Annus
2 0 0 6


Page normale sans titre

"The Beatles" a se ipsis visi

Constat societatem radiotelevisificam Anglam BBC, causa commemorandi diei necis Johannis Lennon, quae nex evenit die VIII mensis Decembris anno MCMLXXX, eo die quo quidam Marcus David Champan (adhuc homo plane ignotus) usque ad octo glandes in corpus cantoris ante ipsius domus fores immisit, percontationem mox emissuram, in qua ipse Lennon necnon Georgius Harrison atque Ringo Starr se "obsaturatos ea fama, quae ipsos Pauli McCartney acolytos praeberet" palam confitentur. Ea enim percontatio facta est anno MCMLXX atque in lucem editam in ephemeride nomine "Rolling Stones" patet.

" Brian Epstein defuncto" Lennon inquiebat "Paulus imperium tenuit et, ut saltem videbatur, is nobis praeerat, sed qua ratione is nobis praeesse valeret, is qui ulla sine intermissione atque cursu pervagari non desineret?" Talia verba dicta erant octo menses antequam musicus grex laniaretur: societas enim musica componens a Lennon necnon Paulo coniuncta, quamquam grex anno MCMLXXI palam atque omnino divisus fuit, Johannis Lennon sententia multo ante confecta erat, "circiter annum MCMLXII".

Sed maximi momenti percontationis locus ad Angli gregis comitantium coronam pertinet: ipse Lennon eum circulum "mobilem Romam" nominare non dubitavit eo, quod argento, ganea necnon pharmacis refertum unusquisque comitantium nihil aliud nisi in eo globo inesse expetebat. (Scilicet autem opinio Lennon de antiqua Roma non multum differebat ea, quam plurimi hodierni, praecipue memores illius pelliculae nomine "Quo vadis"et nonnullarum similium, sustinent). Nihilominus tamen membra eius eximii cantorum gregis, iudicio Lennon, eum sordidum mundum relinquere nunquam volebant, ibi ubi "domus, autoraedae, concubinae, uxores, ludi, potus pharmacaque" abundabant, ita ut, Lennon loquente, ipse et uxor Yoko Ono ad diamorphinam consumendam momento ceterorum "Beatles" et eorum circuli venerint. Quae cum ita sint, illa pulcherrima imago, quae "The Beatles", bonos pueros adhuc praebebat, facere non potest quin evanescere incipiat...

Ceterum Lennon non vitat Mick Jagger accusare eo, quod eius sententia cantor gregis "Rolling Stones" plagiarius nonnullorum carminum factus est. De qua re "valde placeret mihi" Lennon inquiebat " quod facerem indicem eorum carminum a nobis creatorum et quod ea conferrem iis, quae "Rolling Stones" duobus post mensibus edebant".

Scripsit Ansgarius Legionensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae