Annus
2 0 0 5

Lingua Latina ab episcopis parum aestimata NUNTII HEBDOMADIS (09 - 15.10.2005):

IN PAKISTANIA MILLIA PERIERUNT

Propter terrae motum praeteritae septimanae XXXVIII millia hominum periisse, LXII millia saucios iacere nuntiavit Idibus Octobribus praefectus rebus interioribus addictus Islamabad, in Pakistaniae capite, veri simile autem esse in dies numeros auctum iri, quoad paulatim remotissimae regiones explorentur; domum amisisse tres miliones putantur.
Praeses autem Pakistanorum Pervez Musharraf auxilia undique flagitavit, cito L miliones dollarorum ab USA obtinens; civitas etiam Indica cibum aliaque necessaria obtulit, quamquam de Kashmir, regione montana maxime terrae motu affecta, duae civitates armis iamdiu contenderunt.
Auxiliis per terram et per aëra missis mora imponitur copiosis imbribus, rigore hiemali iam in montibus laborant illi, qui sub divo vivunt.
Ex aedificiorum ruinis, praesertim scholarum, saepe pueri adhuc viventes post aliquot dies morti erepti sunt: hoc accidit mire in schola Shaheen, unde XXX discipuli cum magistro luci restituti sunt. Sed pleraeque victimae pueri et puellae fuerunt: una generatio omnino periisse narratur. - HERIMANNUS NOVOCOMENSIS


ANGELA MERKEL CANCELLARIA PRIMA GERMANIAE DESIGNATA

Angela Merkel, quae adhuc partibus democratarum christianorum praeerat, cancellaria rei publicae foederalis Germaniae designata est. Principes democratarum socialium et christianorum colloquiis inter se habitis convenerunt, ut munus cancellarii fractioni maximae concilii foederalis nuper electi deferretur. Adhuc enim democratae sociales, etsi maioritatem suffragiorum non assecuti erant, munus cancellarii petebant, quia se, cum fractio democratarum christianorum duobus ex factionibus, i.e. haec unio democratarum christianorum illaque, quae tantum in Bavaria viget, unio christianorum socialium, constaret, ex electionibus victores discessos esse dixerunt. Qua de sententia nunc decesserunt. Sed pro munere cancellarii octo ministeria nacturi esse dicuntur, inter quae et ea, quae sunt maximi momenti, rerum externarum, rei valetudinariae, redituum publicorum, laboris. Etsi autem hoc modo et democratae sociales et christiani octonos ministros sisterent, tamen re et veritate democratarum socialium pars maior esset. Nam ministri democratarum christianorum ea tantum condicione numero octo sunt, ut etiam minister cancellariae in his referatur. Praeterea democratae sociales christianis admonuerunt, ut collaboratio finiretur, si cancellarius potestatem praeceptorum consistorio dandorum uteretur. Itaque utrorumque partium sodales ea, quae in colloquiis constituta sunt, aegre tulerunt: democratarum socialium, quod cancellarius non iam eorum erit, democratarum christianorum, quod nisi ministerium rerum oeconomicarum, cui Edmundus Stoiber se velle praeesse iam adnuntiavit, provinciam maioris momenti non nanciscentur. Angela Merkel autem an cancellaria prima fiat necne, dici nondum potest, nam colloquia coalitionis nigro-rubrae constituendae a die lunae incipient. Tamen constat, si colloquia haec dirempta sint, rem publicam summis in angustiis versaturam esse. - STEPHANUS WEISE HALENSIS


ICTUS TSETSENORUM IN NALTSIK

Die Iovis mane bellatores clandestini Tsetseni, qui ab anno 1999 bellum contra Russos gerunt independentiam a Moscovia poscentes, nonnulos ictus simul perfecerunt in loca urbis capitalis rei publicae Kabardino-Balkariade Naltsik, quae loca a militibus Russis necnon vigilibus publicis tenebantur. Ita agressa sunt castra militum et praesidia vigilorum, sedes ministerii securitatis necnon carcer urbis – hic decem suos antea a Russis prehensos vi reperire conati esse bellatores creduntur. Magnis copiis militum statim in urbem aliis e partibus Subcaucasiae Russicae missis, post pugnas 20 fere horarum Tsetseni aut necati, aut apprehensi aut ex urbe effugere coacti sunt. Mortui in pugnis sunt quoque multi Russi necnon nonnulli cives huius urbis. Primae rationes inofficiales de circa centum mortuis omnium partium nuntiant.
Dux bellatorum novus Abdul Khalim Sadulaev conatus est bellum, quod in Tsetsenia flagrat, in vicinas civitates autonomas Caucasias propagari, ut Russis, latiori nunc acie pugnantibus, dificillius vincere esset, atque ut islamicae gentes harum civitatum tandem se huic "bello sacro" asciscerent. Ita praeteriti anni mense Iunio bellatores Tsetseni similiter urbem capitalem Ingusetiae per unum diem occupaverunt. Kalendis Septembribus eiusdem anni, bellatores extremae partis ducis Samil Basaev scholam in urbe Beslan Osetiae Septentrionalis captaverunt, nongentos fere pueros obsides tenentes – quae res maxima cum calamitate finivit, nam pyrobolis Tsetsenorum casu explosis pugnaque tunc statim ferocissima orta inter 300 et 400 homines, maxima ex parte pueri, vitam amiserunt. NANOMPOUPHOS


TONSOREM ALCAIDAIANUM ESSE ARRESTATUM

Milites US-Americani annuntiaverunt se in Iracia deprehendisse Alcaidae syndicatûs tromocratici membrum, cui supernomen esset „Tonsor". Eiusdem viri fuerat aspectum ducum tromocratarum mutare.
Berolino ex urbe – Milites Americani die Saturni nuntiaverunt virum, cui nomen esset Walid Mohammed Farhan Dschuwar al-Subajdi – supernomen "Tonsor" – iam d.24. m.Sept. Bagdado in urbe esse deprehensum. "Huius tonsoris fuit aspectum ducum Alcaidaianorum Iraciensium capillis colorandis, oppexibus capillisque facierum mutandis impedire, ne captarentur.
Eodem die etiam captatum esse virum Alcaidaianum, qui appellaretur Ibrahim Mohammed Subhi Chajri al-Rihaui. Eundem laborasse pro Abu Assam, qui esset Iraciensis dux Alcaidaianus post Abu Mussab al-Sarkawi secundus. Abu Assam autem ab US-Americanis dicitur d.25. m.Sept. esse necatus. - LEO LATINUS


PUMILIONES FLORESIENSES CONFIRMATI

Ossa pumilionum humanorum insulam Indonesicam Flores olim innabitantium denuo a palaeontologis reperta sunt, quod repertum confirmat homines altitudinis unius tantum metri et cerebri minoris hoc, quod simiae generis Pan troglodytes sive cympansia possident, non aegrotos quosdam casu primum inventos (sicut adhuc nonnuli, post primum repertum anni 2003, putaverunt), sed sanos et adultos homines Floresienses fuisse. Ut nuntiatur in ultimo fasciculo actorum "Nature", ex investigationibus modo repertorum ossium (nunc enim ossa octo hominum inventa sunt, dum anno 2003 unius tantum) constat pumiliones Indonesianos ante 12 milia annorum adhuc vixisse, eosque ab eodem ut homo sapiens avo, homine erecto scilicet, originem duxisse. Tempore cum floruisse homo Floresiensis nunc creditur, spatio temporis scilicet inter 12 et 95 abhinc milia annorum, isdem verisimiliter solus regnator insulae erat, nam ossa hominum sapientium ibi inventa omnia posteriora esse palaeontologis videntur.
In antro Liang Bua, ubi ossa novissima inventa sunt, repertae quoque sunt reliquiae pusillorum elephantium (stegodontium) necnon rattorum gigantium, quibus ambobus animalibus vesci putantur homines Floresienses, instrumentis lapideis et fortasse hastis ligneis in venatione bene uti scientes. Constat etiam pumiliones hos ignem regnasse artemque coquendi scivisse.
Exsistentia confirmata "hominis alterius" tempore, cum homo Neandertalensis iam exstinctus esse putatur, maximum adiuvamen ad studia sua pergenda fieri poterit omnibus, qui hominem quemdam ferum in silvis montibusque variarum partium mundi (sicut illud yeti Tibetanorum) adhuc vivere credunt. Quorum in numero non tantum nugatores vilissimos invenies, sed etiam anthropologos maximi in hac disciplina momenti, sicut praeclarus ille Helmut Loofs-Wissowa Australiensis, qui per silvas vadens terrarum Indosinicarum fratrem ferum hominis quaerit. - NANOMPOUPHOS


DE COMITIIS IN LIBERIA

Per annos XIV acriter et inhumane in Liberia, parva civitate Africae Occidentalis, pugnatum est; post duos annos a fine belli, delegerunt Martis die cives Liberiani praesidem et senatores, pacem et democratiam abhinc in terra infelici praevalituros sperantes. Anno MCMXCVII praeses creatus fuerat Carolus Taylor, praepotens militum dux; qui anno MMIII, exercitu rebelli obsessus, Nigeriam exsul confugit, finem bello civili imponens.
Mox Accrae, in capite Ghanae, omnes factiones foedus pacis pepigerunt, moderatores ad regendam civitatem et comitia praeparanda eligentes.
Duo et viginti ad magistratum supremum obtinendum concurrerunt, quorum plurima suffragia habiturus esse censebatur Georgius Weah, celeber lusor pedifollicus; simul duo greges senatorii creati sunt.
Die Saturni, tertio quoque suffragio nondum computato, nemo partem maiorem obtinuisse videtur: praevelere nuntiantur Georgius Weah, de quo supra, et Helena Johnson Sirleaf, quondam praefecta aeri publico addicta. Civibus Liberianis post aliquot septimanas novis suffragiis constituendum est, utri in sella suprema sidendum sit. - HERIMANNUS NOVOCOMENSIS


HAROLDUS PINTERUS PRAEMIUM NOBELIANUM ACCIPIET

Die Iovis septimanae proximae consilium Nobelianum Holmiae Haroldum Pinterum poetam scaenicum Britannum, qui unus ex patribus artis dramaticae modernae putatur, praemio litterarum Nobeliano huius anni honestatum iri praeter spem exspectationemque praedicavit. Iudicii cum multas alias, tum hanc causam attulerunt vicissitudinem potestatis et obsequii, quae in colloquiis nostris cottidianis lateret, in fabulis Pinterianis apparere. Praeterea ex anno 1973 eum de iure humano se bene meruisse. Pinterus ipse iam quinque et septuaginta annos natus, cum de praemio certior factus esset, se gaudio victum esse dixit. Sed critici de Pintero honore illo amplissimo ornando alii aliter iudicaverunt: Marcellus ille Reich-Ranicki iudices consilium optimum cepisse dixit. Elfrida quoque Jelinek, quae anno ante praemium Nobelianum accepit, consilium laudavit. Gratulor, inquit, ei et Academiae! Ecce alius quoque Marxii Engelsiique fautor atque poeta scaenicus admirabilis! Dionysius Scheck autem criticus Germanus iudices Holmienses acriter reprehendit. Deliberandum est, inquit, nonne praemium potius palmam hominum vagantium histrionumque appelletur. Alii crimini etiam dederunt, quod honos serior esset. Nam Pinterum inter annos sexagesimos et octogesimos floruisse et fabulas eius hodie obsoletas esse et numquam fere agi. Nihilominus, nisi malum, quod Deus avertat, acciderit, praemium undecies centenis milibus euronum affectum, ut fert mos, die decimo mensis decembris, quo Alfredus Nobel e vita excessit, Pintero tradetur. - STEPHANUS WEISE HALENSIS


VITUPERATIO ECCLESIASTICA

Quidam diurnarius Italiani periodici ecclesiastici verbis acerbissimis vituperavit athleticam pugilatoriam. In periodico, c.t. "La Civiltà Cattolica", pugilatio aequatur sceleribus capitalibus et comparatur cum pugnis gladiatorum.
Româ ex urbe – In eodem periodico Iesuitarum scribitur pugilatio esse "licitum genus homicidii temptati". In textu, c.t. est "De pugilandi turpitudine", hoc genus athleticum comparatur cum gladiatorum Romae antiquae trucidatione immisericordi. Diurnarius periodici „La Civiltà Cattolica" opinatur pugiles, qui non pugilantes moriantur, serius ocius capere gravissima detrimenta et animae et corporis. Praeterea pugiles a dispensatoribus suis inhumaniter adhiberi, ut mereantur quam plurimam pecuniam. In summa pugilationem discrepare a principiis divinis.
E contrario Richardus De Girolami, secretarius unionis pugilum Italianae, pro certo habet tales opiniones non exortas esse nisi ignorantia rei ipsius. Ab isto diurnario nihil factum esse nisi veteres opiniones praeiudicatas redanimatas esse. De vera athletica pugilatoria istum diurnarium nihil scire. - LEO LATINUS


LINGUA LATINA AB EPISCOPIS PARUM AESTIMATA

Tempore Synodi Vaticanensis modo habiti episcoporum ecclesiae catholicae sex linguis loqui licere constitutum erat: Italice, Anglice, Francogallice, Hispanice, Theodisce necnon Latine. Cum tamen episcopus Formosanus Lin Chi-Nan (photo) allocutionem suam Latine perfecisset, ab oratore sequenti, antistite Zambiensi Georgio Cosmas Zumaire Lungu, Ser ille humanissimus valde vituperatus est. Non egemus huiuscemodi nostalgia! – Anglice eius excellentia Lungu episcopos monuit. Quod cum silentia participantium auditum est, nullo episcopo usum in synodo sermonis Latini defendente. (Hic nuntius expromptus est ex epistula A. LANII die 10 Octobris ad Gregem Latine Loqentium electronice missa.). - NANOMPOUPHOS


A CAPTIVO DACOROMANO ACCUSARI DEUM

Quidam captivus Dacoromanus homicidii causâ damnatus accusare vult Deum, quia idem se „non tutatus sit a diabolo". Captivus hoc argumentum iam officialiter scripsit iudicibus.
Buchuresto ex urbe – Idem vir custodiae vicennalis condemnatus Deum accusat, quod idem se „non tutatus sit a diabolo". Baptismate enim se pactum esse cum Deo. Mediafax agentura nuntiorum hodie rettulit captivum contendisse Deum ideo esse obligatum, ut se viventem tutaretur a diabolis ceterisque incommodis.
In scripto, quod obtulit aulae forensi urbis Timisoara in Dacoromaniâ occidentali sitae captivus postulavit, ut iudicialiter animadverteretur in „Deum in caelo habitantem, cuius vices in Dacoromaniâ gerit ecclesia orthodoxa", cum propter alia tum praecipuê propter fraudem et abusum officii. Haec querela dicta est transferri ad circuli Timis inspectoratum astynomicum. - LEO LATINUS


CATTUS DESIDERATUS

Familia Rodriguez Floridana sollicitatur: Brevi postquam cattus nomine Franciscus evanuit, in aulâ posticâ apparuit quidam python serpens ingens. Corpus autem pythonis convexâ est formâ suspiciosâ.
Miami ex urbe – Cattus unum annum natus familiae Rodriguez a quadam procellâ appellatus vitam degerat quietam: In silvulâ prope sitâ venabatur lacertas, sole sinebat collustrari, indulgebat longis somnulis. At duobus diebus ante hoc animal elegans subito evanuit nullo vestigio relicto. An restat vestigium eiusdem?
Tota familia erat sollicita, quod Franciscus non venerat ad ientaculum sumendum. Elidia Rodriguez a diurnariis illius „Miami Herald" interrogata: "Maritus meus" inquit, „cogitavit Franciscum venerem petere. Eheu miserum Francisculum. Qui fuit cattus mihi omnium delicatissimus, dormivit in lecto meo, fuit mihi amicissimus."
At loco bestiolae domesticae quidam vir domum praeteriens die Dominico invenit „serpentem ingentem". Domina Rodriguez statim arcessivit centurionem Al Cruz, siphonarium animalium peritissimum. Qui post decem fere minutas captavit serpentem tria et dimidium metra longam cistaeque spatiosae imposuit.
Cruz, qui videtur bestiam inquietasse nutrimenta digerentem: "Quae serpens" inquit „erat valde pugnax". Cruz aestimat pondus pythonis esse plus 40 chiliogrammorum. Qui ophiologus: "Babae, haec bestia fuit ingens". Eo quod in tractu digestorio appareret tuber magnum, concludi posse serpentem brevi ante devorasse bestiam aliam.
"Eheu Franciscus inest isti serpenti". Familia Miamiensis imagine x-radiaria vult probare, utrum suspicio conveniat necne: Nam timet, ne istud rêptile voracissimum Franciscum devoraverit. "Equidem pro certo habeo Franciscum nostrum isti serpenti inesse". Sic diurnariis dixit Andreas, unus e filiis Rodriguezianis. Eius mater Elidia explicavit se velle certo scire, utrum Franciscus esset in stomacho pythonis necne. Siphonarii rettulerunt hanc serpentem nunc in hortum zoologicum illatum x-radiis perquisitum iri.
Proximâ demum septimanâ praeteritâ python quidam Floridanus in claritudinem pervênit eo quod crocodilum degluttire conatus est displosus. - LEO LATINUS


VIRUM 23 OVA IN SUBLIGAR ABDITA VOLUISSE SUBINTRODUCERE

Teloniarii vehementer sunt stupefacti in aeriportu Sidneiensi virum retinentes, qui iisdem videretur mirus. Idem vir cum perquireretur, cognitus est in subligar abdidisse 23 ova avium, quae pertinent ad species raras. Nunc causa ei fuit dicenda.
Sydney ex urbe – Idem Australianus in subligari suo cum cetera tum praecipuê ova occultaverat specierum cacatuae (anglicê cockatoo) lêge obtectarum. Nunc idem debuit causam dicere subintroductionis (angl. smuggling) ideoque damnatus est custodiâ bienni. Qui vir 51 annos natus m. Nov. anni proximi praeteriti in aeriportu Sidneiensi Turicum volaturus erat arrestatus.
Quae poena mitior est quam pleraeque in Australiâ propter bestias plantasve subintroductas constitutae. Nam tale delictum ibidem puniri solet decenni maximum custodiâ. Magistratûs praemonuerunt teloniarios, ut conservarent naturam Australiae singularem, severê animadversuros esse in subintroductores.- LEO LATINUS



Itala quaedam 66 annorum tanta anamnesi afflicta est, ut figuras vel facies trium tantum hominum recognoscere possit nominaque BREVES - sive Crater Nugarum huius hebdomadis:

Nicotiana fumificare cessavit simiola cympansia Ai Ai, quae in hortu zoologico urbis Qinling Sinarum vitam degit. Quod, vigilibus horti veterinariisque adhortantibus, contigit ei post sedecim totos annos huic aviditati pravae indulgendi. Ignotum hodie remanet, quomodo et a cui nicotiana Ai Ai primum in manus dati sint, constat tamen eam gravissime cigarillos haurire coepisse, cum "maritus" eius primus anno 1989 mortuus esset. Post mortem alteri socii anno 1997, cumque et filia eorum in alterum hortum transvecta esset, submissio fumificando immo peior reddita est – sine nicotianis Ai Ai saeviebat. Postea tamen gradatim continere hoc indulgendum incipiebat. - ST.

Itala quaedam 66 annorum tanta anamnesi afflicta est, ut figuras vel facies trium tantum hominum recognoscere nominaque duorum ex his enumerare possit – nuntiant acta diurna "Corriere della Sera". Qui homines sint: Iesus Christus (sed tantum cruci additus), Iohannes Paulus II (cuius nominis oblita est, scit tamen eum "aliquem papam" esse) et maxime omnium ei notus minister primarius Italiae Silvius Berlusconi, de quo dicere mulier potest talia: est vir praedives, possessor nonnullarum stationum televisificarum, cui etiam in re politica bene contigit. - ST.

Vivunt adhuc mulieres gentis Yao Sinarum, quae loqui scribereque harum feminarum lingua secreta nushu (scripta mulierum) sciant necnon puellas suas neptasque huius usu doceant, pueros autem procul ab hac scientia tenentes – nuntiant acta Britannorum "The Guardian". 92 annorum huius linguae perita Yang Huangyi ante nonnullos annos mortua, lingua nushu litteraeque eius - quarum inter 1800 et 2500 adsint, syllabas omnes huius sermonis denotantes – a philologis putabantur omnino exstinctae. Origo linguae syllabariique incerta est. - ST.

"In da Bginnin God cre8d da heavens & da earth" quod legendum est ut: "In principio creavit Deus caelum et terram". - Ita incipit conversio Bibliorum Sacrorum in sermonem illorum, qui gestabilibus telephonis utuntur, a Societate Biblica Australiae (Bible Society in Australia) edita: XXXI milia et CLXXIII versiculi in nuntiorum brevium (SMS) linguam correptam immutati sunt, unde circiter XXX milia nuntii breves creati sunt. - HP.

Maximi momenti nationi Hispanorum est nunc finem ETA (exercitui clandestini Bascorum) exspectare, quae res diutissima molestissimaque verisimiliter erit – dixisse citatur actis hebdomadalibus Polonorum "Forum" moderator regiminis Hispaniae Iosephus Ludovicus Rodericus Zapatero. - ST.

27 nomina pro mystacibus habet lingua Albana hodierna eundemque numerum vocum pro superciliis – scribit in initio sui libri modo in lucem editi "The Meaning of Tingo" (Significatio verbi ‘tingo’) Adam Jacot de Boinod. Quo in libro varissimis ex linguis verba nominaque sunt collecta, quae nullo modo (aut saltem difficillime) Anglice reddere possis. Qua occassione lectores "Ephemeridis" admonemus Latinam classicam nullum nomen pro mystacibus habuisse, nam vox haec postea demum a Graeca importata est; tempore autem Romanorum in usu (si omnino!) locutio fuisse creditur ‘barba labri superioris’. - ST.

Odor decem substantiarum - id est seminum syzygii aromatici (condimenti magni in culina momenti), menthae olei, pellis animalium, fragorum, sambuci, mali pinei sive ananassae, fumi e foco, saponis, gasii terrestris et pomi citrei – si haec facile discernere scis, procul a te sit morbus Alzheimerianus. Ita saltem, experimentis multis peractis, credit doctor Mattheus H. Tabert Universitatis Studiorum Columbianae (Columbia University) urbis Novi Eboraci (New York). Nam nonnullis annis antequam prima damna memoriae afflictantur, sensus olfacti a hoc morbo peiorem reddere a scientiosis creditur. Taber eligit autem decem odores singulares, qui a hominibus sanis facile discernantur. - ST.

Allergiis variis laborantes curare suos dolores mox poterunt lumbricos generis nomine Linnaeo necator Americanus hauriendo! Qui vermes – ut putat David Pritchard Universitatis urbis Britannicae Nottingham – sine ullo laborantibus detrimento in visceribus eorum per decem etiam annos vivere possint, eodem tempore immunitatem corporis hominis pacifice quasi adgredientes eamque robustiorem reddentes. Cuius effectus et immunitas melior contra allergias sit. Pritchard et collegae eius ipsi se nonnullos necatores Americanos ante annum hausisse confitentur, nullisque plus allergiis laborare. - ST.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae