Annus
2 0 0 5

NUNTII: NUNTII HEBDOMADIS (17 - 23.07.2005):

GLOBUS INTER SOLES TRES REPERTUS

Planeta nova extrasolaris, id est quae extra systema solare vagatur, ab astrophysico Polono Mattheo Konacki reperta est. Hae in systemate nomine HD 188753 noto constellationis Cygni invenitur, quod systema, 149 annis lucis per aethera currentis a terra remotum, maxime a nostro, solari scilicet, differt, nam astra tria ei adsunt, quorum maximum medio in systemate haeret, cum duo alia, invicem se circumvolantes, una circum "solem principalem" circulos faciunt. Item certe et planeta nova, quae tam proxime sideri principali vehitur, ut singulis circulis perficiendis tempus 3,3 tantum dierum nostrorum ei satis sit. Repertum Konacki leges astrophysicae disciplinae, quae adhuc valebant, plane contradicere videtur, nam credebantur systemata talia nullas planetas possidere posse. Systemata, quibus plus quam una stella adsunt, nominat Konacki "Tatooine" a planeta materna Lucae Skywalker, personae primae fabulae "Bellarum stellarium". Repertum hoc usu telescopii Keck I insulis Hawaiensibus impositi peractum est. - ST.


DE INCENDIIS HISPANIAE SILVAS VASTANTIBUS

Hispania latis saevisque incendiis hac septimana vastata est, quibus oppugnandis vires non suffecerunt.
Undecim viri silvis protegendis addicti apud urbem Guadalajara vitam amiserunt ignem exstinguere conantes, a quibusdam incaute sub divo carbonibus candentibus carnem assantibus suscitatum: circiter L milia iugerum (id est CXX chiliometra quadrata) regionis silvis opertae combusta sunt. Raro tot incendia tam brevi tempore insaniverunt, numquam tantum nemorum spatium flammis simul combustum est.
Cum rectores provinciae Castiliae et moderatores Hiberiae invicem de tardis auxiliis accusant, tum cives damnis affecti de paucitate ac mora subsidiorum allatorum queruntur.
Madriti disputant moderatores utrum omnino impedire oporteat, quominus quilibet igne locis certis utatur, an non: nam siccitas et singularis aestus incendiis furentibus mirabiliter per has septimanas faverunt.
Similia more solito in Lusitania, Francogallia et Italia evenerunt. - HP.


QUOT CADAVERA?

Quot perierunt in immani caede Iraquica?
Inscriptio interretialis ad occisos computandos iamdiu creata est
http://www.iraqbodycount.net
ibique invenire potes numerum occisorum, quos studiosi diligenter censuerunt, militibus exceptis.
Inscriptionis auctores Britannici decem milibus nuntiorum ab initio belli Iraquici perlectis (a mense Martio MMIII usque ad mensem Martium MMV) et accurate probatis, confirmaverunt XXIV milia DCCCLXV homines occisos esse, quorum quintus quisque mulier aut puer fuit; secundus quisque Bagdati mortem obiit.
XXXVII centesimas occisorum ab USAe copiis interfectas esse constat, IX centesimas a rebellibus, XXXVI centesimas a latronibus. Vulnerata esse rettulerunt studiosi XLII milia hominum.
Magister Iohannes Sloboda, qui cum aliis computationem perfecit, Londinii sermonem ante diurnarios habuit seque sperare dixit narrationem moderatoribus patefacturam esse, quibus rebus populus Iraquiae ad patriae suae aedificationem conficiendam egeat. - HP.


LONDINIUM ITERUM PYROBOLIS RESONAT

Postquam vis scelesta tromocratarum denos in traminibus et stationibus Londinii Nonis Iuliis interfecerunt, iterum terror per urbem Iovis die diffusus est: nam in tribus stationibus traminis subterranei, quod omnes "Tubum" (The Tube) appellant, et in tramine duobus tabulatis praedito, ut ibi mos est, minimae diruptiones evenerunt, nemini fere obnoxiae, metui usquequaque spargendo aptissimae: testes oculati narraverunt se velut crepitum corticis lagoenae vino ferventi plenae audiisse. Unus vir tantum vulneratus est.
Nihilo minus aiunt investigatores pyrobola similia fuisse illis, quae multorum mortem Nonis Iuliis causaverant: inquisitione coepta, mox adnuntiaverunt custodes male confectorum pyrobolorum diruptiones citissime desiisse.
Plurima in aedificia armati custodes inquisitum inierunt: homo quidam, singulariter indutus, in statione Tubi ex militibus effugit, ideoque armis occisus est. Quod palam condoluit publicae disciplinae dux Ian Blair, viri innocentiae certior factus. - HP.


STATUS RERUM AD VALETUDINEM SPECTANTIUM IN AFRICA MERIDIONALI

Maximus numerus hominum viro HIV infectorum in Republica Africae Meridionalis invenitur, ubi 6,5 miliones hoc viro imbutorum (per 40 miliones omnium civium terrae) adsunt multique eorum iam morbo AIDS laborant – nuntiat ministerium valetudinis Australoafricanorum. Non multo melius res se habent tota in Africa Subsahariensi, nam exempli gratia quaeque quarta ibi mulier inter 25 et 29 annos nata viro HIV infici creditur. Sola tamen centesima pars laborantium usu medicamentorum retrovirulium (ut dicuntur) medeantur, maximi pretii horum medicamentorum causa: verbi gratia curatio annua usu maxime efficacis illius T20 Americanorum 20 milibus dollariorum constat; studiosi Sinenses pollicentur mox simile meicamentum dimidio minore pretio fabricari, quod tamen adhuc nimis est, ut omnibus laborantium medicina applicetur. - ST.


AEGYPTUS REDITUM ANTIQUITATUM PETENS

Aegyptus olim opulentissima nunc mahumetana flagitat, ut antiquitates suas a terris occidentalibus olim ereptas tandem sibi reddantur. Imprimis de lapide Rosetiensi agitur, cuius usu Iohanni Francisco Champollion contigit hieroglyphicas litteras Aegyptiacas intellegere, qui lapis in Musaeo Britannico (British Museum) servatur. Insuper flagitant moderatores Aegypti reditum perpulchrae illius effigiei reginae Nefertitis (nunc in Musaeo Aygyptiaco Berolinae) necnon zodiaci Denderensis, id est picturarum udo inductarum e camera templi deae Hathor ereptarum, quibus constellationes caelestes, planetae sideraque monstrantur (nunc in Louvre Parisiorum). Certum tamen fere est musaea supradicta flagitationem Aygyptiorum, sicut multoties iam antea evenebat, recusatura. - ST.


VICUS SOCIETATUM MERCATORIARUM

Praetereundus nuntiis in nostris nullo modo potest vicus Germanicus Norderfriedrichskoog Brunswickiae, de quo symbola satis longa ultimis actis hebdomadalibus "Wprost" Polonorum divulgatur. Vico illo, qui ducentis chiliometris a Hamburgia ad septentrionem positus est, 17 tantum aedes adsunt cum 45 incolis. Sed praeter has… sedes talium magnarum societatum commercialium ut Deutsche Bank, Lufthansa vel E.ON. Miraculum hoc anno 1978 nititur, cum comarchus vici, nullos pueros vico plus adesse comperiens nullamque necessitatem scholam aliaque instituta pueris educandis tueri, decerneret nulla vectigalia a concivibus fore solvenda, praeter haec quae regimimi foederali debeantur. Mox vicus senum natura "paradisium vectigale" factus est multaeque societates commerciales, omnibus legibus observatis, ibi in tabulas publicas referri voluerunt. - ST.



NUNTII: BREVES:

Cruor etiam in Aegypto. - Die Saturni incipiente tria pyrobola in vico Aegyptio Sharm el Sheikh, in paeninsula Sinai posita, quo plurimi Occidentales ferias agendi gratia se conferunt, magna vi diruperunt: quorum aliud in foro, aliud autoraeda vectum in hospitio, aliud denique inter tabernas luctum et ruinam disseminaverunt. Circiter nonaginta mortem obierunt, plerique Aegyptii.
Grex terroristarum quidam, qui se ad Muslimos servandos et ulciscendos pugnare contendit, se novae caedis auctorem per interrete proclamavit.

Plures Europaei Ucrainam quam Turciam ut membrum Unionis Europaeae viderent – patent ex effectu indagationis opinionum a societate Eurobarometer peracta. Maxime accesioni ambarum terrarum favent "membra nova" UE, praesertim Poloni et Sloveni, minime cives Austriae, Francogalliae, Germaniae et Luxemburgiae. Multi "Europaei veteres" ne Bulgariam et Dacoromaniam quidem, quibuscum de accessione anno 2007 aut 2008 iam pactum est, gregi suorum ascisci velint.

Dinosauriis pulmones similes avilibus adfuerant – clamant Leon Claessens (Universitas Studiorum Harvardiensis) et Patricius O’Connor (Universitas Studiorum Civitatis Ohio), qui permulta relicta dinosauriorum in musaeis USA, Britanniae et Germaniae servata modo perscrutati sunt. Quod repertum argumento favet alites a dinosauriis origines traxisse. Mense Aprili ultimo in regione occidentali Sinarum ova oviraptosauri cuiusdam inventa sunt, quae scientistis maxime similia ovis avium videantur.

Studiosis Universitatis Studiorum civitatis Minnesotae (USA) sistere evolutionem morbi Alzheimer apud mures contigit, atque adeo valores memoriales rodentium laborantium meliores reddere. Immo magis illo nuntio gaudere possumus scientes mures hoc genere morbi Alzheimer imbutos esse, quod plerumque apud homines natura invenitur; mox fortasse homines dementia afflictos nova hac medicina mederi poterimus.

Ambae Peninsulae Coreanae partes – ad meridiem scilicet et septentrionem spectantes – primum post bellum anno 1953 finitum iunctione telephonice copulatae sunt. Usu ductus lucis (Anglice: lightpipe) familiae bello divisae primum post 62 annos (nisi etiam plus, nam bellum anno 1950 ortum est) poterunt secum colloqui atque collocutores ipsos, familiares suod, in albo visifico inspicere.

Magistratus urbis Mexicanae Mandosae magos Indianorum imploraverunt, ut "energiam malam" ex urbe regioneque propinqua expellerent, quae energia prohibeat, quin labor ullus ad vias novas struendas veteresque resarciendas inceptus, usque ad bonum effectum nullo modo perveni potest, licet satis huic rei pecuniae esset.

Discrimen praesens Unionis Europaeae eo solvi potest ut UE in unionem civitatum independentium mutetur, ubi terrae (et non cives, sicut nunc lex est) subiecta unionis essent – dixit Bruxellis praesidens Bohemorum Venceslaus Klaus. Desinite tandem de supercivitate Europaea somniare – addidit. Percontationem Klaus in rubrica PERCONTATIO inscripta "Ephemeridis"nostrae invenies.

Psittaci africani (nomine Linnaeo psittacus erithacus noti) ratiocinari sciunt sifram zero pro nihilo etiam respectantes – ita saltem volunt biologi quibus apud Brandeis University Americanorum munus est. Nam avis huius generis ab iis indagata nomine Alex nota, cum capsa vana ei monstretur, titulum sifra zero signatum statim unguibus prehendat. Item cum aliis numeris, usque ad quattuor decim.

Abhinc breve post tempus contiget hominibus fluxum electricum e... merdis gallinarum generare – pollicentur studiosi Americani quibus apud Gas Technology Institute munus est. Gallinaria enim orbis terrarum quotannis miliones tonnarum sordium producunt, quibus si tantum serraginis lignorum aliquid addas, optima materia combustiva seu alimenta ignis fiant.

Crescit in Italia numerus cauponarum, quae quasi clam operentur – nuntiant acta diurna Britannica "The Guardian". Ubi nullos invenies pueros cibaria ministrantes, quo saepe ipse vinum adportare debes, sed pro cena gustatu optima tertiam tantum partem pretii cauponarum officialium solves. Insuper, trattoriis in illis "semiclandestinis" (nam in plerisque regionibus praesentae harum oculos conivent) ubique nicotiana fumificare licet.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae