Annus
2 0 0 5

Iudex quidam Hispanam matrem duabus alapis filiae laedentem in vincula coniici iubet NUNTII HEBDOMADIS (24.04 - 01.05.2005):

AIRBUS A380 PRIMUM VOLATUM EXPERIMENTO AGIT

Airbus, quae navis est maxima commercialis unquam instituta, -ut 8 centurias et dimidiam vectorum portari possint-, hodie volatum inauguralem per 3 horas super Tolosam Gallorum habuit. Plausumque unanimem ab Europaeis accepit. Nam prosperus eventus experimenti demonstrat, "veteris Europae" artes excellere. Hoc eventu in duas pates historia volandi dividi dicitur. Hic enim gigas aereus exemplum illius Boeing 747 exsuperat. Attamen, sicuti gubernator ait, ingens machina facile regitur. Is, nomine Jacques Rosay, dixit hoc monstruum volucre tam facile quam birotam duci. Fabri per totam Europam laborantes fecerunt partes aeriplani; quae partes mira exactitudine coniunctae sunt in magna fabrica Tolosae. Longo itinere circum Tolosam facto, navem commode volare constat, atque in futuris experimentis volaturam dicunt ad Americam Latinam, -sive in Columbiam sive in Boliviam, cuius aeriportus altissimus est,- ut arduis conditionibus tentamen volandi agatur. Tanta vero navis non est volitatura his caelis, sub quibus non habet emptores. Emptores invenit quamplurimos in Asia, alios in Europa, quosdam in Africa. Nunc fabricatores cogitant, soliciti, utrum tanta molis bono sit negotio necne. Planum est, volatu sine discrimine facto, tantum argentum in fabricationem novi apparatus versum, -quod fuit 12.000 millonum euronum-, servatum iri. Apr. 27, ann. 2005.- cfp


DE NOVO REGIMINE IRAQUIAE

Curdo Ibrahim al Jafaari, rectori supremo Iraquiae, et XXXIII moderatoribus novi regiminis consensum Iovis die tribuerunt senatores - quorum dimidia pars Shiitarum parti favet - die XXX mensis Ianuarii suffragio populi electi; nondum in munere constituti sunt duo ex quattuor praesides vicarii, alter e Sunnitis, alter e Turcis, nec praefecti petroleo et rei bellicae addicti. Novis moderatoribus CLXXX senatores faverunt, V intercesserunt, sed XC senatores conventui non adfuere.
Praeses Ibrahim al Jafaari sollemniter dixit iter ad novam Iraquiam aedificandam iam coeptum esse nec partem quamquam exclusum iri, sed cunctas factiones rei publicae interfuturas. Deinde cum diurnariis totius mundi convenit, adnuntians post paucos dies sellas vacuas occupandas esse et populum Iraquicum haud dubie, tyrannide victa et timore relicto, hodiernis moderatoribus operam libenter laturum esse.
Praeses vicarius Ghazi al Yawer postulavit ut Sunnitis facultas tribuatur deligendi maxima cum libertate rei bellicae et hominum iuri praefectos: aliter Sunnitae recedent neque amplius de regimine omnium gentium, quae Iraquiam incolunt, loqui licebit. Diu laboravit al Jafaari ut suum quaeque pars postulatum expletum agnosceret: "Iam procedimus: non dissipabitur nisus, ut risus in ore puerorum redeat."
Sed caedes tromocratum cotidianae non desinunt. Abu Musab al Zarqawi, qui al Qaida in Mesopotamia dirigit, per interrete iterum muslimos omnes incitavit, ut occupantes aggrederentur, Georgium Bush ipsum minitans: "Tu, Bush, pace numquam frueris, donec dignitatem nostram vindicaverimus, donec exercitus tuus hic permanebit, donec sanguis per venas nostras perfluet."
Interea Saturni die inventa sunt in regionibus ad meridiem vergentes quindecim centena cadaverum Curdorum a militibus Saddam enectorum, quorum magna pars puerorum et mulierum. - HP.


OBELISCUS AXUMENSIS IN AETHIOPIAM REPORTATUS.

His diebus Aethiopibus redditum est celebre illud monumentum, quod anno millesimo nongentesimo trigesimo septimo (1937) ab Italorum regimine Mussoliniano illis ablatum, usque ad annum bis millesimum tertium (2003) Romae ornavit locum Portae Capenae in muris Servianis, ad Circi Maximi extremum meridionale. Una cum aliis quinque obeliscis similibus collocatum erat in urbe Axum circa medium saeculum IV, postquam Aethiopia imperatore Ezana facta erat Christiana civitas. Pertinet ad maxima huius generis opera in mundo, cum sit pondere plus centum tonnarum, altitudine vero plus viginti duo metrorum. Propter hanc molem ingentem divisum est in partes tres, quarum singulae in Aethiopiam perlatae sunt largissimo aëroplano 'Antonov 124'. Tanta onera numquam ante transvecta sunt via aërea. Obeliscus autem, post nationalem Aethioporum iubilationem celebratam, erigetur denuo in urbe Axum, non prius vero quam mense Septembri, cum illic desiverit anni tempus pluviale. - Fr. BH.OFM.


CONDOLEZZA RICE BOGOTAE FUIT

Quid agebat ista pulchra persona Bogotae, mercurii die, dum contestationes adversus indigentiam in viis nuntiabantur? Imprimis, serva ab statu Civitatum Foederatarum venit ad palatium, ut loqueretur cum praeside rei publicae Columbianae, nomine Alvaro Uribe. Eorum colloquium brevius hora fuit. Procul dubio domina accepit ab eo rationes, eique dedit novissima imperia. Ei tamen indulsit: Uribe enim videtur praestare officium suum, quod est occupare terras militibus et cum disidentibus paramilitarium pactionem quaerere. Deinde Condolezza sive Condi, -quae dicitur-, cum quibusdam administris rei pub. locutast. Coram istis commemoravit sacrum esse suum "bellum adversus tromocratas"; dixit etiam Associatio Liberioris Commercii in Americis (ALCA) sanciendum esse. Nam nisi ALCA subsignatum fuerit ante annum 2006, fructus floresque Columbianos protectionem mercatoriam amissuros. Aliis verbis: necesse est aut accipere pactum ALCA (quod leoninum esse dicitur) aut destinatas mercaturae metas amittere. Rice non praetermisit occasionem quin male diceret regimini Venetiolano, quod nuper magnam armorum vim ab Russis emerit. (Quod si Chavez emisset ab Americanis, ea dixerit "OK!"). Ceterum nuntiavit, quum illud nefastum "Consilium Colombia" (Plan Colombia) iam iam finem habiturum sit, aliquo pacto esse continuandum: utique U.S.A. pergent praebere opes ad bellum faciendum, ad venenaque per silvas spargenda, et alia huiusce modi, quae nemo admirabitur, exposuit: nunc alterum consilium, nomine "Plan Patriota", esse sustinendum. Iovis die vesperi ex Columbia in El Salvador profecta est, sicut in Columbiam ex Brassilia venerat. Ibi cum Lula da Silva sermones habuerat. Apr. 27, ann. 2005.-cfp


DE SYRIACIS COPIIS A LIBANO RECEDENTIBUS

Post undetriginta annos Syriacae copiae Terram Libani deseruerunt: frequenti sub pluvia, milites curribus itineri ad Damascum se occasu diei XXIII mensis Aprilis commiserunt, domum celeriter redituri.
Discessus die XXVI mensis Aprilis sollemniter in aeroportu Rayaq, apud fines Orientales vallis Beqaa, celebratus est: aderant legati amborum civitatum. Rectores Syriaci iam omnia agmina arma exploratores domum rediisse litteris adnuntiaverunt Societati Nationum Unitarum, cuius asseveraverunt consilia omnino a re publica Syriae observata, velut ceteris civitatibus exemplum; se spem habere Consilium Securitatis pariter firmum et obstinatum fore de ceteris suis sententiis perficiendis, praesertim de Iudaeis copiis a collibus Golan, ab agris Libani et ab regionibus Palaestinis domum revocandis et de iure Palaestinis reddendo.
Suffragia autem in terra Libani liberata a die XXIX mensis Maii per quattuor septimanas habenda esse confirmavit praeses senatus Nabih Berri, nec potuit certiores diurnarios facere, qua ratione senatores eligendi sint, id est utrum sellae tribuendae sint illis, qui plura suffragia acceperint, an ratio suffragiorum partis cuiusque servanda sit. - HP.



Iudex quidam Hispanam matrem duabus alapis filiae laedentem in vincula coniici iubet BREVES:

Inundatio indigentium et contestationes civium Bogotae. - Bogota, Columbiae caput, magna civitas est et plena vagabundis urbs. Tot enim homines indigentes vagantur, ut eorum numerus super 10.000 esse videatur. Penes vitia fragilem animam trahunt cum pusionibus, canibus, morbis; quidam infestant vias vel petendo elemosynan vel, quibus non datur, rapiendo quod possunt pharmacorum emmendorum causa; et nuper inundatione quadam per totam urbem dispersi sunt. Ceterum patientia civium non duravit ultra novissimum imperatoris Ludovici Garzón institutum: ut omnes indigentes ab eorum antiqua sede (in platea "El Cartucho", ubi curabantur), confestim ad vetus macellum municipale moveantur. Cuius regionis vicini conclamant sese migrationem indigentium in suum vicum non esse passuros. Et obviam migrantibus it irritatus vicinus, apothecarius, operarius, faber... Nam nemo indigentes vult. Magnae viae triduo intercluduntur; rotae accendi incipiunt. Contestationes tumultuosae fiunt, octo participibus graviter vulneratis. Vigilia civilis lacrymoso fumo asperso contestantes dispergit. Verum enimvero sunt qui futurarum socialium purgationum periculum vagabundis imminere demonstrent. Alii proponunt instituere locum in exemplum Nederlandiae, quo miseri addicti adeant acceptum pharmacum gratis: ne incurrant in delictus obtienendo argento quo substantias emant. Disputatur ab aliquibus administratorum, num ea ratio tam commoda sit applicanda Bogotae necne. Incertum est. Certum vero est, tot homines non esse negligendos; itaque ad hospitia ductum iri nuntiantur. Apr. 26/2005.- cfp

Iudex quidam Hispanam matrem duabus alapis filiae nocentem in vincula coniici iubet. - Ilerdae, quae urbs ob Caesaris commentaria praeclara in Catalauniensi regione inest, iudex quidam eam matrem, quae filiam sexdecim annos natam duabus alapis laederit in vincula coniectam iussit. Cuius rei autem causa esse rixa de imaginibus televisivis videndis putatur, aliae alia cupientes, ita ut denique mater, furore incensa, omni patientia amissa, facere non potuit quin duas alapas filiae impingeret.
Quibus receptis, filia non dubitavit nomen matris deferre ad publicos securitatis custodes, ita ut causa denique apud iudicem perlata fuerit. Sic fit ut mater "de domestica vi" damnata sit, cuius criminis poena autem carcerem non exiget, quandoquidem poenalibus praecedentibus mater caret. Ante diem IX Kalendas Maias. A.L.

Absoluta mulier quam sacerdos in Hispania "obsessionis" accusarat. - Castior pudore, Franciscus Xavierus Panizo, parrochus in Llanes (in septentrionalibus Asturiae partibus) accusavit mulierem, nomine Guadalupe, cui officium confessionis praebuerat, propterea quod eum –ut aiunt– "obsiderit". Ceterum fama mendax vocabulo "obsessionis", quod in causa erat, addidit adiectivum quod est "sexualis". Itaque res privata et parvi admodum momenti per totas Hispanias magno quodam rumore ut scandalum nuntiabatur. Accusata obsessi pastoris femina, nomine Guadalupe, allegavit, se non putasse unquam Domino Francisco visum iri obsessionem eam, quae aperta dumtaxat confessio fuisset. Litteras parroco miserat adeo liberis exaratas verbis, ut "nudam veritatem" narraret. Quibus litteris acceptis sacerdos confestim rescripsit se non posse confessorem eius ultra esse. At illa fecit apographa responsi accepti cum excusatione, sive abdicatione pastoris, et per totam parrochiam distribuit. Tum demum Franciscus detulit ad iudices causam: se, veritum ne femina certos limites transcenderet, cessare voluisse ab accipiendis confessionibus eius; tunc ab ea obsideri coepisse. Verum enimvero ante hoc temporis alias mulieres simili causa sacerdos iste iam detulerat. Quapropter iudices decreverunt exonerandam tota culpa esse mulierem. Abr. 23/005.- cfp

Iam venditur apud Belgas ornatus quidam evocandae mortis. - Etsi 60 euronibus constat, tantum medici hoc medicamentum (somniferum et relaxans musculorum) emere possunt. Nam eo mors inducitur terminalibus aegris, qui placide volunt in lectulo exspirare suo. Antehac associatio medicorum postulaverat, ut aliquod instrumentum voluntariae mortis daretur sibi. Ea enim quae aderant, venena mortifera, raro ac difficile in valetudinariis reperiebantur. Itaque Multipharma, -quae societas medicamenta fabricat-, constituit hoc in mercatum ferre. Quippe quod bono negotio et usui esse videbatur. Sunt autem qui reclament, sic morem quendam properandi leti provehi; verentes, ne data facultate populus mortem evocare incipiat. Quasi non fuissent semper ad manum opes, quibus finis vitae quaerantur populo. Exempli gratia, tabbacum. Sed apud Belgas, item ac Neerlandenses, euthanasia non punitur, ubi 600 quotanis mortes voluntariae in domiciliis aegrotantium administrantur. Per leges, ut si quis vult, postulat, iterumque iterumque affirmat scripto "se mortuum velle", tum indigna queat decedere vita. Planum ergo erat, ea medicamenta non in valetudinariis modo, sed apothecis quoque offerenda esse. "Ornatus" ille ex 1) Penthotale sodico, potentissimo somnifero, quo sensim detinetur motus cordis; 2) Norcurone, celerrimo relaxante musculorum; 3) ceterisque adminiculis sicut acubus constat. Ita ut placidus exitus quaeratur moribundis. Apr. 25, ann. 2005.- cfp


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae