Annus
2 0 0 5

CONDOLEEZA RICE RERUM EXTERARUM PRAEPOSITA HOMINES IN CONSPECTU

CONDOLEEZA RICE RERUM EXTERARUM PRAEPOSITA

Potentissima omnium nostri temporis nationum, Civitates Foederatae Americae Septentrionalis (vulgo Usa, -ae), non solum intra suos fines, ut qualiscumque natio, sed etiam ubique terrarum quaestiones et disceptandas et expediendas habet; harum rerum Condoleeza Rice, a Praeside Georgio Bush (Latine Frutice) praeposita creata est, postquam a senatoribus interrogata fuit; ecce praecipua loca, ubi Condoleeza ingenio, animo prudentiaque uti debeat:

1.- Corea Septentrionalis, quam Kim Iongus praesidet, potentiam nuclearem habere cupit; Sinae vero et Corea Meridionalis sperant ab Usa atque has cupiditates detineri posse, atque Kim Iongo exitum dignum praebitum iri, ut ab isto incepto discedat.

2.- Iranii quoque potentiam nuclearem quaerunt; Europaei Iraniis auxilium oeconomicum offerunt, sub ea condicione, ne istum inceptum perficiant; at Usa cum Europaeis de hac re agere nequit neque auxilium oeconomicum praeberet.

3.- Iam non in Afganistania sed in Iraquia tromocrates parantur; putatur ad quadraginta milia ibi esse.

4.- Ut pax sit inter Israelianos et Palaestinienses non solum Usa, sed etiam Russia et Unio Europaea et Nationes Unitae operam dant; hi omnes propositum pacificum (‘chartam itinerariam’, quam nuncupant) servari postulant.

5.- Multi Africani sidam patiuntur; itaque velint ut Usa medicamenta non cara sed vilia praebeat, quod fieri posset dum medicamenta generica venum dentur, neque ea, quae signo registrato proteguntur; praeterea postulant ab aere alieno partim leventur.

6.- Europaei vero politicam oeconomicam Septentrioamericanam ita administrari velint, ut pretium dollarii non minuat, idcirco ne euronis pretium auctari faciat; Francogalli et Germani praesertim desiderant pecuniam ab Usa, in commercio internationali, expensam aequalem ac acceptam observari.

7.- Russi aegre ferunt Usam versari in Ucraina, quam proximam sibi putant.

8.- Sinenses causas duas in Usam habent: et quod Usa Formosae (Taiwano) faveat, et quod, interdictum, ex quo Europaei arma Sinensibus venun dare non possunt, Usa obstat quin abrogetur.

Quid plura?

Scripsit Paulus Kangiser.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae