Annus
2 0 0 6


VIRGO CORONAM AMISSIT PULCHERRIMAM

VIRGO CORONAM AMISSIT PULCHERRIMAM

corona fere D annos elaborata uirginique donata, nunc foras iacet.

finge, carissime lector, te esse in urbe Popayán –in Columbia meridionali (ultima acuta, Italice -gian,)– abhinc ducentos annos. sol lucens parietes albas, ut summum montem Puracé (ultima acuta, Latine -se,), illustrat. domi ad numerum CD, quorum tectum fictile aequum est et pauperum tabernae regumque turris. quisquis per uiam ambulat pergulam utroque latere uidit. quidam uiri equo uehuntur, subuculis induti Castellanis. mulieres uestes atras induunt piae. muli huc illuc eunt onusti, serui onera portant.

nunc sumus in Septimana Sancta. nocte uiae plenae ambulantium qui candelas portant. omnes pompam sequuntur parietesque illustrantur candelis titillantibus. procedit tandem uirgo Maria nutans sic ut in eius corona nutant smaragdi. haec enim luxuriosa est: solido ex auro facta, ornata 453 smaragdis insitis, talis est dominae Andium corona.

pestis tunc in alia oppida proxima cecidit. cum uicini timerent ne lues urbem uastaret, cuncti diligenter incubuerunt sacras preces recitare. anno circumacto, nihil passi sunt ciues. hic incipit historia coronae Andium. ditissimi nam uiri constituerunt quoddam donare uirgini ciuitatis patronae, omnium salutis causa. eis uisum est elaborare coronam hac lege: haec et pulchritudine et luxuria praestare debet omnibus quas cingunt reges. alia non erit digna Caelorum Regina.

corona facta, equo uehitur albo ad sedem Archiepiscopi ibique uirgo cingitur die 8 decembris anni 1599. pueri uias operuerunt floribus, ceteri cantarunt O salutaris et Tantum ergo; postea reginae donum tribuerunt. ineunte uero saeculo uigesimo, a Pio X licentia data est uendere coronam. ex eo tempore incepit gemmae erratio in uarias urbes, plures eam contemplantur praeter pios Popayanenses.

scripsit Germanus Izquierdo, Oct. a. 2006 in Ciudad viva, interpretavit Quintus Gaetulius Bogotensis.

Scripsit QGB



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae