VITA CIRCULI BARCINONENSIS

Quarta conventio Circuli nostri habita est sabbato die 20 septembris in taberna "La table du pain".

A sinistra: Albinus, Quininus, Franciscus, Xavierus Barbastrensis, Ivanus, Xavierus Barcinonensis.

Ante diem XII Kalendas Octobris, post aestivalem interruptionem, circulus noster novum conventum feliciter celebravit. Veteres sodales magno gaudio inter se iterum Latine loqui potuerunt post trium fere mensium vacationem.
Albinus, Quirinus, qui nunc Urbi vitam degit, Ivanus et Xavierus Barbastrensis adfuerunt. Coniuncti sunt circulo nostro tirones duo, Franciscus, Philosophiae professor, et Xaverius Barcinonensis. De pluribus rebus locuti sumus, praesertim de religione, cum quidam sodalium optima de ecclesia et sacerdotibus dicerent, alii, contra, deteriores de eis opiniones proferrent. Sed, quamquam dicant de religione nunquam disputandum esse, colloquium nostrum amiciores nos fecit veteribusque opportunitati fuit magis magisque linguae latinae exercitandae, novis primum Latini sermonis profitendi. Quod tamen omnibus pariter iucundum fuit.

Scripsit Xaverius Barcinonensis.

Recensiones sessionum praeteritarum:

26 aprilis 2003.

24 Maii 2003.

28 junii 2003.