Annus
2 0 0 5

Russia et Sinae Americanos ex Asia expellere volunt NUNTII HEBDOMADIS (03 - 09.07.2005):

LONDINII HORRIFICA CAEDES

Tromocratae saeve et cruente urbem Londinium, caput Regni Coniuncti, quattuor vehementibus pyrobolis Nonis Iuliis icerunt: quorum tria in traminibus subterraneis dirupta sunt, unum vero in tramine iter per mediae urbis viam faciente. Non minus L homines trucidati, DCC vulnerati sunt, quorum deni de vita periclitantes. Sed in imis cuniculis, per quos celerrime tramina currunt, adiutores se omnes effectus diruptionum adhuc non inspexisse aiunt: nam maximam vim apud praealtam stationem "Compitum Regis" (King’s Cross) eruptam esse constat, unde XXI cadavera et deni saucii extracti sunt atque in prima raeda non minus XX mortua corpora iacere existimantur. Omnes, horrendo nuntio audito, de similibus caedibus Madriti anno praeterito perpetratarum recordati sunt.
Die caedis nefasta in interreti scriptum lectum est, quo grex quidam Al – Qaeda cooptatus se caedium auctorem profitebatur, "strages Britannorum in Iraquia et in Afganistania ulciscendi gratia", ita ut "metu ac terrore Regnum Coniunctum deflagret"; ibidem Italiae et Daniae rectores commonentur, ut domum copias ex Oriente Medio reducant, si sibi similia parci velint.
Rector Regni Coniuncti Antonius Blair, qui in Scoto vico Gleneagles cum septem moderatoribus ditissimarum civitatum convenerat, post meridiem Londinium profectus est, ut de factis ipse certior fieret, hospites flagitans ne incepta colloquia intermitterentur.
Custodes Britannici mox investigare coeperunt, ut homicidas in vincula conicerent: plurimi testes interrogati sunt. Nuntiatum est pyrobola, toxico vel radioactiva materie haud praedita, magna cum peritia confecta esse simulque variis in locis dirupta esse.
In interreti die IX mensis Iulii alterum scriptum apparuit, quo grex pugnatorum Abu Hafs Al-Masri appellatus confirmavit sibi scelera Londinii attribuenda esse, seque non tacituros nec requieturos, quoad pax in terris muslimorum, in Iraquia, Afganistania et Palaestina redeat: Madriti initium consilii perficiendi fuisse, deinde Constantinopoli, hodie Londinii, mox pugnatores verbum extremum enuntiaturos esse. Sunt qui, tromocratarum fautores, in colloquiis interretialibus se huic scripto ut vero non priori credidisse confirmaverint. - HP.


INHUMANE OCCISUS LEGATUS AEGYPTIUS IN IRAQUIA

Rectores Aegyptii confirmaverunt legatum in Iraquia a se missum post quinque dies captivitatis interfectum esse: grex pugnatorum ab Abu Musab al - Zarqawi ductus nuntiavit Iovis die Ihab al-Sherif enectum esse, imagines miseri oculos operti nomen suum profitentis per interrete ostendens. Praeses Aegypti Hosni Mubarak cum familia victimae condoluit, sed auxilium suum rectoribus Iraquiae sine ullo dubio confirmavit.
Ihab al-Sherif postridie Kalendas Iulias ereptus est eiusque mors ut apostatae pridie Nonas litteris praenuntiata est, quibus etiam auxilium a moderatoribus Aegyptiis rectoribus Iraquicis oblatum vehementer reprehensum est.
Rectores Iraquiae tamen suspicantur virum occisum cum tromocratis collocutum esse: nam nullo custode comitante ante raptum domo exierat; quam ob rem indignati sunt moderatores Aegyptii.
Iovis die scriptum per interrete diffusum nuntiavit "sententiam Dei in legatum infidelium, id est Aegyptiorum, perfectam esse, reique confessionem mox transmissum iri" aliosque legatos extraneos in Iraquia ereptum iri. Nam legatus a Bahrain missus ab armatis ante paucos dies vulneratus est, item legatus Pakistanus vix eandem sortem effugit. - HP.


UE.- BARROSO PROMITTIT 1.000 MILLIONES EURONUM AD PROVEHENDUM COMMERCIUM PROGREDIENTIUM CIVITATUM

Praesidens Commissionis Europaeae, Josephus Manuel Barroso promissit hodie, aperto conventu G8, invertere 1.000 milliones euronum annuos augendis facultatibus commercialibus civitatum ex paupertate ad meliorem rerum statum per difficultates grassantium. Quo auxilio hae civitates poterunt uti occasionibus exportandi quas eis concedit addapertio mercatuum. Barroso defendit hanc sententiam: magnas illas occasiones liberati per orbem commercii, quae sinerent excipere paupertate multos mortales, a multis tamen civitatibus adhiberi non posse. Ipse, qui participat conventus ut "nonnum membrum" in G8, exposuit suas praecipuas petitiones coram praesentibus. "Volo hunc nuntium –secundum pactum quod novissimo mense Unio Europaea feriit- esse ad G8 validum nuntium de Europaeorum erga progressum voluntate. Nam UE iam est quae plura donat in orbe, quum apportet plus medio (55%) donationum omnium. Sumus mercatus maximus et apertior civitatibus progredientibus. Sed possumus et sumus parati ad maiora facienda". Neque enim utile est aperire totos mercatus eis civitatibus quae, velut subsaharianae, exiguis suis opibus, cum ceteris vix commercari possint. - Iul. 6, 2005. - cfp


RUSSIA ET SINAE AMERICANOS EX ASIA EXPELLERE VOLUNT

Regimina sex terrarum Asiaticarum – id est Sinarum, Russiae, Kazachiae, Uzbekiae, Tadsikiae et Kirgiziae, quae omnes participes sunt Societatis Cooperationis Shanghaiensis – rogaverunt modo moderatores USA quando Americani revocaturi essent e regione Asiae Centralis copias suas, periculo nunc ab islamistis talibanis Afghanistaniae nec dictatore Iraquiae Saddam Hussein non plus imminente. De castris seu rectius aeriportibus militaribus Uzbekiae (Karshi-Chanabad) et Kirgiziae (Bishkek) agitur, qui aeriportus anno 2001, post ictum terroristarum contra urbes Americanas peractum, Americanis de hac re rogantibus praebiti sunt. Vocatio regiminum Societatis Shanghaiensis magna clades politica Americanorum esse videtur, nam certe effectus est pressionis e parte Moscoviae et Pecchini, quae ambae solae monarchiae Asiam regentes se esse putant, noluntque tertiam terram ad hanc regionem imperandam invitare.


ESPERANTICUS SERMO IMMORTALI EQUITI DON QUIJOTE COMPLUTI VOCEM PRAEBEBIT

Compluti (notissima ob fictum natalem Michaelis de Cervantes Saavedra Matritensi urbe) a die septimo usque ad diem decimum mensis Iulii LXIV Hispanicus Esperantici Sermonis Conventus, nunc temporis dicatus immortali operi cervantino et eius ad linguam esperanticam translationi in commemorationum IV Centenarii gremio fiet.
Idcirco duae monstrationes visi poterunt, quarum altera nomine "Sic ego video Don Quijote" frequentes delineationes de mirifica egregiaque equitis persona a pueris puellisque confectas praebebit, altera autem "Esperanticus sermo in litteris et litterae in esperantico sermone" nominata, ex duabus partibus constat: quarum in altera litterariorum operum (Hispanorum neve) loci explanabuntur in quibus lingua esperantica refertur, altera autem librorum in esperantico sermone exaratorum collectionem monstrabit. Nonis Iuliis A. L.


REGIMEN RUSSIAE CONTRA BIBENDUM LUDENDUMQUE PUGNATURUM

Quadraginta milia Russorum unoquoque anno moriuntur ob temetum clandestine factum ab iis epotum. Quo numero nisus praesidens Russiae Vladimirus Putin nuntiavit hanc terram ad monopolium mercatus alcoholium, quod monopolium tempore communismi valebat, gradatim reveniendam. 30-40% potionum alcoholicarum in mercatu Russiae preabitarum sunt temeta extra legem facta. Secundum actos diurnos Britannorum "The Independent" regimen Russorum in eo quoque tendit ut omnes ludi aleatorii prohibantur. Praecipue in Moscovia aleae pecuniam atque interdum fortem totam suam subicere amant homines permulti – in hac urbe principali terrae operentur plus quam duo milia domus aleatoria. Annuatim plus quam quattuor miliarda dollariorum e pugillaribus civium Russiae alea detrahat. – ST.


CAUSA BEATIFICATIONIS PAPAE IOANNIS PAULI II ROMAE INITIUM CEPIT

In Sancti Ioannis Lateranensis basilica die vigesimo octavo mensis Iunii incipiebat beatificationis pristini papae causa, die secundo peracti mensis Aprilis in sanctitatis odore mortui, octoginta quattuor annos nati.
Cardenalis vicarius Camillus Ruini, conventus praeses, pro explorato habebat vita defuncti iter ad sanctitatem proclamatam perbrevissimum fore, nam " concors, inquiebat, universalisque sanctitatis certitudo papae clare apparet et innumerabilia testimonia singulis diebus in Vicariatum de gratiis adeptis Ioanne Paulo deprecatore perveniunt " Ceterum electronica cursualis directio in coniunctione Postulazione.GiovanniPaoloII@VicariatusUrbis.org ad nuntios gratiarum concessarum mittendos parata est.
Alioquin inter tribunalis iudicum labores non minimus vere fiet lectio et meditatio omnium Pontificis Maximi scriptorum, quae prope centum milia paginas complent. Non enim immerito hic papa " Magnus " in aeternum nominabitur. A.d.VII Idus Iuliis. A.L.


ADIMUNTUR PRIVILEGIA AUGUSTO PINOCHET PROPTER 'OPERATIONEM COLOMBO'

Aula ab Apellationibus in urbe Santiago approbavit heri (mercurii die) uno suffragio differente —11 pro et 10 contra— privari tyrannum Pinochet Ugarte (1973-1990) propter eius facinora in abolendis 15 personis per nefandam 'Operationem Colombo', sicut ediderunt acta urbis. Haec petitio privandi senis militari privilegio lata est, aliquot ante mensibus, ad Aulam Appellationum per judicem Joannem Guzmán, qui causam tum instruebat. Pinochet iam est privatus privilegiis, sine immunitate praesidentium, in aliis duabus causis: una propter 'Operationem Cóndor' et propter praesumptam corruptelam, quum habuisset vastas rationes argentarias secretas apud peregrinos. Iul. 6, 2005. cfp



Russia et Sinae Americanos ex Asia expellere volunt BREVES:

Mulier provocat ecclesiam in Francogallia. Ceremonia in nave frequenti populo amicorum facta, ducta vero per feminas tres, quae se Archiepiscopas dicunt, apud Lyon, Genevieve Beney, profestrix gymnasticae, 55 annorum nata, nupta theologo, sic heri ordinata sacerdos, reticuit "ne illum gestum religiosum in spectaculum verteret". Nam eo pacto tantum quaerebat contestari, provocare et lacessere ecclesiam catholicam, cuius archiepiscopus in urbe Lyon deplorat "talem rationem excidii faciendi adoptavisse Genevieve Beney", negatque acta et verba talis caeremoniae ullam habere validitatem. Verum, cum sint pauciores in dies viri caelibes, qui sacerdotia petere velint, plures in dies videntur esse mulieres christianae quae petant iura paria viris ad omnia in ecclessia munera suscipienda, omnesque "dignitates"officiales accipiendas. – cfp

Newton alchimista? - Inventa sunt in archivis Regalis Societatis Scientiarum Britannorum manuscripta physici praeclari Isaac Newton ad alchimiam spectantia, quae ipse clam scripserit nam ab saeculo decimo quinto in Britannia disciplina alchimiae ut "scientia satana" lege prohibita est. Maxima pars manuscriptorum ad vitam alchimistae Francogallici Jean-Pierre Fabre spectant, una tamen pagina cogitationes ipsius Newton contineat. Manuscripta alchemica Newtoniana post mortem eius in lucem paulatim data, anno 1936 evanuerunt postquam in auctione quadam publica quindecim libris emptori cuidam ignoto venditi essent. - ST

Usque ad finem vitae in carcere manebit iuvenis sedecim annorum qui magistram suam scholarem ad stuprum coactus est, monens, si auxilium illam vocaret, se eam necaturum – ita iudices Londini decreverunt. Tempore criminis adulescens – cuius nomen publice divulgare non licet - quindecim, victima autem stupri duodetriginta annos nata erat. Mense Martii huius anni puer tredecim annorum ob simile scelus eadem poena in comitatu Durham damnatus est. - ST

Nonnulos post proximos annos maxima pars operariorum maximi in mundo momenti societatis diurnariae Reuters verisimiliter in India invenientur, nam ibi iuventus optime Anglice loquens stipendiam satis modicam poscit – dixit praeses societatis Thomas Glocer in percontatione actorum diurnorum Polonorum "Gazeta Wyborcza" inscriptorum. - ST

Primi homines in Americam advenerunt ante plus quam 40 milia annorum, 30 ergo milia annorum antea quam adhuc putabatur – archaeologi universitatis studiorum John Moore urbis Liverpool Britannorum putant, qui sese talis aetatis impressiones pedium in lapicidinis quibusdam Mexiciae invenisse credunt. - ST

Societas Americana petroleo extrahendo UNOCAL a societate Siensnium CNOOC emi lege non potest, nam CNOOC subsidia publica Sinae frui videtur, qua sola re pretium emptionis 18,5 miliardorum dollarium, cum aemulator eius, societas Americana Chevron tantum 16,5 miliarda praebere queat – decretum est a legatis senatus Civitatum Confoederatarum Americae (USA). CNOOC, cuius 70% syngrapharum a regimine Serum possidentur, decreto senatus reclamat, rem politice instigatam esse putat. - ST

Grex vaccarum Austriacarum prope ad urbem Salzburg pabulantium in familiam decem Germanorum per Alpes ambulantium aggressus est, unum Germanorum infarctu affligentes. - ST

Maria oceanique magis magisque acidi fiunt, quod ad mortem milium genuum animalium marinorum duci potest – monent biologiae studiosi Regalis Societatis Scientiis Investigandis Britannorum. Aciditatio marium effectus sit nimiae emissionis dioxydii carbonis. - ST.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae