Annus
2 0 0 5

51 NUNTII HEBDOMADIS (30.10 - 05.11.2005):

DE TUMULTIBUS IN AETHIOPIA

Mense Octobri declinante graves tumultus in capite Aethiopiae Addis Abeba ceterisque civitatis provinciis coeperunt, vi a custodibus publicis et exercitus copiis vix repressis. Mense Iunio proximo enim habita sunt comitia, quae Meles Zenawi summam potestatem tribuerunt: quem nonnulli observatores Unionis Europaeae de ambitu accusabant, quam ob rem praesidis adversarii vias Addis Abeba invaserunt et sex et triginta homines vitam amiserunt.
Rebellio pridie Kalendas Novembres renovata est: prope forum mercatus Addis Abeba viae supellectili et lapidibus impeditae sunt, indicibus sonoris vehiculorum continuo sonantibus, dum Muslimi epulas comparatum exeunt, ut finem mensis sibi sacrum Ramadan celebrent. Milites iter ad forum interdixerunt et armis rebelles et ceteros ibi forte praesentes immoderate percusserunt: alii occisi sunt, vulneribus in pectore accepto, alii in terram ceciderunt et virgis icti sunt. Haec rettulerunt saucii in nosocomio urbis, quamvis diurnarii impediti sint, quominus victimas ibi iacentes interrogarent. Quadraginta rebelles occisos esse narraverunt medici, qui nomen suum patefacere salutis causa noluerunt.
Veneris die rebellio in Bahar Dar, quae capite excepto urbs maxima est Aethiopiae, periegetis notissima, displosa est: vix magna autoraeda, qua viginti periegetae Europaei plerumque Hispani vehebantur, lagoenis petroleo plenis incensa est, nisi milites caedem armis evitassent. Etiam in minoribus oppidis tumultus evenisse nuntiantur.Tria milia Aethiopum in vincula coniecta esse existimantur. - HERIMANNUS NOVOCOMENSIS


QUAM FACILE MENDACES NUNTII CREENTUR

Kalendis Novembribus nuntius horrificus diffusus est, adulescentem decem vel tredecim annos natum se sua sponte in urbe Iraquica Kirkuk interfecisse, raedas militum versus accurrentem, ducem atque aurigam pyrobolo dirupto vulnerantem: primum de puero homicida sui interfectorem in Iraquia diurnarii communicaverunt. Quod dux ipse militum rettulerat, qui sese adulescentem accurrentem vidisse confirmaverat.
Brevi spatio temporis intermisso, ad meridiem eiusdem diei, legatus quidam ex ducibus supremis custodum publicorum aut exercitus negavit puerum caedem temptavisse: nam adultus tromocrates, diruptione laniatus, reus sceleris fuerat.
Nihilo minus fama de puero tromacrata iam diffusa erat: totum per diem horrificus nuntius ab Italicis televisificis retibus repetitus est, itemque pleraqua acta diurna postridie edita amplis titulis mendacium propalabant docteque disserebant novum finem horroris superatum esse nulloque modo innocentiam adulescentum ab Islamica barbarie servari.
Interea, excepta Italia, de puero homicida nemo loquebatur, postquam nuntius prior denegatus est. Quod nos omnes meditari cogit, consuetudinem caedium immanium iam vitam cotidianam sine ullo tremitu percurrere: miram novitatem tantum animos brevi tempore excitare. Nos ergo bellum Iraquicum minus humanos effecit! - HERIMANNUS NOVOCOMENSIS


ET PUELLA FUIT!

Civitas Hispania permagna laetitia gaudet: Princeps enim femina Laetitia, cuius graviditas in hac ephemeride iam nuntiata erat (vid. fasciculum XLVII) mater iam est et suo marito Principi Philippo necnon omnibus Hispanis civibus, scilicet eis praesertim qui in Hispania monarchiae favent (qui adhuc plurimi exstant), pulcherrimam natam puellam (exsecto ventre editam) nuperrime tradidit, cui nomen electum Eleonora datumst.
Numquam autem parentes et avi ullumque membrum Hispanae Regalis Familiae actis diurnis aut societatibus televisificis vel radiophonicis neque Reti operantibus revelare voluerunt utrum infans adveniens mas an femina esset, sua ipsa inscitia moti (sicut ipsi dicebant) aut quoddam praematurum rei publicae incommodum provocare nolentes, sicut quidam suspiciosi dicere non desinebant.
Haec enim puellula in ordine successorio prima apparet post ipsius patrem, Principem Philippum, Iohannis Caroli Primi regis filium. Adventus autem novae atque delicatae creaturae facere non potest quin Hispanam Chartam Magnam modificare cogat, nam hodierno rerum statu, Hispania necnon Herculis Monaeci Portu et Britannia solis nationibus in Europa tota praelationem masculinam throno sustinentibus, non parvum incommodum fiet si quis filius a Principibus Hispanis genitus erit. Non autem desunt qui putent tarditatem adhuc adhibitam ad Supremam Legem reformandam in hoc positam esse, quod pauci credebant (incertum qua de causa) novam infantem puellam fore. Sed res ipsa loquitur: Eleonora scilicet femina est!. Ansgarius Legionensis


HISPANUS SENATUS ROGATIONEM DE CATALAUNIENSI CONSTITUTIONE IUBET

Inopinata res non fuit. Etsi enim non pauci homines socialistarum partium (quarum partium duces maxime incepto favebant) superioribus diebus in malam partem de rogatione locuti erant, tandem postridie Kalendas Novembres Hispanus Senatus, per diuturnissimam sessionem conventus, deliberationem Catalauniensis Constitutionis admittendam (sicut Partes Catalaunienses petebant) adprobavit, omnibus legatis "uti rogas" sententiam dantibus, solis Partibus Popularibus "antiquo" dicentibus, scilicet: CXCVII suffragia faventia VR, CXLVI faventia A.
Omnes autem politici homines necnon Hispani cives assentiuntur (hoc saltem omnes consentiunt) non enim pauca parvaque hac et subsequentibus deliberationibus civitatem Hispaniam ludere. Historia enim, quam Cicero magistram vitae ducebat, et iudex aequabilis lentusque semper habitus est, paulatim loquetur... Ansgarius Legionensis


AB ASTYNOMIS QUAERITARI CAPTIVOS FUGITIVOS

E custodiâ Civitatum Unitarum aufûgit quidam vir capitis damnatus – vestimentis actoris publici indutis. Technâ autem haud minus versutê excogitatâ alter captivus aufûgit e custodiâ Scoticâ: qui iuvenis 17 annos natus simulavit se esse fratrem suum geminum.
Londinio/Houstonio ex urbibus – Fratres gemini 17 annos nati ex uno eodemque ovulo exorti inclusi erant custodiâ iuvenum, quae sita est Polmontiâ in urbe Scoticâ. At cum Garius (Gary) propter vim allatam damnatus esset custodiae quattuor et dimidii annorum, Iohannes (John) frater eius geminus propter delictum commeatûs vialis poenam 60 dierum tantum luit.
Iohannes O'Donnell per 60 dies in custodiâ cum detentus esset dimittendus, nomine eius evocato ad custodes prodiit Garius eius frater geminus. Custodes autem eum non ita accuratê aspectantes in libertatem dimiserunt. Cum emanasset geminos unum cum alio esse confusos, etiam verus Iohannes erat dimittendus. Nunc astynomi quaeritant captivum fugitivum.
Etiam in Texanâ Civitate Americae foederali factum est, ut aufugeret captivus. Qui vir 35 annos natus nomine Charles Victor Thompson a diurnariis ipsius „Houston Chronicle" refertur vestimenta civilia sibi comparasse et falso syngrapho usus simulasse se esse cooperatorem actoris publici. Eundem tam habiliter se gessisse, ut heri a custode ductus esset e custodiâ. Thompson nondum est captus. Septimanâ proximâ praeteritâ iudices affirmaverunt sententiam, qua ille capitis damnatus erat, quod amicam olim suam eiusque amicum novum interfecisset. - LEO LATINUS.


HISTRIONEM PRAEBERE SPERMA SUUM VENDENDUM

Angelopoli ex urbe - Vincentius Gallo, histrio 43 annos natus, sperma suum praebet vendendum pretio unius milionis dolariorum (i.e. circiter 850 000 euronum). Ministratio interretialis, cui nomen est "E!Online", rettulit hôc pretio inclusos esse sumptûs unicae fecundationis in vitro factae. In paginâ interretiali, c.t."vgmerchandise.com", ubi Gallo offert etiam vestimenta et memorabilia cinematographica, sperma Gallonis indicatur in rubricâ, quae appellatur „Mixta".
Porro lectores emaces ibidem accipiunt Gallonem bene valere, a drogis vacare, gaudere capillorum plenitudine. Idem histrio affirmat sperma totum esse sui proprium. Insuper Gallo dixit se, si quidem accepisset quingenta milia dolariorum superaddita, emptricem fecundaturum esse viâ naturali.
Gallo nuper iam hominum oculos ad se convertit in Canoensibus sollemnibus cinematographicis a.2003 factis cinemate suo, c.t. "The Brown Bunny". Idem enim cinema, in cuius scaenis ab ipso Gallone dissignatis cum cetera tum praecipuê monstrata est venus ore celebrata, a critico quodam Americano dictum est pessimum cinema omnium umquam in sollemnitate Canoensi monstratorum.
Gallo munere histrionis functus iam est sub dissignatoribus experimenta amantibus, quales sunt Abel Ferrara ("Sepultio", a.1996) et Bille August ("Domus phantasmatica", a.1993) et Mika Kaurismäki ("Angelopolis sine tabulâ geographicâ", a.1998) et Emir Kusturica ("Somium Arizonianum", 1993). - LEO LATINUS.


CHRISTO NUDO LICET GERERE CONDOMIUM

Catholici Francogalli sunt indignatissimi: Quidam gryllographus actorum diurnorum sinistro-liberalium, c.t. "Libération", mense Aprili delineaverat Iesum nudum condomium gerentem. At accusatio propter hunc gryllum facta nunc ab iudicibus Parisiensibus est reiecta.
Parisiis ex urbe
– Accusatio a catholicis conservativis facta haud bene successit. Qui christifideles dixerant sese Christi nudi praeservativum gerentis imagine laedi religionemque suam colentes lacerari. At iudices Parisienses hodie declaraverunt gryllo in actis diurnis "Libération" publicato legem nequaquam esse violatas.
Mense Aprili diurnarii eorundem actorum diurnorum tractaverant opinionem, qua ecclesia catholica reprobat, quod condomia adhibentur ad disimmunitidem cohibendam. In lineamento a gryllographo confecto Iesus nudus condomium gerens circumdatus est a cardinalibus nigritanis. Cardinalis autem cutis albae ad collegas consternatos versus: „Ille" inquit „ipse certe usus esset condomio".
Deinde "Generalis unio phyletismo (Fr. racisme) impugnando et respectui identitatis Francogallicae et Christianae fovendo" dixerat se istac imagine esse consternatam diurnariosque Parisiis in ius vocaverat. Bernardus Anthony argumentatus erat istôc gryllo laesos esse omnes Christianos. Idem autem Bernardus est praeses huius unionis fundamentalisticae membrumque extremae factionis dextrae, cui nomen est „Front National".
At iudices hodie accusationem reiecerunt, licet appellaverint genus huius grylli delineandi „crassum". Iidem sententiam suam eo explicaverunt, quod gryllographus "pontificatu Papae Benedicti XVI. incohato verba eiusdem praecessoris cuiusdamque partis clericorum" vituperavisset. Eundem gryllographum nequaquam voluisse generaliter laedere animos Christianorum, praesertim cum etiam nonnulla membra ipsius ecclesiae catholicae condomiorum interdictionem vehementer reprobarent. - LEO LATINUS.



VOCABULARIUM MERETRICIBUS APTATUM BREVES - sive Crater Nugarum huius hebdomadis:

TINCTURA DOLARIORUM MUTANDA

Dolaria Americanorum chartacea, quae semper in memoria gentium viridis coloris erant, a proximo anno chroma mutare incipient - nuntiant acta "International Herald Tribune", revelationem a diurnariis "Toronto Star" divulgatam citantes. Secundum Canadienses, quibus contigerit nuntium obtinere a quodam "credibili, quamvis anonymo fonte", primis mensibus 2006 incipient Americani monetis suis chartaceis 10 dolariorum praeter viridem flavam quoque, aranceam necnon rubram tincturam admiscere. Anno 2007 mutatae erunt (quo colore tamen adhuc ignoscitur) chartae 100 dolariorum, deinde relictae. De mutatione habenda iam mense Septembri exeunte nuntiavit thesaurus publicus USA, nihil tamen de futuris coloribus exactius docens. Mutationes necessariae sint ob magis magisque eductas technologias nummos adulterandi; certe multo facilius est falsariis chartas unius quam variorum colorium adulterare. Aliae civitates iam longe abhinc multis chromatibus utuntur in chartas nummarias suas tingendas, Americani tamen quasi 'punctum honoris' sibi id viderunt, ut nummus eorum immutatus maneret. At ultimis in annis animae temporis primum concesserunt, minimas umbraculas caerulei 20 dolariis necnon rubri 50 dolariorum chartae addendas decernentes. NM

VOCABULARIUM MERETRICIBUS APTATUM

Vocabularium Bohemico-Theodiscum ad usum meretricium aptatum in lucem edere et inter meretriculas viarias distribuere vult sodalitas Austriaca caritativa Social Impact. Plerique enim 'amatores' meretricium in viis Bohemiae merdionalis occidentalisve prostantium Germanophoni gubernatores autoraedarum longarum sint, puellae tamen saepe nihil sermonis eorum sciant (in nonnullis regionibus meridionalibus Bohemiae 95% quidem clientium puellarum Austriaci sint - ita "Oberoesterreichische Nachrichten"). Continebit vocabularium verba et locutiones simplicissimas, quas scire necesse est, ut tu clientem atque ille te bene intellegat, sicut exempli actorum diurnorum Bohemorum "Lidove Noviny" gratia: "hoc numquam facio", "cum condomio tantum!" et alia talia. Secundum haec acta meretrices autoraediarios in via expectantes plerumque Bohemae sunt, cum omnes fere peregrinae (ex Ucraina, Russia et Moldova maxima ex parte venientes) in lupanaribus salaria mereant. Pretium fututionis puellae viariae in Bohemia meridionali circa triginti eurones constat. NM

FINNI BIBULI MAXIMI

Quater plus quam ante quadraginta annos alcoholis bibunt Finni, maximi potatores Europae - nuntiant acta diurna Polona "Gazeta Wyborcza" numeris statisticis Finnorum nitentia. Ita anno praeterito medius Finnus epotuerit 10.3 litras alcoholis puri (dum Polonus 9.5 litras tantum), quae quantitas se aequat uni lagoenae aquae vitae seu duabus vini seu duodecim cerevisiae per caput per septimanam. Alcohol nimis potus prima est causa mortium virorum Finnorum inter 15 et 64 annos natorum. At culpanda huius rei Unio Europaea sit, a qua suppressa Finnia coacta est accisam (vectigal fabricatoribus temeti indutum) ultimis annis valde deminuere necnon plus alcoholis a civibus sine tellonio in terram invehi sinere (nunc 110 litras cerevisiae, 90 vini, 10 aquae vitae per personam); in vicina autem Estonia - quae civitas est Unionis Europaeae maxime vectigalibus odiosa - alcoholia dimidio quam in Finnia pretio traduntur. Iam adsunt in hac priore re publica Sovietica officia peregrinatoria, quae praebent Finnis finem septimanae in locis amoenis Estoniae peragere, alternatim temetum bibentes deinde in sudatorio crapulam expellentes. Hi epibates alcoholici certe et sarcinas vilissimi pretii lagoenarum plenas domum adportabunt. NM

SI VICTOR VICTOREM EVADET...

Vaccam lactariam obtinebit quisque agricola insulae Taprobane (Ceilanum, Sri Lanka), si e comitiis praesidentialibus in hac terra die 17 Novembris habendis Victor Hettigoda victorem discesserit - ita saltem ipse candidatus civibus pollicitus est. Vaccae sint optimi generis, ex civitate Indica Kerala importandae, quae dent cottidie 10-16 litras lactis. Etiam urbicolae, si tantum curare de vaccis sciant locumque iis ad vivendum praebere possint, hoc dono praesidentili sint digni. Hettigoda, mercator praedives, possessor est societatis Siddalepa Group of Companies, quae medicamina fabricat. Indagationes opinionum monstrat tamen victorem futurum non eum, sed utrum duorum aemulatorum Hettigodae maximi momenti: ministrum primarium Mahinda Rajapakse aut antecessorem huius in munere, Ranil Wickremesinghe. Omnis spes Hettigodae in vaccis nunc ponitur... NM

Pulvinaria cantatia mox obtinebunt milites Danni stipendia in Kosovia et Iraquia merentes. Tranquilli modus musici emissi ex megaphonio parvulo pulvinari instructo, quod plicis mp3 utitur, murmuratione venti cantatuque avium stipati, animis militum relaxandis profuturos esse sperantur a ducibus agminum, in quibus nepotes militant ferocum Normanorum.

Materia maxima cum hominibus nota celeritate per aethera errans (1100 chiliometra per secundam) conspecta est ab astronomis Americanis. Stella superdensa neutronica B1508+55, quae nunc transgressura est limitem inter constellationes Bubulci et Draconis, nata est ante 2,5 miliones annos in constellatione Cygni. Incertum manet, quomodo talem velocitatem evolvere potuit - currit autem tam celeriter, ut galaxiam nostram relictura et in "vacuo cosmico" evanescenda a sui repertoribus putetur.

Subridere non plus licebit Britannis in photographemmatibus, quibus litterae eorum novae transituales sunt instruendae - abhinc severi tantum Albionis cives in documentis viatoriis monstrabuntur. Causa sunt instrumenta scandendi, quae tutelam peregrinatorum curant in aeriportibus, portis limitaneis etc. Machinae haec enim solum "faciem commotione animi neutralem" recognoscere sciant. Acta "The Guardian" admonent Americanis iam ab praeterito anno in documentis ridere non licere.

Bascaudaria Brasiliensis Silvia Christina Rocha per septem menses certaminibus et domestics et internationalibus particeps erat nesciens se gravidam esse. Tribus diebus ante praematurum partum, post certamen ligae bascaudariae, 23 annorum Rocha subito se male sentire coeperat et quodam morbo se laborare credens ad medicum venit. Nunc puer et mater bene se habere nuntiantur, etiam amicus Silviae, quamquam minime se patrem tam cito fore exspectaret, felicem se esse fateatur.

Praesidentes Venetiolae et USA, id est Hugonem Chavez et Georgium W. Bush, ita collocare, ne iuxta sese nec prope quidem ad se sederent, maximi momenti erat moderatoribus coetus ducum 34 terrarum ambarum Americarum, modo in urbe Argentina Mar del Plata habiti. Constat enim Chavez osorem esse Bush rabidissimum. Ob hanc causam linguam ordinis terrarum, quo sellae ad mensam singulis moderatoribus sortiantur, ex Anglica (in qua United States a Venezuela sola Uruguay dividit) in Hispanicam (ubi multae adsunt inter Estados Unidos et Venezuela) hospites mutaverunt.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae