Annus
2 0 0 5

De exercitibus Americanis in Columbia coercendis NUNTII HEBDOMADIS (08 - 14.05.2005):

DE FINE BELLI UNIVERSI SECUNDI CELEBRATO

Die IX mensis Maii Moscuae sollemniter celebratus est finis secundi belli universi: nam ante LX annos victa sunt regimina nazistarum et fascistarum, quae totam Europam ingentissima crudelitate ac violentia vastaverant.
Aderant quinquaginta rectores et praesides civitatum ex toto orbe provenientes: Japo Junichiro Koizumi, Francogallus Iacobus Chirac, Italus Silvius Berlusconi, Germanus Gerhardus Schröder, Russus Vladimirus Putin, USAe Georgius Bush, praefectus Ordinis Nationum Unitarum Kofi Annan et ceteri serta rubrorum florum monumento Militi Ignoto dicato imposuere, postquam agmina Russorum mirabili pompa sexagesimum diem anniversarium a victoria Sovietica celebraverant.
Orationem sollemnem habuit praeses Russiae Vladimirus Putin: omnes hoc a bello universo didicisse, si quis violentiae faverit aut indulserit caedes immanes necessario secuturas esse, nobis ergo, minas tromocratum conspicientibus, patrum memoriam observandam esse novumque mundi ordinem defendendum, quo securitas iustitia mutuum auxilium dominentur: nullum amplius bellum neu frigidum neu calidum eventurum esse.
Commemoravit praeses Russorum non solum milites civesque patriae suae, qui Germanis copiis fortiter restiterint, sed etiam homines ab omnibus sociis civitatibus contra Hitler missos, in primis ab USA, necnon rebelles antifascistas cunctarum Europae civitatum, Germanos etiam. "Nostrum est meminisse" inquit.
Praeses USAe Georgius Bush, qui longum iter per Europae terras ad finem belli celebrandum fecit, res publicas Balticas visens ante paucos dies laudaverat, quod e captivis rectorum communistarum sociae Europaeae Unionis et USAe paucis annis factae sint; post celebrationes Moscuae habitas, in capite Georgiae Tbilisi ingenti concursu populi benigne exceptus est. Pyrobolum tamen, quamvis diruptioni inidoneum, apud pulpitum unde orationem Bush eodem tempore habebat deiectum est. - HP.


DOMUS REGIA HISPANA PRINCIPESSAE LAETITIAE GRAVIDITATEM PUBLICE PATEFACIT

Die Dominico VIII ante Idus Maias Domus Regia Hispana a Laetitia Asturiae Principessa atque a coniuge Philippo Principe Asturiae primum filium (aut filiam, incertum valde) magno gaudio exspectari sollemniter evulgavit. Hic nuntius opportunissimus ad publicam opinionem advenit, nam non pauci Hispani nullo herede adhuc a Principibus concepto non mediocriter laborabant. Res enim non parvi fit, dummodo autumnes monarchiam permagna acceptatione apud Hispanos gaudere atque magnis officiis (quae omnes bene noscant) in recentibus Hispanicis temporibus functam esse.
Nunc nova gravisque quaestio adest, quoniam iam nuntiatur Chartam Magnam Hispanam emendandam, quae in iure successorio hactenus praeminentiam maris super feminam constituit, quam discriminationem ipsa Charta Magna in omnibus ceteris rebus plane vetat.
Principum autem gaudium heri in actis diurnis aperte constabat, nam insuper felicitate ob sui primi fili exspectationem, magnam laetitiam totius nationis se animadvertere ferebant. "Hic –Princeps Philippus inquiebat- nuntius facere non potest quin Hispanam monarchiam firmet ". Oportet autem meminisse verum et proximum Hispanae Coronae heredem Principem Philippum exstare. Legione, a. d. VII Idus Maias. A.L.


DE DIE MAXIME CRUENTA IRAQUIAE

Novi administratores Iraquiae patiuntur crudelissimam diem. Duo maleficia maxime saeva facta sunt in media urbe Tikrit, sedem exacti praesidentis Saddami Hussein, 180 km ad septentriones longe a Bagdad sitam, necnon apud Hawija, 75 km longius, quae urbes velut oculi rebellionis sunnitae sunt. 11mo. die mensis Maii, quum fluctus maleficiorum 70 circiter occidit et 120 vulneravit homines in Iraquia, pessimum quodque accidit in urbe Tikrit, 31 interfectis "displodente rheda" contra stationem, ubi magnus viatorum numerus conversabatur. Secundum custodias, plures quam laesi sunt. Quo factum est, ut confestim urbes ambae sint militibus saeptae; concubiae institutae. Interim in urbe Hawiya 30 occisi et 31 vulnerati fuerunt, inrumpente 'kamikaze' et iuxta tirones Exercitus displodente. Is enim materiam explosivam in zona occultam gestasse fertur. Item in urbe Bagdad 3 occisi et 25 vulnerati sunt displodente rheda et pyrobolo domestico. Alia rheda displosionem fecit prope stationem custodiarum… Aliis huiusmodi procellis per mensem Aprilem solutis, iam quadringenti circiter sunt occisi homines. Tot malorum auctor dicitur esse caput tam invisum quam "carum" -quippe quod aestimatur 25.000.000 thalerum Americanis- duobusque cohortibus ad hoc missis per totam provinciam (Al-Anbar) requiritur ad crucem: nempe imperator Al-Qaedae, Abou Moussab al-Zarqaoui, cuius manus kamikazium, sicut ventus igneus, ad inferenda populo maleficia insidiari post angiportus videatur. Interim, Americani alias res gerendas curare, seseque 100 circiter homines rebellionis, paucarum horarum spatio, prope ad fines Syriae per operationem nominatam "Mactatorem" mactasse gloriantur. cfp


DE DIURNARIO SCRIPTORE COLUMBIANO IN HISPANIA VERBERATO

Infamis est status praesens Columbianorum in Hispanias migrantium: quorum nonnulli adsunt "sine papyris", verentes ne cogantur repetere infectam caedibus patriam, et quidam vituperati, vexatique in via publica sunt, alii necati, alii necatores habentur: horum aliqui conscribuntur ab illis "Latinorum iuvenum manibus", latrocinio caede stupro imbutis catervis, quae apud Matritienses et Barcinonenses gliscere nunc primum nuntiantur; quo factum est, uti totum nomen "Latinum" Americanum videatur associatum sceleri dignumque odio fascistarum in alienos. Ceterum Victor Sanchez, Columbianus aliquis, cultus et suavis homo esse fertur. Iam sex abhinc annos (trigessimo aetatis suae anno) is, Aracatacae natus, minis paramilitarium exagitatus, fuga salutem petivit; deinde in caput Hispaniae migratus, dat operam hebdomadario libello cui nomen "Latino" est. Quum sit "valde idoneus scribendis chronicis", proximo veneris die, iussu ducis redactorum, ivit exploratum contestationem popularem sive "cacerolada" in regionem quae Villaverde vocatur. Ibi percepit animos incalere -quamvis contestatio studiosa pacis nominaretur-; et recte coniecit aliquid atrox posse evenire sibi, alieno genere cuidam, quum vidit quosdam iuvenes Hispanos (ex eis, qui a maioribus in advenas citantur) conclamantes sese non esse passuros gliscere tales manus inmigrantium, quales Hispanum civem nuper interfecissent. Vix autem audito clamore, notatisque titulis quos vicini gestabant, Victor ab armata infestis fustibus turba invasus coepit vapulare, neque desivit ante, quam quidam quasi de caelo lapsus auxilio vapulanti venit, -et intercedit, quum moneret pulsantibus nolint esse tam feros, ut eum occiderent. Hac "caelisti" vel potius humana voce invasoribus sedatis, Victor servatus in vitam et lucem est. Verum sicuti assolet coacta spectatorum turba circum victimam stabat. Tum accidit pessimum quodque: ut multitudo coeperit iacentem contumeliosis conficere verbis; neque desiverint ante, quam pervenerunt medici missi, ut eum ad valetudinarium deferrent. -Habendae sunt angelis gratiae, quod ea "contestatio pacifica" non degenerarit amplius a proposito. Mai, 11, 2005.- cfp


DE REBELLIONE UZBEKORUM

Magna clades in urbe Andijan, in regione Orientali Uzbekorum terrae, Veneris die facta est. Tumultus ortus est, postquam nonnulli pugnatores, XXIII extremistas islamicos e custodia educendi causa, duobus milibus captivorum libertatem vi reddiderunt, qui per totam urbem dispersi sunt. Tum rebellio etiam paupertate et laboris paucitate alitur: contra magnam turbam populi libertatem et iustitiam postulantis in urbis foro maximo congregatam milites a rectoribus missi armis diu percusserunt, centenos interficientes, quorum corpora passim per urbis vias et fora iacent: haud pauci iuvenes pueri mulieres ita vitam amiserunt. Testes confirmant homines domum post contionem redeuntes a militibus ictos esse.
Diurnarii rogati sunt, ne in urbe diutius manerent, nec ullus nuntius nisi a rectoribus Uzbekis diffunditur; etiam retia televisifica extranea obscurata sunt.
Etiam in vico Korasuv, qui ab Andijan L chiliometra distat, non longe a finibus Kirgisis, rebelles constat aedificia publica occupasse et milites adgressos esse.
Milia multa Uzbekorum iter facere coeperunt ad fines versus, ut in rem publicam Kirgisam confugiant, necdum militibus Kirgisis communicatum est, utrum transitus fugitivis liceat necne.
Urbs Andijan in longa et frequenti valle Ferghana iacet: iamdiu libertatem petiit a re publica Uzbekorum, cuius rectores ferrei de vallis incolis suspicantur.
Rebellionis culpam gregi islamico Hizb ut - Tahrir attribuit praeses Uzbekorum Islam Karimov, cui non defuit consensus praesidis Russorum Putin; contra sollicitudinem suam propter violata civium iura patefecerunt rectores Unionis Europaeae. - HP.


DE EXERCITIBUS AMERICANIS IN COLUMBIA COERCENDIS

Imperator ipse Bantz Craddock milites suos, quorum capti sunt duo proxima septimana quum 32.000 glandes bellicas vendere conarentur, recognoscit strictiore imperio esse coercendos. Nam Civitates Foederatae sunt praecipui socii rei publicae Columbianae cum rebellibus luctanti. Sed proximis mensibus plures milites Americani, ad Columbiam missi, fuerunt impliciti pessimis exemplis, nec defuit qui in habitu militari pharmaca mercari auderet, quem affirmante Craddock justitia militaris vestigabit punietque si nocens compertus erit. Hanc orationem habuit imperator inter fundandum ludum litterarum in antiqua rebellium sede, quae regio est altissima montium, frigida, nubila, et vocatur, sine dissimulatione, Sumapaz: ea solebant rebelles transire ab intuta urbe Bogota ad agrestis planities Orientales, ubi rem publicam de facto agere dicuntur, et: "Hoc ipso in aedificio" inquit imperator "quo pueri vivaces litteras discent, quondam horrendus rebellis tenebat obsides Bogotae captos: hodie pulsis rebellibus summa pax in Sumapaz imperat, quae res est indicium valentis inter nostras nationes amicitiae. Neque enim haec tantum, quae in caelo volare videtis, helicoptera Black Hawk, neque hi milites classici, honestissumi, fortissumi, qui arma bellica terra marique ferunt, concordiae nostrae documenta sunt: senatus populusque Americanus hunc ludum litterarum effecit, hanc exegit sapientiae aulam, cuius praetium ad 50.000 thalerum ascendisse fertur. Dicet aliquis: 'at proximis annis 3.000 milliones in violentiam fudistis'. Verum est: dum res publica egeat auxilio, ut pergat debellare sinistrum pharmacorum mercatum, accipiet a nobis amicis omne subsidium et omnes assesores militares ad vincendum". Tanto armorum subsidio, puto, Columbianis cum Columbianis semper pugnandum erit. Praesertim quum omnes manus rebellium videntur armari eisdem armis, quae officialiter fabricantur, occulte vero distribuuntur. 11 Maii, 2005.- cfp



Iam quadraginta per centum cicium Bataviensium contra constitutionem novam Unionis Europaeae se suffragia dare declarunt, una ergo centessima plus quam hi qui constitutionem probant – scribunt acta diurna Amstelodamiensia “De Volkskrant” BREVES:

De superstitione apud anglos. - Tertia pars Anglorum dicunt se superstitiosos esse, si credere possumus studio pro mensa argentaria Lloyds acto. 1984 homines rogati sunt de variis rebus, et haec discimus :
- 26 centesimae partes hominum nimis superstitiosi sunt ut domum sub numero 13 emant
- 50 centesimae nolunt domum emere quae ad necropolim quamdam stet
- 47 centesimae nolunt domum cum phantasmatibus emere
- 39 centesimae nolunt domum emere ubi mortuus sit quidam
- 35 centesimae domum ubi olim fuerit incendium
- 29 centesimae censent domum a sacerdote benedictam felicitatem adferre
- 16 centesimae censent malas vires daemonesve expelli posse adjuratione per Deum
Hoc non dicit quot homines cum monstro lacus Ness cohabitare velle. DB.

Formosa insula illa sive Taiwan, pontes ad Sinas ducentes struere debet – scribunt acta "The Times", de primo a sexaginta annis conventu praesidentis Sinarum cum moderatoribus partium adversarum Taiwanensium nuper habito narrantes. Ambobus moderatoribus – Lien Chan et James Sung – iter Sinense totius diei faciendum erat, nam lex non sinit Formosanis aeronavi recte in Sinas volare. Nihilominus iam milion civium Taiwanensium creduntur in terra Serum habitare. - ST.

Statio televisifica Canal Plus maxime ab hominibus variis vapulat ob programma satiricum suum in quo papam novum Benedictum XVI nomine Adolphi II appellavit, neurospastumque euis monstrans quod catholicis benedixit "in nomine Patris et Filii et Tertii Imperii". Satira ad pueritiam Benedicti XVI referrenda erat, cum papa hodiernus, sicut omnes tunc pueri Germani, in societate Hitlerjugend stipendium merere coactus est. - ST.

Iam quadraginta per centum civium Bataviensium contra constitutionem novam Unionis Europaeae se suffragia dare declarant, una ergo centessima plus quam hi qui constitutionem probant – scribunt acta diurna Amstelodamensia "De Volkskrant". Non multo aliter opiniones ad constitutionem novam Europaeorum spectantes se habent in Francogallia, ubi variis in indagationibus eadem pars civium contra et pro constitutione se stare dicunt. Suffragia Batavorum de hac re Kalendis Iuniis sunt ferrenda, Francogallorum autem 29 die Maii. - ST.

Hac septimana ineunte recolebatur Moscuae, idque pompa maxima, sexagesimum anniversarium victoriae de Germanis bello mundiali secundo reportatae. - Inter hospites magnae auctoritatis sollemniis interfuit George Bush, praesidens Civitatum Americae Unitarum, qui paulo ante quam in Russiam venit, a praesidente Vladimiro Putin poposcerat, ut Iosephum Stalin condemnaret eum nationalistam fuisse agnosceret. Quod tamen a praesidente Russiae strenue reiectum est, qui solum concessit Stalin forsitan fuisse tyrannum. Praeterea vero negavit iustum esse democratiam Americanam exportari eamque aliis imponi nationibus, quae plerumque eam minime vellent. Unicuique civitati integrum esse, ait, de suo regimine libere disponere, etiam de indole et limitibus democratiae, si hoc adoptavissent moderamen rei publicae. - Fr. BH. OFM.

Parlamentum Georgiae vult visas transituales militibus Russis hac in terra manentibus post diem Solis proximum non plus dari aut prorogari. - Iam diu enim regimen Georgiae poscit castra in oppidis Akchalkalaki et Batumi, in quibus plus quam tria milia Russorum manent, a Kremlino destruere suosque domum revocari. Adhuc tamen sine ullo effectu petitio manet. Administer rerum externarum Russiae Sergei Lavrov monet suos non "cum manibus demissis stare" cum militibus Russis in Georgia periculum quoddam immineat. - ST.

Quis erit USAe legatus apud Ordinem Nationum Unitarum (ONU)? - Difficile erit praesidi USAe Georgio Bush Iohannem Bolton legatum apud Ordinem Nationum Unitarum nominare. Nam Bolton arrogantiae et inscitiae non modo a Democratis senatoribus, sed etiam a nonnullis Republicanis accusatur; praeterea parvi reputatur habere institutum, quo Bush eum procuratorem patriae suae mittere in animo habet. - HP.

Papa defunctus ecclesiae catholicae Iohannes Paulus II verisimiliter mox beatificabitur, nam successor eius Benedictus XVI iussit beatificationem statim incohandam esse – aliter tempus quinquanni a morte pontificis exspectandum sit, antequam de sanctitate eius disputandum liceat. Orationem suam de hac re Benedictus XVI in basiclica sancti Iohannis montis Laterani lingua Latina pronuntiavit. - ST.

Ultimus dies Veneris non facilis viatoribus Italianis, nec alienigenis tunc per Italiam iter agentibus, erat ob operistitionem opificum ferriviarum necnon aeronavium. 211 volatus hoc die revocati sunt a societate aeriviaria Italiana Alitalia, quae societas ultimis in annis maximis difficultationibus pecuniariis premitur. - ST.

Compensationem a Russis parlamentum Latviae (seu Livoniae) petit pro occupatione terrae ab Unione Sovietica in annis 1940-89 perfacta. Moderatores tamen Moscovienses iam ante nonnullos dies dixerunt se minime putare tres terras balticas – Lithuaniam scilicet, Latviam et Estoniam a suis umquam occupatas fuisse, nam introitus exercitus Sovietici in has terras anno 1940 pacifice esset peractus. Quo dicto Putin collaboratoresque eius se monstrant non paratos esse ad pactum iste Ribbentrop-Molotov anni 1939 habitum damnandum. - ST.

Iam plus quam septuaginta oppida Bohemiensia electrificinis utuntur in quibus loco carbonis aut petrolei frumentum combuitur. - De alto frumento agitur, quod venum iam ire non debeat – est enim Bohemis "calamitas" nimis frumenti crescendi. - ST.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae