Annus
2 0 0 5

DE SAEVISSIMA CAEDE SREBRENICAE COMMEMORATA NUNTII HEBDOMADIS (10 - 16.07.2005):

DE SAEVISSIMA CAEDE SREBRENICAE COMMEMORATA

Die XI mensis Iulii in vico Bosniae Erzegovinae Srebrenica milia convenerunt ut commemorarent trucidationem octo milium Muslimorum, quae ante decem annos bello civili furente a Serbiis militiis perpetrata est. Adfuerunt praeses vicarius Unionis Europaeae Jacobus Straw et internuntius Ricardus Holbrooke, qui pactionibus in Dayton anno MCMXCV peractis summa cum diligentia favit; adfuit etiam praeses Serviae Boris Tadic, qui primus moderatorum Serbiorum victimas coluit, confirmans se concivium suorum animum erga facinora in Muslimos admissa ita ostendere velle.
Tribunal poenale mundanum statuit stragem in Srebrenica facta "genocidium", id est populi occisionem, appellandam esse: in zona securitate maxima praedita urbem Bosnam Serviae proximam a Serbiis copiis expugnatam esse, quamquam CDL milites Batavi, vexilla Ordinis Nationum Unitatum (ONU) gerentes, Muslimos tuendi causa adessent.
Octo milia virorum et puerorum trucidati sunt, mulieribus, senibus et parvulis temperatum est: corpora interfectorum in latis communibus foveis sepulta sunt.
"Vehementissime doleo - ait praseses vicarius Unionis Euroapeae - quia tantum scelus sub oculis nostris evenit nec evitari potuit: totus mundus propter hoc erubescit. Item flagitiose adhuc effugerunt facinorum rei Karadzic et Mladic."
In urbibus et vicis Serviae aliter sentiunt plerique cives: nam "suos" tantum concives, qui in bello civili post Iugoslaviae dissolutionem ceciderunt, celebrare constituerunt. - HP.


DE INVESTIGATIONIBUS IN BRITANNIA PERACTIS

Investigatores Britannici, paucis diebus peractis post caedes immanes Londinii a saevis terroristis perpetratis, aiunt se nomina interfectorum iam invenisse: nam plurimis testibus accurate interrogatis, innumerabilibus pelliculis filmicis et photographematis in tota urbe per nova instrumenta technologica usquequaque diffusa confectis indagatis, corporibus occisorum et locis diruptionum denique diligentissime inspectis, indagatores collegerunt quattuor voluntarios sui interemptores reos caedium fuisse: quorum imagines pellicula impressae sunt, dum Nonis Iuliis multo mane inter se colloquuntur in statione traminis subterranei, quae "Compitum Regis" (King’s Cross) appellatur, gravibus sarcinis onerati, deinde suo quisque scelesto postremo itineri se committit: nemo eorum fuit XXX annos natus aut plus. Qui omnes cives Britannici fuere: tres ex Pakistanorum familia in frequenti urbe Lede (Leeds), in provincia Eboraci (Yorkshire), vitam egerant, quartus autem – de quo adhuc exploratum investigatoribus non est - in insula Jamaica ortus provinciam Buckingamshire habitaverat.
Fautor quidam gregis terroristici Al-Qaeda in Regnum Coniunctum mense Iunio navigasse et paulo ante diruptionem pyrobolorum effugisse creditur.
In vincula coniecti sunt duo viri, qui caedibus perpetrandis operam dedisse habentur: alter Aegyptius chemiae discipulus, nomine Magdi El-Nashal, Memphide, capite Aegypti, captus est, alter, cuius nomen adhuc celatur, Lede deprehensus est atque Londinii interrogatur. Moderator Aegyptius tamen rebus domesticis addictus postridie Idus Iuliis negavit civem Aegyptium terroristis umquam familiariter usum esse.
Interea duces communitatis Islamicae, quae Britanniam incolit, sollemniter professi sunt nullam causam confingi posse, ut innocentium vita auferri liceat: Coranum confirmare, si quis unum insontem interfecerit, eum quasi omnes homines interfecisse, si quis autem unius vitam servaverit, quasi omnes homines salvos fecisse; nullo pacto homicidas ut martyres respici posse; Muslimi esse operam dare, ut homicidae in iudicium vocentur: quod a Muslimorum Britannicorum principibus rectores et investigatores flagitaverunt. - HP.


DE MORBIS NOSOCOMIALIBUS

Quod multi aegroti fiunt etiam aegrotiores vel etiam moriuntur propter microorganismos apud valetudinarios iam dudum late scitur sed magnitudo problematis non curate investigata erat usque ad diem praesentem. Nunc autem civitas Pennsylvania facta est prima omnium qui conferat data ad rem scientifice indagandam. Relatus nuper divulgatus per manum investigatorum demonstrat ut in ea civitate duodecim millia hominum inficiantur annuatim in nosocomiis ipsis quo eunt ut curentur utque horum saltem duodecim centum moriantur. Frequentissimae reportatae infectiones sunt hae vesicae urinariae et sanguinis necnon pulmonum.
Creditur ab auctoribus relatus ut numeri veri hominum qui capiunt tales infectiones hoc in modo sint longe altiores eis citatis in relatu ipso cum multi casus tantum reportentur a societatibus assecurationis invalidorum necque ab administris civitatis. Naturaliter tales numeri significant non tantum magnam adflictionem aegrotis patientibus sed etiam perauctas expensas solvendas pro cura valetudinis; tantum adhibendo conservativa statistica data officialia adhibita in relatu Pennsylvaniensi aestimari potest ut in Civitatibus Coniunctis expensa medicales augescantur per cinquaginta miliarda dollariorum per annum ob hoc problema. Quod onus magnum est! - KW.


GERMANUS ADULESCENS COMPUTATRORUM PERTURBATOR SVEN JASCHAN CARCEREM TANDEM ELUDET

Informaticorum virorum " Sasser " necnon " Netsky " creator uno anno atque novem mensibus conditionalis libertatis, pariter ac triginta socialium ministeriorum horis damnatus est.Adulescens enim carcerem tandem vitabit criminibus eius commissis spatio temporis quod lex ad minoris iura pertinere censet, nam Sven Jaschan pauci dies deerant ut in rubricam adultam perveniret. Ita fit ut adulescens, etsi permultis nummariis societatibus permagna incommoda patravit, modicam poenam, non nullis non idoneam, solvere debeat. Sententiae autem non desunt talem atque tantam eius adulescentis intellegentiam aptiorem usum procul dubio meruisse. A. d. III Idus Iulias. A.L.



DE SAEVISSIMA CAEDE SREBRENICAE COMMEMORATA BREVES:

Benedictus XVI ad tromocratarum cor loquitur: "In Dei nomine, gressum tenete!"His verbis de terribili nefandaque caede Londinii nuperrime perpetrata dictis, Benedictus XVI papa tromocratas et eos omnes quibus vis atque praecipuorum personae iurum conculcatio aptae legitimaeque viae ad politicas aut religiosas sententias imponendas esse videantur memores fieri voluit Deum amantem vitae, quae ab Eo creata est, non autem mortis esse, et crimina sceleraque, praesertim tantae atque talis magnitudinis, in Eius nomine patrata nequaquam probari possint. Idcirco ne qui stantes in Sancti Petri Platea et eum auscultantes orare desinerent ut " Deus tromocratarum cor tangat " rogavit A. d. IV Idus Iulias. A. L.

Terroristae etiam Turciam percutiunt. - Autoraeda periegetis referta in vico Turciae Kusadasi, apud oram maris Aegaei, pyrobolo dirupta est: quinque homines perierunt, non minus quindecim vulnerati sunt.
Utrum pugnatoribus Curdis pro libertate dimicantibus an terroristis islamicis attribuendum facinus sit, adhuc ignorant rectores Turcarum. - HP.

Astrologa Russica Marina Baj in ius vocare vult societatem cosmicam NASA Americanorum propter sclopetationem cometae Tempel 1 ab iis modo factam (vide rubricam SCIENTIAE "Ephemeridis"), nam sclopetatio haec permultas horrendibilesque turbationes animae ei afflixerit. - ST.

Bis tantum quam praeterito hoc anno iuvenes Poloni statum sacerdotalem petunt. Maius quoque usitato numerus est monacharum monachorumque novissimorum. Haec omnia effectus plane sunt mortis recentioris papae Iohannis Pauli II, moderatores ecclesiae catholicae monent tamen ardorem hunc multorum tironum non deditionione vera sed momento temporis natum esse posse, facile ergo postea exstinguendum. - ST.

Maria oceanique magis magisque acidi fiunt, quod ad mortem milium genuum animalium marinorum duci potest – monent biologiae studiosi Regalis Societatis Scientiis Investigandis Britannorum. Aciditatio marium effectus sit nimiae emissionis dioxydii carbonis. - ST.

Pauci docti homines sunt inscii cadaveris antiquitissimi quod inventum est abhinc quattuordecim annos in Alpibus Italiae quodque nominatus est "homo gelus" vel "Oetzi" vel etiam ab aliquibus "Fredericus Congelatus". Agitur de venatore aetatis aerei qui aliquomodo grave vulneratus sagitta cecidit et mortuus est cuiusque corpus tectum mole geli miromodo conservatus est. Accurate probando corpus periti detexerunt multa de vita in Europa ante ortum cultuum magnorum: Inter novissima inventa sunt exemplaria simulacrave calceorum quos Fredericus Congelatus in pedibus induebat. Secundum Petrum Hlavacek qui est Bohemicus professor artis calceorum faciendorum vel technologiae calceariae quique una cum collegis nuper fabricatus est exemplaria horum calceamentorum, erant et commoda et calida et fortissima. - KW.

Indus quidam nomine Ashifkhan Jahurkhan, cives urbis Bombai, ab imbre ingenti monsuniano in itinere ad nuptias sui impeditus, coactus est telephonice uxorem ducere, quod primum memoria viventium in fide hinduistica factum est. Ut dicit maritus felix, maxime timuit tempore dimidiae horae caerimoniae, ne pilae electricae telephoni sui gestabilis "morerentur".- ST.

Tonsoribus Romae licet nunc etiam diebus Lunae operari – decrevit burgimagister urbis aeternae Valtherus Veltroni. Quod numquam antea quavis in urbe oppiduloque Italiae evenit, temporibus antiquis exceptis, nam mos Italorum sanctus dicit tonsoribus licere die Lunae otio frui. Eadem in Polonia sutoribus licentia datur, ob crapulam qua illi post finem septimanae laborare semper soleant. - ST.

Lavandaria tua ad solem siccare plus non poteris in oppido Pietrasanta Toscanorum, si ita nihilominus feceris, multa 50 euronum punieris – ita moderatores oppidi constituerunt. Tempora vere mutantur, nam omnibus fere in pelliculis cinematographicis Italorum lavandaria ante fenestram siccantia saepissime monstrantur. - ST.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae