Annus
2 0 0 6


A

Marcellus Viotti mortem obiit.

A.d. VIII kalendas martias, 22 febr, in primum diem mortis incidemus Marcelli Viotti, clarissimi orchestrae magistri, qui obiit Monachio anno MMV ob cerebri ictu. Marcello Viotti, quinquaginta annorum musicus, italica familia natus, in Helvetia vixit atque studuit. Certaminis Gino Marinuzzi victor, in annos crevit virtutes atque invitatus est in maxima theatra orbis terrarum. Quorum numerantur La Scala Mediolanensis, Taurinense Regium Theatrum, Vindobonensis Orchestra, Berolinensis Philarmonica, Metropolitanum Theatrum Novae Eboracii, La Fenice Theatrum Venexianum, quod, magistro Viotti praesidente, de funesto incendio resurrexit.

Vir in scaenicis spectaculis versatissimus, eodem modo peritus in symphonicis operibus, discipulus fuerat magistri Patané et magistri Sawallisch. Maximi cantores et musici (Carreras, Domingo, Gruberova et alii) cum magistro Viotti etiam produxerunt nonnullos discos auditorios (quos CD vulgo dicuntur) et spectatorios (quos DVD vulgo dicuntur). Versatus quoque in litteris, et in biblicis rebus, otia religiosa dilexit et creavit spectacula annualia, quae inscripta sunt "Paradisi Gloria", in quibus sacra musica auctorium nostri temporis audiri potuit. Pater quattuor liberorum, semper familiae suae unitatem servavit, una cum Marie-Laurence, uxore sua optima.

Scripsit Marcus Buccolus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae