CONVENTUS OCTOBRIS 2003

Olivarius Francogallus scripsit :

Dominico die XXVI° m.Octobris, quinque amatores vivae Latinitatis convenerunt ad tabernam quo convenire solet. Cum tempestas pessima esset - non enim est semper aestas in regione nostra ! -, Olivarius Cereto ultra Pyreneos montes autoraeda venit cum Albino. Eos sub dulci imbre exspectabat Ivanus cum duobus et novis amicis, Carolus et Emmanuel, ante clausam tabernam, quod satis probat dominicam diem eo minus conventibus convenire quod ipso die et laophora et hamaxostichi non tam crebi circumeunt. Postquam Albinus magno ingenio et successu nuntium de novo conveniendi loco fixerat, omnes quinque refugerunt in aliam et proximam tabernam. Ibi, circum mensam nostram, multae linguae auditae sunt : Latina scilicet et Hispanica et Catalaunica et Occitana quae lingua Romanica ab Olivario stupefacto melius intellegebatur. Ille Emmanuel, Occitaniloquens, illic adfuit ut brevissimam et televisificam emissionem de circulo Latino Barcinonensi inter quemdam posteriorem conventum conficeret. Rogavit quoque ut Latinae formulae ad exorcizandos obsessos a daemono sibi converterentur, quod Ivanus magna diligentia peritiaque fecit ! Cum illi duo amici decessissent, Albinus et Olivarius et Ivanus alibi prandium sumpserunt. Ita gustaverunt eam modernam culinae artem qua cibi doctissime ornentur sed etiam offis paucis pro multis euronibus comedantur ! Post unam horam et dimidiam Latinorum et vere placentium colloquiorum, tempus reditus fuit. Qui reditus duobus Francogallis memorabilis fuit : nam cum inquirebant viam qua ex urbe exire possent, imbre urceatim cadente, duo latrones qui vivam Latinitatem discere volebant sacculos in raeda positos rapuerunt. Si haec lingua nostra nimis difficilis eis videbitur, mox adveniet, Latinistae Barcinonenses, tempus emendi libros utilissimos apud haud novorum librorum venditores ! Sed custodes finium non minus metuendi sunt quam latrones : tria horae quadrantia necessaria fuerunt Olivario ad tria et ultima chiliometra ante Francogalliam praetereunda ! Quantum insaniunt qui vivam Latinitatem colunt !

Recensiones sessionum praeteritarum:

26 aprilis 2003.

24 Maii 2003.

28 junii 2003.

20 septembris 2003.