Annus
2 0 0 6


Vimariae inventa esse Bachii manuscripta puerilia
Non solum Mozartius iam puer fuit musicus ingeniosissimus: Vimariae nunc inventa sunt manuscripta Bachii 13 annos nati, quibus apparet hunc compositorem melodiarum iam puerum organistam fuisse coryphaeum. - Nicolaus Gross - 31/10/2006
sidera, funera, calamitates...
In urbe Toronto his mensibus artificia momenti gustui populari maximi ab Andrea Warhola confecta exhibebantur. - Patricius O'Cleirigh - 24/10/2006
Virgo coronam amisit pulcherrimam
Solido ex auro facta, ornata 453 smaragdis insitis, talis est dominae Andium corona... - QGB - 14/10/2006
Ingentem progressum palaeographiae esse factum
Primum omnium contigit, ut x-radiis visibiles redderentur textûs laminis lapideis insculpti, qui aetate erant deleti. - Nicolaus Gross - 21/09/2006
Theatrum Vere Melodramaticum
Mense Septembri in urbe Toronto theatrum melodramaticum serie melodramatum a Richardo Vagnero rite inaugurabitur. - Patricius O'Cleirigh - 10/09/2006
De viro qui photographice bellicam imaginem expressit memorabile
Joe Rosenthal, die 23 Febr. 1945, dum in insula Iwo Jima strenue Americani et Iapones proeliantur, photographema memorabile impressit. - Victorius Ciarrocchi - 23/08/2006
De Varsovia capta
Gallia pulso in exsilium rege Carolo X , et in Italia et in Polonia fuerunt qui, candide confisi auxilium sibi a Ludovico Philippo non defuturum, omnia pro patriae libertate pertemptarunt. - Victorius Ciarrocchi - 13/08/2006
De 'Indice librorum prohibitorum'
Notificatione quadam die 14 Iun. 1966 edita iussu Pauli VI Pontificis Maximi, decretum est ut "Index librorum prohibitorum" vigorem legis ecclesiasticae amitteret... - Victorius Ciarrocchi Pisaurensis - 15/06/2006
De nova musica sacra (vel de Iuvenilis Missae anniversario)
Abhinc quidem quadraginta annos (die 27 aprilis 1966) in Ecclesia catholica primus fructus renovationis musicae sacrae auditus est... - Marcus Buccolus - 08/03/2006
De Mozart et creationis mysterio
De eximiis Mozartianis ingeniis et quomodo eorum ortus explanari possit a philosopho Ioseph Antonio Marina tractatur.
In Latinum convertit Ansgarius Legionensis
- Ansgarius Legionensis - 04/03/2006
Marcellus Viotti mortem obiit.
A.d. VIII kalendas martias, 22 febr, in primum diem mortis incidemus Marcelli Viotti, clarissimi orchestrae magistri, qui obiit Monachio anno MMV ob cerebri ictu. - Marcus Buccolus - 19/02/2006
Historia generis humani
A.1924 in Africâ Australi investigatores invenerunt calvariam puellae tres annos natae, quae mortua erat ante duos miliones annorum. - Nicolaus Gross - 24/01/2006
"The Beatles" a se ipsis visi
Constat societatem radiotelevisificam Anglam BBC, causa commemorandi diei necis Johannis Lennon, quae nex evenit die VIII mensis Decembris anno MCMLXXX, percontationem mox emissuram. - Ansgarius Legionensis - 09/12/2005
Copernici facies restituta
Verisimile est Polonos archaeologos invenisse reliquias Nicolai Copernici mortales. Secundum formam calvariae Copernicanae restituta est facies astronomi, quae similis est imaginibus Copernici pictis. - Nicolaus Gross - 28/11/2005
Lingua textilium
Incarum nodi aenigmatici partim explicati - Nicolaus Gross - 17/11/2005

Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae