Annus
2 0 0 6


De 'Indice librorum prohibitorum'

De 'Indice librorum prohibitorum'.

Notificatione quadam die 14 Iun. 1966 edita iussu Pauli VI, ecclesiae catholicae Pontificis Maximi, decretum est ut "Index librorum prohibitorum" vigorem legis ecclesiasticae amitteret. Qui quidem Index non iam ex anno 1948 editus erat, sed pluries a dimidio saeculi XVI, postquam primam editionem anno 1559 vulgandam iusserat Paulus IV. Septem milia librorum et amplius indici supra memorato inserta sunt veluti haeretica, ecclesiae et fidei catholicae infesta, animarum saluti servandae periculosissima: circiter duo milia ducenta usque ad annum 1600, haud minus quinque milia ex hoc anno usque ad annum 1966. Ceterum iam a Constantini imperatoris temporibus, postquam christifidelibus suam ipsorum religionem libere profitendi facultas concessa est, christianorum antistites nihil intentatum reliquerunt, ut libri haeretici, obscaeni, vel quavis alia de causa essent improbati, stricte vetarentur. Hanc consuetudinem forsan aluerunt ac foverunt etiam sancti Pauli verba haec: "Multi autem ex his qui fuerant curiosa sectati, conferentes libros combusserunt coram omnibus; et computaverunt pretia illorum et invenerunt argenti quinquaginta milia. Ita fortiter verbum Domini crescebat et convalescebat" ('Act. Apost.', XIX, 19, 20). Et in ipso concilio Nicaeno (a. 325) damnatum est opus "Thalia" inscriptum, quod Arius composuerat.

Praeterea maximi momenti fuit decretum, quod pontifici Gelasio I (492-496) adtribui solet, quod cum alia tum continet haec monita: "Haec et his similia...non solum repudiata, verum etiam ab omni Romana catholica et apostolica Ecclesia eliminata atque cum suis auctoribus auctorumque sequacibus sub anathematis insolubili vinculo in aeternum confitemur esse damnata". Quo melius res, de qua agitur, intellegatur atque animo pacato perpendatur, silentio non est praetereundum etiam in cultioribus Civitatibus aliquos libros, qui qualibet de causa pravi iudicati essent, amotos fuisse et combustos eorumque lectionem prohibitam: exempla huius rei permulta ac graviora, quorum supervacua est mentio, praebuit saeculum vigesimum! Atque antiquis temporibus non raro accidit ut aliqui libri interdicerentur: apud Hebraeos lectio quorundam veteris testamenti librorum tantum viris permittebatur, qui saltem trigesimum annum explevissent. Neque Athenienses loquendi scribendique libertati semper favisse videntur; "nam Abderites quidem Protagoras..., sophistes temporibus illis vel maximus, cum in principio libri sic posuisset, 'De diis neque ut sint neque ut non sint habeo dicere', Atheniensium iussu urbe atque agro est exterminatus librique eius in contione combusti" (Cic., 'De natura deorum', L. I, 23, 63). Atque apud Romanos quoque viguit consuetudo aliquos libros prohibendi, quotiens horum librorum lectio moribus antiquitus receptis nociva putaretur. Jes¨s De Bujanda, professor in Canadana universitate urbis 'Sherbrooke', anno 1996 opus perfecit magnum complectens undecim volumina ad spectantia (titulus Francogallicus: , apud 'Editiones universitatis Sherbrookensis' et apud domum editoriam Genavensem 'Droz'). Congregatio 'Indici' praeposita 'librorum prohibitorum' condita erat anno 1571; suppressa est anno 1917. Postea munus censurae et vigilantiae in libros editos edendosque exercendae expletum est, usque ad annum 1966, a viris 'sancto Officio' praepositis. Qui haud dubie sancto laudabilique zelo munus illud sustinuerunt, sane non immemores Leonis XII, qui die 26 Mart. a. 1825 universis Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis praeceperat "ut nimirum, quia prorsus impossibile est libros omnes noxios incessanter prodeuntes in Indicem referre, propria auctoritate illos e manibus fidelium evellere studeant, ac per eos ipsimet fideles edoceantur quod pabuli genus sibi salutare, quod noxium ac mortiferum ducere debeant, ne ulla in eo suscipiendo capiantur specie ac pervertantur illecebra".

Vide etiam:
http://en.wikipedia.org/wiki/Index_Librorum_Prohibitorum

Scripsit Victorius Ciarrocchi Pisaurensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae