Annus
2 0 0 5

DE DIE, QUI MEMORATU FORSITAN SIT DIGNUS

CULTUS


DE DIE, QUI MEMORATU FORSITAN SIT DIGNUS.
Scripsit Victorius Ciarrocchi.

In honorum cursu, quibus Napoleo Bonaparte cumulatus est, dies quidam fuerunt memorabiliores. His de ducis illius diebus non solum rerum gestarum scriptores multa narrarunt, verum etiam alii viri, qui in eventibus pingendi arte repraesentandis aliquid reliquerunt, quod posteri etiamnunc admirantur. Fuit horum pictorum Iacobus Aloisius David qui, ut memoriae proderetur quomodo Napoleo die 2do mensis Dec. a. 1804 in ecclesia Parisiensi 'Dominae Nostrae' dicata se ipsum 'Francogallorum Imperatorem' renuntiaverit, magnam ac pernotam de hoc eventu tabulam pinxit. His de sollemnibus caerimoniis, quas inter imperatoris titulum Napoleo _ consentientibus videlicet omnibus fere Francogallorum primoribus viris _ sibimet adtribuerat, mirati sunt complures cives non modo Francogalli, verum etiam ac non sine aliquo metu reges et plerique aliarum Europae Civitatum principes et administratores, quos non fugerunt et Napoleonis ambitio et nova pericula quibus ansam ille daturus erat hac ipsa de causa, quod ex eo die ampliorem erat adepturus potentiam. Qui enim suis ipsius manibus in capite diadema aureum posuit atque adstantibus plaudentibus omnes leges, quae post ultimum saeculi XVIII decennium turbidissimum latae erant, se observaturum pollicitus est. Etiam Pius VII, S.R.E. pontifex, qui propter innumeras iacturas a rerum Francogallicarum eversoribus contra ecclesiam Catholicam illatas minime id temporis 'summus' videbatur esse, ut graviora mala fidelium gregi impendentia vitarentur auctoritate sua Napoleonem salutavit verbis hisce: "Vivat Imperator in aeternum!". Tabula, quam David pinxit, ab imaginibus quae hac nostra aetate lucis ope imprimi solent parum differre videtur, quia pictor ille tam bene uniuscuiusque hominis effigiem et vestem fulgidam laboratamque repraesentavit, ut etiamnunc de complurium spectatorum nominibus (qui 191 picti computantur) certiores fieri possimus. Quosdam autem homines falso caeremoniae illi adfuisse effinxit pictor, eo forsan consilio ductus, ut etiam qui Napoleonis regimini adversati essent, veluti praesentes aspicerentur. Neque enim Austrorum legatus adfuit, neque Turcorum, neque Laetitia ipsa, Napoleonis mater, quae, cum iam celebratas filium inter et Ioseph(ul)am de Beauharnais nuptias non probavisset, Romae manere praetulit. At David, qui artem 'temporibus serviendi' haud minus callide forsan didicerat quam pingendi, verisimiliter novo imperatori gratus esse voluit atque illam in tabulam conficiendam non sine ingenio tres per annos incubuit. Sunt qui dicant artificem huius tabulae, quae circiter decem metra est longa, sex alta, mensuras alterius magnae imaginis a Paulo Caliàri (1528-1588) seu 'Veronese' pictae et nuptias, quae in oppido Cana factae sunt, commemorantis, superare voluisse; spe tamen David est deceptus, quod tabula, quam 'Veronese' pinxit, circiter viginti centimetra altior est et quadraginta latior. Hisce nullius momenti numeris amotis, ad Napoleonem iterum breviterque redeundum est, qui ex illo die imperium quoque militare suum magnopere auxit atque ad arma Francogallos ciere non desiit, fortasse quod iustam rectamque putabat Ciceronis sententiam hanc: "Suscipienda quidem bella sunt ob eam causam, ut sine iniuria in pace vivatur" ('De Officiis', I, 11, 35), sed etiam quia viro illi forsan erat quaedam 'dominandi libido sive cupiditas' insatiata, ut non pauci viri docti adseverant. Quare fieri potest ut saltem Itali memoriam carminis ab Alexandro Manzoni (1785-1873) compositi "De die quinto Mai.(scil. 1821)" et "Epicedion in Napoleonem Imperatorem" Latine inscripti ac praecipue verba Manzoniana revocent haec: "Fu vera gloria? Ai posteri/ l'ardua sentenza", quae a Michaele Antonio Caro (1843-1909), insigni poeta et scriptore Columbiano, reddita sunt ita: "Tantane, adepta sibi, dicenda est gloria vere?/ Ardua venturis res dirimenda cadet", ut legitur in carmine, cuius titulus est supra memoratus quodque die 5to m. Mai. 2001 in ep. "Fuit" nobis miserat sodalis Iosephus M. Salmanticensis et Humbertus Neapolitanus peropportune "Latinitatis Recentioris Exemplis" inseruit.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae