Annus
2 0 0 5

DE YUKIO MISHIMA (14

DE YUKIO MISHIMA (14.01.1925 - 25.11.1970)
Scripsit Victorius Ciarrocchi.

Etiam aliqui homines litterarum Iaponicarum parum aut nihilum docti forsitan quis fuerit Kimitakus Hiraoka, cui nomen vulgatius Yukius Mishima, haud ignorent. Huiusce scriptoris in fabulosis narrationibus, quarum non paucae in ludis quoque scaenicis repraesentatae sunt, multa continentur quae non solum apud alios scriptores raro inveniuntur, verum etiam quae mirum in modum vitam et mortem inter sese penitus coniunctas patefaciant.
Nondum vigesimum quintum annum Yukius expleverat, cum ob eius opus "Hominis personati confessiones" inscriptum et anno 1949 editum plerique scriptores valde atque erga eum benevole commoti sunt. Quo quidem opere eae difficultates adumbrantur, in quibus id temporis permulti Iapones, quos non fugerat quam novae gentium occidentalium consuetudines a Iaponicis differrent, moleste versabantur. Anno 1954 in lucem prodiit alia Mishimae narratio commenticia, quae "Vox undarum" inscribitur: hoc libro famam non fucatam ille est adsecutus. Qui vir duobus liberis, quos uxor Yokoa Sugiyama peperit, auctus est. Iam a primis vigesimi saeculi annis sexagesimis omnia fere Yukii scripta in alias linguas praesertim Anglicam verti coepta sunt ideoque in Civitates Americae Foederatas ille bis iter fecit ac non sine laudibus acceptus est atque aestimatus. Nihilominus amore erga Patriam, in qua mores non iam iidem erant qui ante bellum alterum mundanum fuerant, adeo incensus fuit Mishima, ut in arte 'martiali', quae Iaponice 'Kendo' appellatur, tanto corporis atque animi vigore se exercuerit, ut brevi egregiis artis illius honoribus sit insignitus. Cumque multa cognoscendi atque experiendi vel ab aliis hominibus parum probata cupidus esset, forsan mirum non est quod homosexualitati Yukius non modo indulserit, verum etiam _ ut quidam dicunt _ ipsam elegerit quo amicitiae vincula melius corroborata essent. Quare Yukius fortasse "duobus gladiis instructus" fuisse dici potest, ut est quadam in locutione Iaponica. Aliud autem vinculum Yukio maxime cordi fuit, scilicet ut scribendi ars a vitae usu ac moribus disiuncta non esset. "Sodalitatem scuti" ergo condidit eo praecipue consilio ut in ipsa ii congregarentur et coniungerentur, qui antiquos mores consuetudinesque instaurare vellent. Quam tamen sodalitatem acta diurna Anglica et Americana siglis "S-S"- id Anglice est "Shield Society"- non sine aliquo spretu vocitare solebant. Nemo enim est fortasse, quin istis siglis aliquid contineri intellegat, quod eos publicae securitatis custodes ac milites nazistas adumbret eisdem litteris saepissime appellatos. In fabula romanensi c. t. "De coloribus non adhibendis" quamque plerique viri docti inter libros graviores a Mishima scriptos adnumerandam censent, senex quidam repraesentatur qui, omni spe amissa novas sibimet amicitias conciliandi ac praecipue quas cum feminis olim iunxerat, mortem obit voluntariam sicuti "amore vacui" sit allectus. Quam ob rem Margarita Yourcenar (1903-1987), scriptrix illa, anno 1980 haud immerito librum composuit c. t. "De Mishima seu de vacui perceptione", quia anno 1969 Yukius ipse scripserat haec: "Quotiens cogito de praeteritis viginti quinque annis, qui rebus memoratu dignis vacui elapsi sunt, animus horrore imbuitur". Postea ille multa alia opera scripsit, quae inter liber eminet "De sole deque chalybe" inscriptus: beneficia, quae 'solis' luce foventur quaeque tamen cum voluptatibus 'nocturnis' ex arte scribendi redundantibus pugnare videntur, eo in libro explanantur; igitur splendidiorem reddit illam lucem virtus artium martialium corporea; ab eis praeterea hominibus, qui huius virtutis ascensum expleverint atque ad itineris huiusce verticem pervenerint, mors aequo animo est contemplanda quin etiam exoptanda. Ceterum Yukius ipse, cum olim a diurnario quodam quaereretur quibus e libris maximum emolumentum accepisset, de opere mentionem fecit quod Iaponice "Hagakure" inscribitur quodque Latine forsan reddi potest "In foliis abditus": hoc libro praecepta continentur, quae olim vir quidam, qui ordinis militaris 'Samuraiorum' particeps fuerat, vulganda esse putavit. Hic enim, postquam mortuus est dominus cui veluti 'samuraius' inservierat, eremiticam vitam ac moribus obnoxiam austerioribus elegit. "Tandem intellexi- inquit Mishima- cur illud 'iter', quod ad mortem duxerit, a samurais electum fuisse!". Die 25mo m. Nov. a. 1970 Yukius, manu extrema libro "De mari fecundo" inscripto imposita, una cum quattuor illius sodalitatis commilitonibus quoddam in aedificium, quod in urbe Tokio sedes erat administri publicae defensioni praepositi, ingressus est. Qui scriptor, postquam eius amici Kanetoshum Mashita, illius praesidii ducem, comprehenderant, quadam stans in pergula, capite vittà circumcincto instar strenuorum aeronautarum Iaponum, qui secundo bello mundano 'Kamikaze' appellabantur, et vesti militari indutus, circiter octingentos adulescentes adlocutus est, novas ac perniciosas vivendi consuetudines vehementer improbans atque eos hortans ut patrum exemplis digni essent. Illis obstrepentibus additoque helicopteri fragore, ultima oratoris verba fuerunt pro imperatore. Postea in ducis cubiculum revertit Yukius ibique, longo gladio destricto huiusque mucrone in parte laeva abdominis infixo, se ipsum evisceravit. Cuius tamen viri caput uno gladii ictu obtruncare non valuit Masakatsus Morita, amasius Yukii; huic mortem festinavit alius commilito. Quibusdam Mishimae amicis coram huius viri matre condolentibus, haec mulier ita respondisse fertur: "Filium meum ne defleatis, quaeso: ille semel in vita id fecit, quod semper cupierat". Sed sunt qui in mensa scriptoria Yukii epistolium quoddam inventum fuisse rettulerunt, paucis verbis exaratum hisce: "Brevis est vita; atqui in aeternum vivere vellem!". Sane non in aeternum, sed fortasse haud parva Yukii Mishima pars, qui in urbe Tokio die 14mo mensis Ianuarii a. 1925 natus erat, "vitabit Libitinam".

Pisauri, die XIV m. Ian. a. MMV p.Chr.n.//a.MMDCCLVII a. U. c.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae