Annus
2 0 0 6


De Mozart et creationis mysterio

De Mozart et creationis mysterio

Scripsit Ioseph Antonius Marina

Arcanum ars musica vere fit. Musica autem compositio arcanum intra arcanum aliud videtur. Atque indoles Mozart arcanum arcano imbutum et totum denique intra arcanum situm. Igitur tandem taciturus sum…

Sed quot per annos a me rationibus artis creandi quaesitis, id quod periti inventionis (inter quos Sloboda princeps mihi numerandus videtur) necnon musici ipsi (v. g. Strawinski, Schoenberg aut Session) de arte musica componenda dixerint ad vobis narrandum pronus sum. Nonnullas enim iucundas una Christophoro Halfter, qui perfecturus Don Quijote erat, sessiones, quae mihi dederint ut viderem sicut partum operis nascentis, in memoria teneo.

Duae enim quaestiones de re Mozartiana proponi possunt: ecce altera: “Quomodo ipse Mozart componebat?” En alteram habe: “Quo pacto tam mature creare valuit?”. Sex enim annos natus Mozart iam minuetos explevit; nondum novem annos natus primam symphoniam, undecim primum oratorium, duodecim tandem primam fabulam modulatam. Sexcenta opera denique antequam suum diem obierit triginta sex annus natus composita sunt. Cursus enim eius vitae perbrevis, necnon precox celerque admodum. Vis fecundae autem ratio semper eadem manet: incipit eventu in conscientia sicut inopinata flore orienti: de sententia quadam, rhythmo, modo, incerta re inconsulto nata sine dubio agitur. Nolite in hoc timere: omnes ergo cogitationes nostrae inconsciae sunt, atque tantum earum nonnullos effectus cognoscere valemus. Igitur ipse Mozart hoc scripsit: "Unde aut qua de re notiones mihi veniant plane nescio, nec quomodo valeam ut eas apparere cogam. Apparent tantum. Si mihi placuerint, eas in memoria tenebo, et paulatim concordes cum regulis diversorum tonorum concentuum fiunt necnon diversorum musicorum instrumentorum proprietatibus". Non aliter creatores omnes dicunt."Qua ratione modos meos adipiscar dicere tibi non valeo: sua sponte enim veniunt", Beethoven confitebar. Aaron Copland putante mysterium musicae inventionis in notione primigenia contrahitur: "Modi musici" Copland inquit "sicut caeleste donum perveniunt, valde similiter atque machinalis scriptura". Tales enim facetiae a memoria pendent, id est, fixae in peculari auctorum tempore apparent. Mozart enim facetias sui aevi tenebat. Omnes ergo, quos novi, homines creatores (de genuinis creatoribus dico, non de eis argutis, qui usu quodam honestatis experto utentur) quam praeclarissima memoria suo proposito gavisi sunt: ostentationes enim mnemonicas ipsius Mozart fabulosae factae sunt.

Et prima idea perventa, quid sequitur? "Bonus Deus, id est, Musa quaedam," Paulus Valèry inquiebat "gratis primum versum nobis dat. Sed oportet nos secundum, qui cum primo consonare et nullo modo ei indigno esse debet, exarare". Hoc enim fortuito eventu utendumst. Ferunt autem Mozart cursim scribere. Constat enim eum rariores liturarios codicillos quam Beethoven, cuius codices eum per annos notiones meditatum monstrant, reliquisse. Tamen "Magicae Tibiae" simulacra, anno 1979 editis, Mozart quendam diligentiorem praebent. Dum eam fabulam componebat, Mozart novo atramento usust, ita ut eius secundi operis color cito mutaverit, eo quod elaborationis processus palam examinari potest. Is enim e maximis ad minima ibat. "In opere" eius biographus nomine Einstein inquit "scribendo paucis instrumentis dato aut in symphonia, imprimis primas voces signat, etiam modulata delineamenta ab ovo usque ad mala, ab alia ad aliam lineam saliens, ita ut secundariae voces non prius inserantur quam motus, in posteriore elaborationis tempore, ab ipso recenseatur et recognoscatur". Anno enim 1795, viginti novem annos natus Mozart sex concentus chordis destinatos (K. 387, 421, 428,458, 464, 465) exegit. Is enim ut Iosephi Haydn componendi rationem cognosceret accurate tres per annos studuerat. Mozart ei musico, admonens opera ea longi necnon laboriosi studii fructum esse, dicavit. Ad summam: praeclara ingenia repentina nulla sunt.

Cum neque musicus neque musicus arbiter sim, Haydn magis innovavisse quam Mozart, sed hunc mirabilem nobis fieri inexplicabili eius maturitate dicere audeo. Mozart enim prodigiosus puer fuit, et inextricabilis cuiusdam phaenomeni paradigma factus est. Igitur non aliud nisi stultissimus vir fieret si eius rei a me teneri explanationem dicere vellem. Mea enim suspicio ubi continatur videte: omnium casuum a me examinatorum summa rerum ad cerebrum nonnullis eximiis atque peculiaribus virtutibus praeditum vergit, inter quas virtutes ingens actio (Mozart eius biographo Turner loquente etiam dormiens componebat), infatigabile cuiusdam rei studium, magna plurimorum elementorum in pauca conferendorum vis, valida denique memoria nominari possunt. David Feldman autem optimum tractatum a me saltem notum de prodigiosis pueris perfecit, quo secuto apertum videtur id quod eos distinguere valeat: omnibus facultatibus antea descriptis, omnium eximiorum creatorum communibus, concessis, hoc addendumst, permagna velocitas in vitalibus itineribus faciendis usa. Hayes docuit adquisitionem validae aptitudinis quovis in ambitu, etiam hominibus praeclare praeditis sicut Mozart, decem saltem annos ingentis laboris requirere. Artis enim musicae compositio minime in mussitando, sed in valde complexa arte utenda perfici potest. Et de Mozart, quid?: ipsissimo etiam eidem decem anni necessarii fuerunt, sed ad computum ineundum mox paratus est.

Qua de re a prodigioso puero praecocem atque vehementem processum disciplinae exposci aperte apparet. Apud Mozart enim manifesta praesentia eius pater, Leopoldus Mozart, necnon eius tota dedicatio filii cursui satis constat. A quo ergo prodigiosos pueros saepius oriri in societatibus peritis eorum rerum, quibus tales pueri excellere possint, bene putari potest. Plus ergo quam dimidia pars prodigiorum puerorum latrinculorum ludi peritorum in USA natorum tantum a tribus urbibus ( Neoeboraco, Sancto Francisco, Los Angeles) procedunt, quae urbes decimam partem poblationis universae civitatis obtinere non valent. Haud autem aliter similes rationes frequentium adulescentium barbiti pulsatorum apud Iudaeas-Rutenas familias inveniri possunt, ita ut ei, qui valde educationi confidimus, facere non possimus quin gaudio incendamur. Mozartianum enim ingenium quovis tempore atque cultu forte celebratum esset, sed coniunctionem fuisse inter auctoris peculiarem facultatem et genus artis musicae domi persaepe auditae forte credere bene possumus:"Adventus" inquit Feldman in eius libro Beyond Universals in Cognitive Development " prodigiosi pueri a me intellegitur praesentia in quodam temporis puncto eximii atque praeordinati hominis, tempore fortasse optimo nati educatique, et tali industria educati, ut is animum ad doctrinarum valde processarum corpus intendere valeat. Aliis enim verbis: ipse rerum circumstantium concursus mirior ingentibus prodigiosi pueri ingeniis fit".

Gardner autem, qui etiam operam dedit huic rei, hoc amplius addit: eius iudicio prodigiosus vir in doctrinis suis legibus utantibus, ea quae minimo usu externi mundi egent, oritur. Inter quas res, in actionibus vel absolutis vel liberis versantes, latrinculorum ludus necnon mathematica scientia arsque musica nominari possunt. Idem autem de litteris non dicendumst. Litterae ergo eo differunt, quod summi earum gradus provecta aetate modo adipiscuntur.

At ridiculum si quis ita mysterium explanatum putaret... Vobis enim suadeo ut hanc symbolam obliviscamini atque Mozartianam musicam auscultetis. Carolus Bath, Lutheranus theologus quidam valde arduus necnon strictus, in caelis Bach auscultari, sed non numquam ipsum Deum appropinquare suspenso pede ad angelos, qui semper Mozartianam musicam pulsant, audiendos dicere solebat.

Hanc symbolam d. 25 m. Febr. a 2006 in periodico “El Mundo” (in rubrica nomine “El Cultural”) inventam atque a philosopho Iosepho Antonio Marina exaratam ex Hispanico sermone in Latinum convertit Ansgarius Legionensis.

Scripsit Ansgarius Legionensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae