Annus
2 0 0 5

HOMINES IN CONSPECTU HOMINES IN CONSPECTU

PRAESIDIS BUSH INCEPTA POLITICA

Duo videntur consilia a Praeside Bush nunc esse praecipue proposita: ut et iudices optimi designentur, et securitas socialis reformetur. Quamvis in parlamento plerique stent pro Praeside, tamen hae res non facilem exitum invientur. Immo: republicani ductores Praesidi meminerunt eos iudices, qui a Praeside Bush postulantur, iam apud parlamentum propositos fuisse nec consensum habitum esse. Praeterea, securitas socialis, quam ad societates privatas transferretur, non his diebus sed ut sit in proximum annum proposita et examinata a legislatoribus iidem ductores republicani suadent. Tamen Bush ambo incepta postulare, divulgare, plaudere.

Res oeconomicae in Usa bene se habent (id Praesidi favet): Totus Internus Proventus (TIP) continenter auget (anno 2003 fuit 3%, anno 2004 est 4,4%, et putatur anno 2005 denuo aucturum esse). Negotia expanduntur, numerus operariorum vacantium minuitur, faenus ex pecunia collocata recte accipitur, inflatio monetalis suo limite tenetur. Haec bona oeconomica ex vectigalium deminutione, a Praeside Bush statuta, provenire merito putatur, quae deminutio suo tempore valde disputata fuit. Tamen aliis periculis rerum oeconomicarum periti sollicitantur, nam tota Natio ab exteris magis emit quam vendit.

In rebus internationalibus Praeses Bush democratiam praedicat et fovet, etiam si populorum indoles cum democrtia parum congruatur. In Afganistania et Ucraina et Iraquia comitia habita sunt; Aegypti Praeses Mubarakus proxima Praesidi eligendo comitia apertum iri affirmat, quod quidem democratice accidit nam candidati ex variis factionibus suffragiis certabunt; in Arabia Saudiana gubernatores regionatim suffragiis quoque a civibus elegentur; Praeses Bush Orientem Propinquum democraticum vult; quamquam hanc rem partim obtinuit, tamen milites nuper mortui in Iraquia iam numerantur ad mille quingenti, quod quidem apud suos cives Praeses Bush vituperationem patietur.

Scripsit Paulus Kangiser.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae