Annus
2 0 0 6


03

d.03. m.Nov. a.2005
EFFOSSIO IN POLONIÂ FACTA

Copernici facies restituta

Verisimile est Polonos archaeologos invenisse reliquias Nicolai Copernici mortales. Secundum formam calvariae Copernicanae restituta est facies astronomi, quae similis est imaginibus Copernici pictis.

E compluribus iam annis achaeologi investigaverant sepulchrum Nicolai Copernici. Magnus astronomus, qui excogitavit imaginem mundi heliocentricam, sepultus erat in ecclesiâ cathedrali urbis Frombork in Poloniâ boreali sitae.


Facies restituta: Nonne est facies Copernici?

E relationibus aetate ipsius Copernici scriptis quadamtenus innotuerat locus, ubi sepulchrum est situm. At cum ecclesia illa cathedralis tempore bellorum Sueticorum graviter esset vastata, archaeologi timuerant, ne reliquias Copernici mortales invenire non iam possent.

Tamen iisdem videtur feliciter contigisse, ut sepulchrum invenirent. Verisimile est reliquias humanas aestate in ecclesiâ cathedrali inventas revera spectare ad corpus ipsius Copernici. Conradus enim Piasecki anthropologus hodie in Polonicâ emissione radiophonicâ dixit ossibus calvariaque in laboratrinâ perquisitis hanc opinionem esse confirmatam.


Astynomos huius rei peritissimos faciem quoque viri in camerâ altaris sepulti restituisse. Hanc faciem congruere cum facie Copernici, qui vixisset ab anno 1473 usque ad annum 1543. At confirmatio opinionis absolutê certa fieri non poterit, quia Copernicus, clericus ut fuit, non habuit liberos.


Conspectus lateralis: similis est imagini Copernici pictae.

Copernicus in opere suo a.1543 edito, quod inscribitur "De revolutionibus orbium coelestium libri VI" descripsit planetas circa solem rotari. Contra ac Galileus Copernico numquam difficultates paratae sunt ab inquisitoribus. Galileo autem, cum imaginem mundi Copernicanam excoluisset, a.1633 causa erat dicenda. Qui denique placita sua revocavit, ne capitis damnatus in rogo concremaretur.


Methodus autem faciei restituendae, qua usi sunt Poloni investigatores, inventa erat a medicis forensibus, ut recognoscerentur facies cadaverum putrefactorum. Anno ante artifex quaedam Francogalla hac methodo usa restituit caput piratae, qui Hammaburgo in urbe intra spatio annorum 1390 et 1450 supplicio affectus erat. Verisimile est eundem piratam fuisse Nicolaum Störtebekerum famosissimum.

 

Hanc relationem d. 3. m.Nov. a.2005 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae