Annus
2 0 0 6


Theatrum Vere Melodramaticum

Theatrum Vere Melodramaticum.

Mense Septembri in urbe Toronto theatrum melodramaticum serie melodramatum rite inaugurabitur. Proferetur enim ter opus maximum illud a Richardo Vagnero confectum cuius est titulus "Nibelungi Anulus" Prima etiam melodramatum series a Societate Radiophonica Canadensi (CBC. Radio 2) a die Martis12o ("Rheni Aurum") ad diem Dominicum 17um ("Umbrae Deum") Septembris emittetur. (Plura de his emissionibus apud cbc.ca/thering in Tela Totius Terrae legi possunt).

Tale theatrum in hac urbe valde desiderabatur. Praebebantur enim adhuc melodramata in theatris aut tam parvis ut multis quibus dramata talia cordi essent adesse non liceret aut adeo magnis et ad varios usus aptis ut solum adiumento - nefas! - electronico cantorum voces cantricumque clarius ab omnibus spectatoribus percipi possent.

Novum tandem theatrum ab Anuli auspicio profectum gaudium dulce omnibus diu inferat animique exaltationem.

Scripsit Patricius O'Cleirigh



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae