra Ecclesiam, sed etiam apud Nationes Unitas vehementissime egit nullo metu potentium. Quique tam peritus doctrinarum, quas in praesentia homines sequuntur, fuisse fertur, ut multum habuerit in casu communismi. Primus post D annos haud Italus creatus Papa, ille tamen erat notus ante electionem, et proximus fuit redactioini documentorum illius Concilii Vaticani II. Continua et longissima itinera in terras omnes per omnesque continentes fecit; nihilominus, inter preces fidelium et unanimes hominum laudes, iam relinquit mundum ipsum. In principio septimanae alimentum ei per nasum dari coeptum; extrema unctione iovis die accepta, veneris die, concelebrata cerimonia, altam febrim pati dicebatur. Tam dolorosum genus mortis a populo comparabatur passioni Chisti. Medici aegre agebant, ut Sanctus Pater bene se haberet. Et christiani, post XXVII annos pontificatus eius, recordari debuerunt illius tristissimae formulae, quae est Vacans Sedes Apostolica. Quapropter legatus argentinus in Vaticano, Carolus Custer, ad radiophonicas stationes in urbe Buenos Aires loquens exposuit, Papam in statu gravissimo iam inesse, nihilque fidelibus reliquum praeter orationes ad caelum pro eius salute tollendas. Decessit saturni die vesperi (21:37) pluribus morbis confectus. Nescitur quis sit tanto pontifici successurus. Hoc autem est negotium Collegii Cardenalicii, qui a prima feria laborare incipiet. Sed Carolus Wjotyla semper erit Carolus Wjtila in historia hominum. Et qui saepe ploravit mundum, saepe a mundo plorabitur. Requiescat in pace simul cum omnibus, qui hodie periere. - cfp


DE IUDAEIS COLONIS E GAZA EXPELLENDIS

Senatus Israelis Lunae die deliberavit non fore totius populi suffragium de coloniis e Gaza retrahendis: idcirco nihil amplius obest consiliis praesidis Ariel Sharon a mense Iulio perficiundis, octo milia colonorum atque agmina exercitus Iudaeorum a regione Gazae recessura et quattuor colonias separatas in regione septemtrionali cis Iordanem flumen delendas esse.
Consilio Sharon suffragati sunt LXXII senatores, intercesserunt XXXIX: pars religiosa Shass diu haesitavit, postremo moderatorum consilio favit; nonnulli tamen senatores partis Likud, ab ipso Sharon ductae, suffragium populi habendum censuerunt.
Interea coloni Iudaei promiserunt centena milia hominum invasura esse regiones deserendas, quas Dei iussu suas esse asseverant, bellum civile minitantes: nam, nisi coloni compensationem adsciverint domosque sua sponte reliquerint, vi expellentur: cum autem duces colonorum nullam violentiam fieri cupiant, verentur rectores Israelis ne rebellio oriatur.
Nimias copias et nimiam pecuniam censet praeses Sharon illis coloniis protegendis perfundi, cum latae regiones cis Iordanem positae, ubi CCXL milia Iudaeorum vivunt, munimenta fortiora egeant: etenim haud pauci Palaestini in sollicitudine sunt de Sharon consiliis.
Constat autem duas partes tertias Iudaeorum deditioni Gazae coloniarum consentire. - HP.


JACOBUS CHIRAC, ARMORUM SINENSIBUS VENDENDORUM VISUS AUCTOR.

Jacobus Chirac, Gallorum scilicet princeps, et cuius auctoritas in Unione Europaea summa est, novam optionem politicam promissit heri in urbe Tokio, sermocinans cum diurnariis eisque enarrans ea, quae modo cum primario ministro Junichiro Koizumi egerit, quave de causa ipse existimet, -contra opinionem ministri-, tollendam esse armorum interdictionem, quae Sinensibus ab UE imposita erat post motum popularem anno 1989 apud Beijing barbare coercitum. Nipones autem et Americani adversantur tali consilio verentes, ne Asia fiat in ea regione magis instabilis, bello inter Sinenses quandoque incenso. Praesertim quum continentales nuper graves minas in insulares ediderint. Chirac vero explanavit sententiam ad diurnarios dicens, eam esse suam optionem politicam, ut armorum exportatio ad Sinenses non augeatur modis, sed aequalis atque nunc est permaneat; Sinenses autem sentiant levamen poenae et cogitent, e secundo semenstri labentis anni, officialiter, se quaedam armorum genera emere posse. - cfp


DE IRAQUICO SENATU

Martis die tumultus erupit in secundo conventu senatus Iraquiae, postquam nuntiatum est nullum pactum perfectum esse de civitatis rectoribus et de senatus ipius praeside eligendis: nonnulli senatores surrecti clamaverunt desertum esse populum Iraquicum: illis, qui suffragii ferendi gratia periculum subierint, quid dicendum? unde tam diuturna mora? Confestim praeses conventus iussit diurnarios egredi, rete televisificum Iraquicum transmittere desiit. Paulo post rector supremus Allawi exiit.
Octo miliones civium Iraquiae pericula summa subierunt ut suffragia senatui et regimini eligendis ferrent: nunc plerique ira commoti novos moderatores postulant, quaerentes quomodo senatores civitatem regere possint.
Foedus Shiitarum, maiorem partem sellarum detinens, et foedus Curdorum diu de constituendo regimine frustra egerunt, Sunnitas senatores perpaucos etiam convocantes, (nam plerique Sunnitae, magna pars populi Iraquici, noluerunt vel nequiverunt suffragia inire). Longa mora obsistit, quominus magna opera perficiantur, tumultus Sunnitarum profligentur, summa imperii Iraquicis auctoritatibus tradatur.
Inter Sunnitas praesidem senatus Shiitae et Curdi eligere volunt, quod lites intestinae Sunnitarum adhuc vetuerunt. Post hoc, eligendi sunt a duabus partibus tertiis senatus praeses rei publicae et duo praesides vicarii: hoc fieri non poterit, nisi pactionem perfecerint duo greges maximi, scilicet Shiitae et Curdi.
Interea cotidie novae caedes fiunt et abrepti sunt tres diurnarii Dacoromani, quorum imagines per televisifica retia iam apparuerunt.
Pridie Kalendas Apriles statuit rector supremus legem singularem, qua libertas civibus perfacile denegari potest, per totum mensem Aprilem fore ut vigeat. - HP.



BREVES BREVES:

Mexicani in USAm immigrantes. - Minime novum est incolas Mexicanos in terram Septentrionalem immigrare et ibi advenas illicitos putari; quod autem novum videtur est Septentrioamericanos cives -non solum custodes publicos- terminos nationales custodire et vigilare decrevisse. Hi privati semper in hac re fuisse dicuntur, ut cusdodes publicos adiuvarent; tamen nuper consociatio privata orta est, quae mense Aprili concives mille et ducentos vocabit, qui terminos ab immigrantibus Meridionalibus voluntarii custodient.
Huic Consociationi vernacule "Minuteman" nomen est (scilicet, "viri", qui intra "minutam" horae partem parati sunt ad dimicandum, tamquam coloni, qui in "Bello pro Independentia" –s. XVIIIº- interfuerunt). Huius Consociationis princeps, Alfredus (Al) Garza, se nullo modo violentia esse usuros affirmavit, se tantum sua iura civilia exercere ut videant et audiant et suis Finitimis Custodibus faveant.
Sunt autem qui timent ne hi "Minuteman", quos "Immigrantium Venatores" vocant, manu aliquatenus militari agant, nam putatur armorum usum iamdiu habuisse. Mexicani, qui in Usam transire cupiunt, iam certiores facti sunt: se nunc difficilius saepimentum metallicum transgredi posse. Nihilominus, ut videtur, conari non desinent, nam Mexicani, qui egestatem sua terra patiuntur, vitam meliorem invenire in Usa sperant. - PK.

In Toronto celebratur Transformationis festum. - Per hos veris novi menses diversis artibus in urbe canadensi cui Toronto nomen est metamorphoseos vel transformationis festum habetur. Quarum artium maxima pars opus eiusdem paene tituli ovidianum designat. In pinacotheca enim provinciali tabulae permultae, signa, delineationes e saeculis xv - xx quae fabulas Ovidii diversas imitentur hominum visui proponuntur. Praeterea symphoniaci quorum gregi Tafelmusik est nomen de Narcisso, Pygmalione, Pyramo ceteris modis aetatis barocae variis canebant.. Greges etiam alii melodramata ab opificibus Rossi, Handel, Charpentier de Orpheo, Semele, Actaeone dabant. Editiones Metamorphoseon saeculis xv - xviii in lucem prolatae in bibliotheca universitaria spectari possunt. Nil mirum Ovidium a perito quodam sermone panegyrico esse laudatum posteris aequalem semper nos repetentem. - PoC.

Centum nanos hortorum qui subrepti erant inventos esse in horto publico prope urbem Lugdunum dixit praetor. - " Nani spectabant viam magnam autoraedariam " dixit quoque. Nulla vindicatio inventa est detractionis. Possessores nanorum spoliati bona sua agnoscere poterunt in aedibus aedilium urbis. Nani hortorum saepe " liberantur " a hominibus ignotis, qui eos rapiunt et deponent in hortis publicis vel in silvis. -DB.

Condematur in Chilia sacerdos ob abusum sexualem in puerum XIII annorum.- Talis paena imposita est sacerdoti qui stuprum fecerat: septimo quoque die debebit ire ad tribunal atque in eius codice subnotare. Aula Appelationum condemnaverat religiosum virum Victorem Hugo Carreram 541 dierum carceris, solvendorumque 3.400 thalerorum familiae pueri, item mulctae in omnes iudicii questus; secretarius autem tribunalis in Punta Arenas, Australis loci 2400 kilometra ad meridiem ex Santiago de Chile venientibus, demonstravit pristinam poenam, nimis videlicet gravem, fuisse remissam Carrerae, qui tantum in codice subnotare debebit. Abusus fuit patratus in ipso Oratorio institutionis, cuius nomen est Hogar del Niño Miraflores, kalendas Maias 1999. Sequenti anno, quum abusus sexualis accusatus esset, sacerdos Carrera conscientia coactus excucurrit a civitate, ut per aliquot annos nihil de eo sciretur. Re vera latebat. Ceterum Februario mense anni 2004 in urbe Boliviana El Alto, prope ad La Paz, compertus est exercere labores pastorales. Carrera, contra quem data erat postulatio in extraditionem, primum ad Mexicum, ubi sex mensen in procuratione salutis mentis permansit, deinde ad Italiam confugit, ubi recessu spirituale sumpto, ad Boliviam reversus est. Erat nihilominus secretarius archiepiscopus in Punta Arenas, reverendissimi Thomae Gonzalez, qui fugae secretarii expeditae accusatus fuerat. Hoc autem die martis, Aula Apellationum recusavit querellam institutam adversus dominum Archiepiscopum Gonzalez, eumque absolvit criminibus occultationis atque obstructionis iustitiae. 30 Mart. 2005 - cfp

Pulsus praesides Kirguistanus aperit viam ad novum regimen per leges sanciendum - Ex Russia, quo salutis causa confugerat, Askar Akáyev nuntiavit se esse de sua dimissione acturum. Sic assensum dedit proposito colloquio habendo cum rebellibus, qui die 24 martii eum ab imperio depellerunt. Iterum autem iterumque dixit, se esse collocuturum dumtaxat si Concilium Kirguistanum sit "unicum instrumentum imperii legitimum". Rogatus de abdicatione, in sermone noticiario respondit: "Se sane posse abdicare a magistratu, dummodo detur securitas et sibi et legibus quae in Kirgistano sunt vigentes". Priore Consilio nationis abdicante, alterum Concilium confirmavit ducem exactorum, Kurmanbek Bakíyev, et approbavit eius personam in interregno usque ad proxima comitia legum latorum, die 26 Junia concelebranda. Bakiyev, hoc martis die, pollicitus est se esse totis viribus adversus rem publicam corruptam pugnaturum; hoc esse sibi primum opus demonstravit, ne magistratus pergant esse venales. Nam in ea civitate, in medio Asiae sita, munera publica haud mediocria emi vendique et dari principibus regionum solebant. *- cfp

Societas Nationalis Traminum Francogallica usum servavit " piscium aprilium " . - Pisces Apriles enim sunt facetiae quas die Kalendarium Aprilium solent agere pueri et adulti. Hoc anno, in statione ferroviaria Massiliarum audire potuerunt viatores: " tramen magna velocitate ad insulas Bahamas reservatur pro solis viatoribus, qui palmis natatoriis induti sunt ! " vel " viatores cujus chartae numerum desinit numero 56 accipient hebdomadam feriatam in aula technica curatorum traminum. ". -DB.

Matronae quaedam Romanae, pretiositatem alimentorum contestantes, nudabuntur foris. - Vulgatum est hoc insolitum consilium a quadam deffendendorum consumptorum societate, concitata postquam entitates eius, nomine Codacons et Listaconsumatori, aperuerunt quam aucta sint rerum primae necessitatis pretia, -ut illud holeris pretium, quod per annum preteritum valde (35%) crevisse constat. Volunt ergo cogere civitatem cogitare, optimum esse, ut series mercatorum minuantur, si agricolae ipsi vendant emptoribus fructus, proponunt imponere fructibus notas, quibus cognoscat emptor, quanti sint aestimati ab agricolis; sic expeditam fore comparationem praetiorum originis cum eis praetiis quae ab ultimo emptore poscuntur. Ut autem petitionem suam confirmarent et corroborarent, auctores rei constituerunt provocare opiniones ea actione, qua matronae aliquot nudae per septimanam irrupturae sunt foris. Id enim factum credunt fore signum metaphoricum emptorum a pretiositate rerum albatorum. 03/28/05 - cfp


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae